|
Theophylactus. Postquam dominus superius miraculum de multiplicatione
panum perpetrasset, nunc iterum occasione habita congruenti, adducit
simile miraculum operari; unde dicitur in diebus illis iterum cum turba
esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis
ait illis: misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me,
nec habent quod manducent. Non enim semper circa alimenta miracula
faciebat, ne propter cibum ipsum sequerentur. Et nunc igitur hoc
miraculum non fecisset, nisi quia videbat turbis periculum imminere:
unde sequitur et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in
via: quidam enim ex eis de longe venerunt. Beda. Quare triduo
sustinent de longe venientes? Matthaeus plenius dicit sic: et
ascendens in montem sedebat; et accesserunt ad eum turbae multae,
habentes multos infirmos, et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit
eos. Theophylactus. Discipuli adhuc non intelligebant, nec virtuti
eius propter priora miracula credebant; unde sequitur et responderunt
ei discipuli sui: unde istos quis poterit hic saturare panibus in
solitudine? Ipse autem dominus non eos vituperat, ex hoc instruens
nos quod non debemus ignorantibus et non intelligentibus graviter
irasci, sed eorum ignorantiae compati; unde sequitur et interrogavit
eos: quot panes habetis? Qui dixerunt: septem. Remigius super
Matth. Non ideo interrogavit, quia ignoraret quot haberent; sed ut
dum illi respondent septem, quo pauciores essent, eo magis miraculum
diffamaretur, et notius fieret. Sequitur et praecepit turbae
discumbere super terram. In superiori refectione supra foenum
discubuisse dicuntur, hic vero super terram. Sequitur et accipiens
septem panes, gratias agens fregit. In eo quod gratias egit, nobis
reliquit exemplum ut de omnibus donis nobis caelitus collatis illi
gratias referamus. Et notandum, quia dominus panes non dedit turbae,
sed discipulis, discipuli autem dederunt turbis; sequitur enim et
dedit discipulis suis ut apponerent; et apposuerunt turbae. Non solum
panes, sed et pisciculos benedicens iussit apponi; sequitur enim et
habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et iussit apponi. Et
manducaverunt, et saturati sunt. Beda. In hac ergo lectione
consideranda est in uno eodemque redemptore nostro distincta operatio
divinitatis et humanitatis, atque Eutychetis error, qui unam tantum
in Christo operationem dogmatizare praesumit, procul a Christianis
finibus expellendus. Quis enim non videat hoc, quod super turbam
miseretur dominus, affectum esse, et compassionem humanae
fragilitatis? Quod autem septem panibus et pisciculis paucis quatuor
millia hominum satiavit, divinae opus est virtutis. Sequitur et
sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas.
Theophylactus. Turbae comedentes et saturatae non secum tollunt panum
reliquias, sed ipsas discipuli sustulerunt, sicut et superius
cophinos: in quo secundum historiam discimus quoniam oportet nos his
quae sufficiunt esse contentos, et non quaerere ultra. Deinde numerus
manducantium describitur cum dicitur erant autem qui manducaverant quasi
quatuor millia: et dimisit eos. Ubi considerandum est, quod
Christus neminem ieiunum dimittit: omnes enim vult sua gratia
enutriri. Beda. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam
quinque panum, ac duorum piscium distat, quod ibi littera veteris
testamenti spirituali gratia plena significata est; hic autem veritas,
et gratia novi testamenti fidelibus ministranda monstrata est. Turba
autem triduo dominum sustinet propter sanationem infirmorum, ut
Matthaeus narrat, cum electi in fide sanctae Trinitatis pro peccatis
perseveranti instantia supplicant. Vel quia ad dominum se opere,
locutione, atque cogitatione convertunt. Theophylactus. Vel per eos
qui per triduum expectant, significat baptizatos. Baptismus enim
illuminatio dicitur, et trina submersione perficitur. Gregorius
Moralium. Non vult autem eos ieiunos dimittere, ne deficiant in
via: oportet enim quod in praedicatione verbum consolationis
accipiant, ne a veritatis pabulo ieiuni remanentes in huius vitae
labore succumbant. Ambrosius super Lucam. Bonus quidem dominus
studia exigit, vires ministrat, non vult ieiunos dimittere, ne
deficiant in via; hoc est vel in istius cursu vitae, vel antequam ad
caput vitae perveniant, scilicet ad patrem, et intelligant quod ex
patre Christus est: ne forte cum acceperint, quod natus ex virgine
est, incipiant non Dei virtutem, sed hominis aestimare. Dividit
ergo escas dominus Iesus, et ille quidem vult dare omnibus, negat
nemini, dispensator est omnium; sed cum ille panes frangat, ut det
discipulis, si tu manus tuas non extendas ut accipias tibi escas,
deficies in via, nec poteris in eum culpam referre qui miseretur, et
dividit. Beda. Qui vero post carnis flagitia, post furta,
violentias et homicidia ad poenitentiam redeunt, ad dominum de
longinquo veniunt. Quanto enim quisque plus in pravo opere erravit,
tanto ab omnipotente Deo longius recessit; et credentes de gentibus de
longe venerunt ad Christum; Iudaei vero de prope, qui legis et
prophetarum erant litteris edocti ex illo. Supra autem in refectione
quinque panum turbae super faenum viride discumbebant, hic autem super
terram: quia per Scripturam legis desideria carnis comprimere
iubemur; in novo autem testamento ipsam quoque terram, ac facultates
temporales relinquere praecipimur. Theophylactus. Septem autem panes
sunt spirituales sermones: nam septenarius numerus spiritus sancti
significativus est, qui perficit omnia: in septenario enim numero
dierum nostra vita perficitur. Hieronymus. Vel septem panes dona
sunt spiritus sancti, fragmenta panum mystici intellectus sunt huius
septimanae. Beda. Quod enim dominus panes fregit, apertionem
significat sacramentorum; quod gratias egit, ostendit quantum de
salute humani generis congaudeat; quod panes discipulis dedit ut turbae
apponerent, significat quia spiritualis dona scientiae tribuit
apostolis, et per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae vitae,
cibaria distribui. Hieronymus. Pisciculi benedicti, libri sunt novi
testamenti: quoniam piscis assi partem dominus resurgens postulat: vel
in pisciculis sanctos accipimus, quorum Scriptura novi testamenti
fidem, vitam et passiones continet: qui e turbulentis huius saeculi
fluctibus erepti, refectionem nobis internam exemplo suo praebuerunt.
Beda. Quod autem turbis saturatis supererat, apostoli tollunt: quia
altiora perfectionis praecepta, quae turba nequit attingere, ad illos
pertinent qui generalem populi Dei conversationem transcendunt; et
tamen turba saturata esse memoratur: quia etsi sua relinquere
nequeant, neque explere, quod de virginibus dicitur; tamen audiendo
mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam. Hieronymus. Septem
autem sportae, septem Ecclesiae. Quatuor millia, annus est novi
testamenti, cum quatuor temporibus. Bene etiam quatuor millia sunt,
ut in ipso numero docerent evangelicis se pastos esse cibariis.
Theophylactus. Vel quatuor millia sunt, idest quatuor virtutibus
perfecti; et propter hoc veluti fortiores plura comedentes, pauciora
reliquerunt. In isto enim miraculo septem sportae remanent; in
miraculo autem quinque panum duodecim cophini: quia quinque millia
erant, idest quinque sensibus servientes, et propter hoc non potuerunt
comedere, sed paucis contenti fuerunt; unde multae superabundant
reliquiae fragmentorum.
|
|