|
Theophylactus. Postquam dominus operatus est miraculum panum, statim
in alium secedit locum, ne propter miraculum, ipsum turbae caperent,
ut facerent regem; unde dicitur et statim ascendens navim cum
discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. Augustinus de Cons.
Evang. In Matthaeo autem legitur, quod venit in fines Magedam.
Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine: nam
plerique codices non habent, etiam secundum Marcum, nisi Magedam.
Sequitur et exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo,
quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. Beda. Pharisaei
siquidem signum quaerunt de caelo, ut qui multa hominum millia secundo
de paucis panibus saturavit, nunc in exemplo Moysi, manna caelitus
misso, et per omnia passim disperso, populum omnem in ultimo tempore
reficiat: quod in Evangelio Ioannis quaerunt dicentes: quod signum
facis, ut videamus et credamus tibi? Patres nostri manducaverunt
manna in deserto, sicut scriptum est: panem de caelis dedit
manducare. Theophylactus. Vel quaerunt signum de caelo, scilicet ut
solem et lunam sisteret, grandinem peteret et aerem immutaret.
Credebant enim quod de caelo signa facere non poterat, sed quod in
Beelzebub solum poterat facere signum in terra. Beda. Sicut autem
turbam supra credentem refecturus gratias agebat, ita nunc ob stultam
Pharisaeorum petitionem gemit: quia humanae naturae circumferens
affectus, sicut de hominum salute laetatur, ita super eorum dolet
erroribus: unde sequitur et ingemiscens spiritu ait: quid generatio
ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti
signum; idest, non dabitur, iuxta illud: semel iuravi in sancto
meo, si David mentiar; idest, non mentiar David. Augustinus de
Cons. Evang. Non autem moveat quod Marcus non dicit responsum esse
quaerentibus signum de caelo idem quod Matthaeus de Iona; sed ait
dominum respondisse: signum non dabitur ei; intelligendum est enim
quale petebant, hoc est de caelo. Praetermisit autem dicere de
Iona, quod Matthaeus commemoravit. Theophylactus. Ideo autem eos
dominus non exaudit, quia aliud est tempus signorum caelestium,
scilicet tempus adventus secundi, cum virtutes caelorum commovebuntur,
et luna non dabit lumen suum. Tempore autem primi adventus non fiunt
talia, sed omnia mansuetudine plena. Beda. Non etiam dandum erat
caeleste signum generationi tentantium dominum. Ceterum generationi
quaerentium dominum signum de caelo ostendit, quando cernentibus
apostolis ascendit in caelum. Sequitur et dimittens eos, ascendit
iterum navim, et abiit trans fretum. Theophylactus. Dimittit quidem
dominus Pharisaeos quasi incorrectos: nam ubi spes est correctionis,
ibi morandum est; ubi vero malum incorrigibile est, inde recedendum.
Sequitur et obliti sunt panes sumere, et nisi unum panem non habebant
secum in navi. Beda. Quaerit autem aliquis: quomodo panes non
habebant qui statim impletis septem sportis ascenderunt in naviculam?
Sed Scriptura testatur, quod obliti sunt eos secum tollere; quod
indicium est quam modicam carnis curam haberent in reliquis, quibus
ipsa reficiendi corporis necessitas intentione dominici comitatus mente
excesserat. Theophylactus. Dispensative etiam panes sumere discipuli
sunt obliti, ut reprehensi a Christo fierent meliores et ad virtutis
Christi notitiam pervenirent; sequitur enim et praecipiebat eis,
dicens: videte, et cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento
Herodis. Chrysostomus. Matthaeus dicit: a fermento Pharisaeorum
et Sadducaeorum; Lucas vero Pharisaeorum solum. Tres ergo
Pharisaeos nominant, quasi principales; Matthaeus vero et Marcus
sibi secundarios diviserunt. Congrue autem Marcus posuit Herodis,
quasi relictis a Matthaeo Herodianis in supplementum narrationis
ipsius. Hoc autem dicens, paulatim inducit discipulos ad sensum et
fidem. Theophylactus. Fermentum Pharisaeorum et Herodianorum vocat
doctrinam eorum, quasi damnosam et corruptivam et malitia veteri
plenam. Herodiani enim doctores erant, qui Herodem Christum esse
dicebant. Beda. Vel fermentum Pharisaeorum est decreta legis
divinae traditionibus hominum postponere; legem verbis praedicare, et
factis impugnare; dominum tentare, doctrinae eius, aut operibus non
credere. Fermentum autem Herodis est adulterium, homicidium,
temeritas iurandi, simulatio religionis, et odium in Christum et
praecursorem eius. Theophylactus. Ipsi autem discipuli de fermento
panum dixisse dominum putaverunt; unde sequitur et cogitabant ad
alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. Hoc autem dicebant,
quasi non intelligentes Christi virtutem, quod poterat panes facere ex
non ente; unde dominus eos reprehendit: sequitur enim quo cognito
Iesus ait illis: quid cogitatis, quia panes non habetis? Beda.
Per occasionem autem praecepti quod salvator iusserat, dicens cavete a
fermento Pharisaeorum et fermento Herodis, docet eos quid significent
quinque panes, et septem, de quibus subdit nec recordamini quando
quinque panes fregi? et cetera. Si enim fermentum praedictum
traditiones perversas significaret, quare cibi quibus nutritus est
populus Dei, non veram doctrinam significent?
|
|