|
Glossa. Post refectionem turbarum Evangelista de illuminatione caeci
subiungit, dicens et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et
rogabant eum ut illum tangeret. Beda. Scientes quia tactus domini
sicut leprosum mundare, ita caecum illuminare valeret. Sequitur et
apprehensa manu caeci eduxit eum extra vicum. Theophylactus. Videtur
namque Bethsaida multa infidelitate fuisse infecta: unde dominus
exprobrat ei: vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone
factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in Cilicio et
cinere poenitentiam egissent. In hac ergo adductum caecum extra vicum
educit: non enim erat vera adducentium fides. Sequitur et expuens in
oculos eius, impositis manibus suis, interrogavit eum si aliquid
videret. Chrysostomus. Spuit quidem, et manus imponit caeco,
volens ostendere quod verbum divinum operationi adiunctum mirabiliter
proficit. Manus enim operationis est ostensiva, sputum vero sermonis
ex ore prolati. Interrogat autem si aliquid videret; quod in aliis
sanatis non fecit, significans propter imperfectam adducentium fidem,
ac ipsius caeci, oculos eius non esse omnino apertos; unde sequitur et
aspiciens ait: video homines velut arbores ambulantes. Quia enim in
infidelitate adhuc detinebatur, obscure se videre homines declarabat.
Beda. Formam quidem corporum inter umbras aspiciens, sed nulla
membrorum lineamenta, visu adhuc caligante, discernere valens, quales
condensae arbores a longe spectantibus, vel in luce nocturna solent
apparere; ita ut non facile arbor, an homo sit, possit dinosci.
Theophylactus. Ideo autem non statim eum perfecte facit videre, sed
in parte, quia non perfectam fidem habebat: nam secundum fidem datur
medela. Chrysostomus. Deducit autem eum ab initio sensus redditi in
fidei apprehensionem; et sic fecit eum perfecte videre; unde sequitur
deinde iterum imposuit manus super oculos eius et coepit videre. Et
postea subiungit et restitutus est, ita ut clare videret omnia; sensu
scilicet, et intellectu perfecte curatus. Sequitur misit eum in domum
suam, dicens: vade in domum tuam; et si in vicum introieris, nemini
dixeris. Theophylactus. Hoc quidem praecepit ei, quia infideles
erant, ut dictum est, ne forte ab eis in anima laederetur, et ipsi
non credentes gravius crimen incurrant. Beda super Lucam. Vel
exemplum suis tribuit ne de his quae faciunt mirandis, favorem vulgi
requirant. Mystice autem Bethsaida domus vallis interpretatur, idest
mundus, qui est vallis lacrymarum. Adducunt autem ad dominum caecum;
idest, qui non videt quid fuit, quid est, et quid erit. Rogant
illum, ut eum tangeret. Quis enim est qui tangitur nisi qui
compungitur? Beda. Tangit enim nos dominus cum mentem afflatu sui
spiritus illustrat, atque ad agnitionem nos propriae infirmitatis,
studiumque bonae actionis accendit. Apprehendit manum caeci, ut eum
ad executionem bonae operationis confortaret. Hieronymus. Et eduxit
eum extra vicum, idest vicinitatem malorum. Expuit autem in oculos
eius, ut videat voluntatem domini per flatum spiritus sancti.
Impositis autem manibus interrogat eum si videret: quia per opera
domini videtur maiestas eius. Beda. Vel expuens in oculos caeci
imponit manus suas ut videat: quia caecitatem humani generis et per
invisibilia dona, et per sacramenta assumptae humanitatis extersit.
Sputum etiam, quod de capite hominis procedit, gratiam spiritus
sancti designat. Sed quem uno verbo totum simul curare poterat,
paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat, quae vix
et quasi per gradus ad lucem redeat: et gratiam suam nobis indicat,
per quam singula perfectionis incrementa adiuvat. Quisquis autem ita
longi temporis obscuritate depressus est, ut inter bonum et malum
discernere nesciat, quasi ambulantes homines instar arborum cernit,
quia facta multitudinis absque luce discretionis videt. Hieronymus.
Vel videt homines velut arbores, quia omnes homines existimat se
superiores. Iterum autem manus posuit super oculos eius, ut videret
clare omnia; idest, per opera visibilia intelligeret et quae oculus
non vidit, et clarum animae suae statum post rubiginem peccati, mundi
cordis oculo contueretur. Misit eum in domum suam, idest in cor
suum, ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat homo
desperans de salute omnino posse quod illuminatus facile potest
perficere. Theophylactus. Vel postquam sanavit, mittit in domum:
nam domus uniuscuiusque nostrum, caelum est, et mansiones quae sunt in
eo. Hieronymus. Dicit autem ei et si in vicum introieris, nemini
dixeris; idest, vicinis caecitatem tuam semper enarra, non virtutem.
|
|