|
Theophylactus. Postquam eduxit longe a Iudaeis discipulos suos,
tunc de seipso interrogat, ut non timentes Iudaeos respondeant
veritatem; unde dicitur et ingressus est Iesus, et discipuli eius in
castellum Caesareae Philippi. Hieronymus super Matth. Philippus
iste fuit frater Herodis, de quo supra diximus, qui in honorem
Tiberii Caesaris Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur,
appellavit. Sequitur et in via interrogabat discipulos suos, dicens
eis: quem me dicunt esse homines? Chrysostomus. Sciens quidem
interrogat, quia decebat ut discipuli quandoque eum melius laudarent
quam turbae. Beda. Unde primum hominum sententiam interrogat,
discipulorum fidem exploraturus, ne illorum confessio vulgi videretur
opinione firmata. Sequitur qui responderunt illi, dicentes: alii
Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Theophylactus. Multi namque putabant quod Ioannes a mortuis
resurrexisset, sicut et Herodes credebat, et post resurrectionem suam
miracula perpetrasset. Postquam vero ab eis sciscitatus est aliorum
suspicionem, ipsos interrogat quid de hoc in eorum mente consistat;
unde sequitur tunc dicit illis: vos vero quem me esse dicitis?
Chrysostomus in Matth. Ex ipso autem interrogationis modo, in
maiorem eos reducit sensum ad maius aliquid aestimandum de eo, ne cum
turbis conveniant. Quid vero vertex discipulorum, os apostolorum,
interrogatis omnibus, responderit, manifestatur cum subditur
respondens Petrus ait ei: tu es Christus. Theophylactus.
Confitetur quidem illum esse Christum a prophetis denuntiatum. Sed
quid ad confessionem Petri responderit dominus, et qualiter ipsum
beatificavit, Marcus Evangelista pertransit, ne huiusmodi narrando,
Petro suo magistro gratiam praestare videretur; Matthaeus autem hoc
plane pertractat. Origenes super Matth. Vel quia Marcus et Lucas
scripserunt Petrum respondentem tu es Christus, non adicientes quod
positum est in Matthaeo: filius Dei vivi; propterea non scripserunt
ad confessionem relatam beatitudinem. Sequitur et comminatus est eis,
ne cui dicerent de illo. Theophylactus. Volebat enim interim suam
gloriam occultare, ne multi scandalizarentur de eo, et poenam
mererentur maiorem. Chrysostomus. Vel ut scandalo crucis completo
puram infigat fidem in mente eorum: prius enim passione perfecta,
circa ascensionem dixit eis: euntes docete omnes gentes.
Theophylactus. Postquam autem dominus confessionem discipulorum
acceptavit dicentium verum Deum, tunc ipsis revelat crucis mysterium;
unde sequitur et coepit docere eos quoniam oportet filium hominis multa
pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et
Scribis, et occidi, et post tres dies resurgere; et palam verbum
loquebatur, scilicet de futura passione. Non autem intelligebant
discipuli ordinem veritatis, neque resurrectionem comprehendere
poterant; sed putabant esse melius quod non pateretur. Chrysostomus.
Praedixerat tamen hoc eis dominus hac occasione, ut ostenderet quod
oportet post crucem et resurrectionem Christum a testibus praedicari.
Rursus Petrus existens fervidus, solus de his sumit audaciam
disputandi; unde sequitur et apprehendens eum Petrus, coepit
increpare eum: domine, propitius esto tibi: nam hoc non erit.
Beda. Hoc autem amantis affectu et optantis dixit; quasi diceret:
hoc non potest fieri, nec recipiunt aures meae ut Dei filius
occidendus sit. Chrysostomus in Matth. Quid est autem hoc quod
Petrus qui revelatione patris potitus erat, sic velociter cecidit et
instabilis est effectus? Sed dicimus non esse mirum si hoc ignoravit
qui de passione revelationem non accepit. Quod enim Christus filius
Dei vivi esset, revelatione didicerat; mysterium vero crucis et
resurrectionis nondum ei fuerat revelatum. Ipse vero ostendens quod
oporteret eum ad passionem venire, Petrum increpavit; unde sequitur
qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro,
dicens: vade retro me, Satana. Theophylactus. Dominus namque
volens ostendere quod propter salutem hominum debebat eius passio
fieri, et quod solus Satanas Christum pati nolebat, ut genus non
salvaretur humanum, Petrum Satanam nominavit, eo quod saperet quae
sunt Satanae, nolens Christum pati, sed adversans eidem; Satanas
enim adversarius interpretatur. Chrysostomus. Daemoni autem ipsum
tentanti non ait: vade post me; sed Petro dicit: vade retro me;
idest sequere me, et voluntario meae passionis consilio non resistas.
Sequitur quoniam non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum.
Theophylactus. Quae hominum sunt dicit Petrum sapere, secundum quod
affectiones carnales quodammodo sapiebat: volebat enim Petrus quod
sibi Christus praestaret requiem, et non crucifigeretur.
|
|