|
Beda. Postquam discipulis mysterium suae passionis et resurrectionis
ostendit, hortatur eos una cum turba ad sequendum suae passionis
exemplum; unde sequitur et convocata turba cum discipulis suis, dixit
eis: si quis vult me sequi, deneget semetipsum. Chrysostomus in
Matth. Quasi diceret ad Petrum: tu quidem increpas me passionem
sustinere volentem; ego autem dico tibi, quod non solum prohibere me
pati nocivum est; sed neque salvari poteris, nisi ipse moriaris.
Dicit autem si quis vult me sequi, quasi dicat: ad bona voco, quae
quis velle debet; non ad mala et gravia, ut cogaris. Qui enim infert
violentiam frequenter impedit; qui vero auditorem in libertatem
dimittit, magis attrahit ipsum. Aliquis autem abnegat semetipsum,
cum nullam sui corporis curam habet, ut sive flagelletur, sive aliquid
simile patiatur, sustineat patienter. Theophylactus. Nam sicut qui
abnegat alterum, videlicet fratrem, aut patrem, quamvis ille
vulneretur, et moriatur, non compatitur, neque condolet ei: sic et
nos debemus spernere corpus nostrum, ut si vulnerari contingat, vel
aliquid simile pati, non curemus. Chrysostomus. Non autem ait,
quod parcat sibi ipsi, sed, quod amplius est, quod abneget
semetipsum, quasi nihil commune ad se habeat, sed periculis exponat,
et circa ea sic disponatur, ac si alius pateretur; et hoc est sibi
ipsi parcere: quia patres tunc liberis suis ignoscunt, cum tradentes
eos doctoribus, illis iubent non parci. Usquequo autem oporteat
seipsum abnegare, ostendit cum subdit et tollat crucem suam; quasi
dicat: usque ad mortem exprobrabilissimam. Theophylactus. Nam tunc
crux exprobrabilis videbatur, quia in ea malefici figebantur.
Hieronymus. Vel aliter. Sicut gubernator peritus tempestatem in
tranquillitate praecavens, nautas suos vult esse paratos, ita et
dominus dicit si quis vult me sequi, deneget semetipsum; id est,
alter ex altero fiat. Beda. Tunc enim nos ipsos abnegamus cum
vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per
novitatem vocamur. Crux autem tollitur cum aut per abstinentiam
afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus.
Theophylactus. Quia vero post crucem virtutem aliam nos habere
oportet, adiecit et sequatur me. Chrysostomus in Matth. Hoc autem
dicit, quia contingit aliquem patientem non sequi Christum, cum
scilicet aliquis non patitur propter Christum: sequitur enim Christum
qui post eum ambulat, qui morti eius se conformat, principes etiam et
potestates contemnens, sub quibus ante Christi adventum peccabat.
Sequitur qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui
autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet
eam, quasi dicat: haec vobis mando quasi vobis parcens: etenim qui
filio suo parcit, perdit eum; qui vero non parcit, salvat. Oportet
ergo nos esse ad mortem continue praeparatos. Si enim in materialibus
praeliis qui paratus est ad mortem melior est aliis, nullo post mortem
eum resuscitare valente, multo magis in spiritualibus praeliis, cum
spes tanta resurrectionis existat, quod qui ponit animam suam in
mortem, salvam facit eam. Remigius. Anima autem hoc loco
intelligenda est vita praesens, non autem ipsa substantia animae.
Chrysostomus in Matth. Quia ergo dixerat qui voluerit animam suam
salvam facere, perdet eam, ne quis perditionem hanc, et salutem illam
aestimet aequalem, subiungit quid enim proderit homini, si lucretur
totum mundum, et detrimentum faciat animae suae? Aut quam
commutationem dabit homo pro anima sua? Quasi dicat: ne dicas quoniam
animam suam salvavit qui crucis effugit pericula: quando enim cum anima
sua, idest vita ista, lucratur aliquis orbem terrae, quid amplius
erit ei, anima pereunte? Numquid aliam habet animam pro anima dare?
Pretium enim pro domo potest aliquis commutare; animam vero perdens,
aliam animam dare non potest. Caute autem dicit aut quam commutationem
dabit homo? Deus enim propter nostram salutem dedit commutationem
pretiosum sanguinem Iesu Christi. Beda. Vel hoc dicit, quia
persecutionis tempore ponenda est anima; pacis autem tempore frangenda
sunt desideria terrena: quod significat cum dicit quid enim proderit
homini? et cetera. Plerumque autem verecundiae usu praepedimur, ut
rectitudinem quam servamus in mente, non exprimere valeamus in voce;
et ideo subditur qui enim me confessus fuerit, et verba mea in
generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confitebitur
eum, cum venerit in gloria patris sui cum Angelis sanctis.
Theophylactus. Non enim est sufficiens fides quae solum in mente
consistit, sed oris confessionem dominus requirit: sanctificata enim
per fidem anima debet et corpus per confessionem sanctificari.
Chrysostomus. Qui autem hoc didicit subiecit se cum desiderio ad hoc
quod sine confusione Christum confiteatur. Dicitur autem adultera
generatio, quae Deum verum animae sponsum dereliquit, et non est
secuta Christi doctrinam; sed Daemonibus prostrata, semina
impietatis suscepit, propter quod et peccatrix dicitur. Qui ergo
inter hos Christi dominationem negaverit, et verba Dei in Evangelio
revelata, dignam impietatis poenam suscipiet, audiens in secundo
adventu: non novi vos. Theophylactus. Qui ergo confessus fuerit
crucifixum esse suum Deum, et ipse confitebitur illum, non hic ubi
Christus reputatur pauper, et miser, sed in gloria et cum multitudine
Angelorum. Gregorius in Evang. Sunt autem nonnulli qui Christum
ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Non
ergo ad probationem fidei vox sufficit, quam defendit a verecundia
professio generalitatis. Pacis ergo tempore est aliud, ubi ostendamur
vobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur iniurias verbi
tolerare. Si contigerit iurgium fortasse cum proximo, erubescimus
priores satisfacere: cor quippe carnale dum huius vitae gloriam
quaerit, humilitatem respuit. Theophylactus. Quia vero de sua
gloria dixerat, volens ostendere quod non inania promittebat, subditur
et dicebat illis: amen dico vobis, quia sunt de hic stantibus qui non
gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute; ac si
diceret: quidam, idest Petrus et Iacobus et Ioannes, non gustabunt
mortem, donec eis ostendam in transfiguratione cum qua gloria venturus
sim in secundo adventu: non enim erat aliud transfiguratio, nisi
secundi adventus praenuntiatio, in quo et ipse Christus, et sancti
lucebunt. Beda. Pia vero provisione factum est ut, contemplatione
semper manentis gaudii ad breve momentum delibata, fortius adversa
tolerarent. Chrysostomus in Matth. Non autem eorum qui ascensuri
erant nomina declaravit, ne reliqui discipuli aliquid paterentur
humanum; praedicit autem, ut dociliores circa huiusmodi
contemplationem fiant. Beda. Vel regnum Dei praesens Ecclesia
vocatur. Aliqui autem ex discipulis usque adeo in corpore victuri
erant ut Ecclesiam constructam conspicerent, et contra mundi gloriam
erectam. Discipulis enim rudibus de praesenti vita aliquid
promittendum fuit, ut possent robustius in futuro solidari.
Chrysostomus. Mystice autem vita Christus est, mors vero
Diabolus. Gustavit autem mortem, qui peccatis immoratur: adhuc
omnis homo habens dogmata bona aut prava, mortis aut vitae panem
degustat. Et quidem minus malum est videre mortem; malum autem est
eam gustare; sed adhuc peius eam sequi; pessimum autem ei supponi.
|
|