|
Hieronymus. Post consummationem crucis, gloria resurrectionis
ostenditur, ut non timerent opprobria crucis qui oculis suis visuri
erant gloriam resurrectionis futurae; unde dicitur et post dies sex
assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et duxit illos in
montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
Chrysostomus in Marc. et in Matth. Quod autem Lucas dicit post
octo dies, non contrariatur huic: Lucas enim et diem quo Christus
praedicta locutus fuerat, et diem in quo eos assumpsit, numeravit.
Ideo autem post sex dies eos assumpsit, ut vehementiori repleti
desiderio in horum dierum spatio vigilanti et sollicita mente, ea quae
videbant attenderent. Theophylactus. Assumpsit autem tres vertices
apostolorum: Petrum tamquam confitentem et diligentem, Ioannem
tamquam dilectum, Iacobum vero tamquam altivocum et theologum.
Intantum enim gravis erat Iudaeis ut Herodes volens Iudaeis placere
ipsum occiderit. Chrysostomus. Non autem in domo suam gloriam
demonstrat, sed in montem excelsum illos assumit: quoniam montis
sublimitas conveniens erat ad gloriae sublimitatem ostendendam.
Theophylactus. Seorsum autem eos ducit, quia debebat eis mysteria
revelare. Transfigurationem autem oportet intelligere non figurae
immutationem, sed quia, manente ut prius erat figura, appositio facta
est cuiusdam inenarrabilis claritatis. Chrysostomus. Neque ergo
decet aliquam figurae transformationem in regno Dei esse futuram aut
circa ipsum salvatorem, aut circa eos qui assimilabuntur, sed
appositionem claritatis. Beda. Transfiguratus igitur salvator, non
substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae, vel suae, vel
nostrae resurrectionis ostendit: qui qualis tunc apostolis apparuit,
talis post iudicium cunctis apparebit electis. Sequitur et vestimenta
eius facta sunt splendentia. Gregorius Moralium. Quia in supernae
claritatis culmine ei vitae iustitia fulgentes adhaerebunt: vestium
enim nomine iustos, quos sibi adiungit insinuat. Sequitur et apparuit
illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. Chrysostomus
in Matth. Moysen et Eliam in medio introducit: primo quidem quia
turbae dicebant Christum Eliam, aut unum prophetarum, apostolis se
cum eis ostendit, ut differentiam servorum et domini cernerent; et
etiam quia de transgressione legis Iudaei Christum accusabant, et
blasphemum eum putabant, tamquam sibi gloriam patris attribuentem, eos
qui in utroque fulserunt, in medium ducit: etenim Moyses legem
dedit, et Elias gloriae Dei zelator fuit: unde ei non assisterent,
si Deo et legi eius contrarius esset. Et ut scirent quod vitae
potestatem et mortis habet, propter hoc et Moysen, qui mortuus erat,
et Eliam qui nondum mortem passus fuerat, in medium introducit. Item
per hoc significavit quod doctrinae legis Christi prophetarum doctrina
paedagogus fuit. Significat etiam coniunctionem novi et veteris
testamenti, et quoniam in resurrectione cum prophetis apostoli
coniungentur, et una erit obviatio regi communi. Sequitur et
respondens Petrus ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse; et
faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae
unum. Beda. Si tantum transfigurata Christi humanitas, duorumque
societas sanctorum ad punctum visa delectat, ut eos ne discedant etiam
obsequio Petrus sistere velit; quanta erit felicitas visioni deitatis
inter Angelorum choros adesse perpetuo? Sequitur non enim sciebat
quid diceret. Etsi enim Petrus prae stupore humanae fragilitatis
nesciat quid dicat; insiti tamen sibi dat affectus indicium: nesciebat
enim quid diceret, quia oblitus est regnum sanctis a domino non alicubi
terrarum, sed in caelis esse promissum; nec recordatus est se suosque
coapostolos mortali adhuc carne circumseptos immortalis vitae statum
subire non posse; cui etiam mente excesserat quia in domo patris quae
in caelis est, domus manufacta necessaria non sit. Sed et usque nunc
imperitiae notatur quisquis legi, prophetis et Evangelio tria
tabernacula facere cupit, cum haec ab invicem nullatenus valeant
separari. Chrysostomus. Non etiam intellexit Petrus quod ad
demonstrationem verae gloriae transfigurationem dominus est operatus,
neque quod propter doctrinam hominum hoc faciebat; nam plurimi erant
relicturi multitudinem, in eremo habitantes. Sequitur erant enim
timore exterriti. Erat autem hic timor secundum quem de communi mente
in statum elevabantur meliorem: quod enim in exterioribus videbatur,
Moyses et Elias erat. Ducebatur autem anima ad quemdam divinum
affectum, quasi ex divina visione ab humano sensu abstracta.
Theophylactus. Vel aliter. Petrus timens a monte descendere, quia
iam praesenserat quod Christus crucifigi debebat, dixit bonum est nos
hic esse; et non illuc descendere, in medium scilicet Iudaeorum. Si
autem huc venient furentes contra te, habemus Moysen qui Aegyptios
debellavit, habemus et Eliam, qui ignem eduxit de caelo, et
quinquagenos destruxit. Origenes super Matth. Marcus autem ex
persona sua dicit non enim sciebat quid diceret. Ubi considerandum,
ne forte per excessum mentis hoc loquebatur, motus quodam spiritu
alieno, ne forte scilicet ille spiritus qui voluit, quantum ad se,
Christum scandalizare, ut recederet a passione omnibus hominibus
salutari, ipse operans etiam hic seductorie vult evellere Christum sub
colore boni, ut non condescendat hominibus, nec veniat ad eos, nec
suscipiat mortem pro eis. Beda. Quia vero Petrus materiale
quaesivit tabernaculum, nubis accepit umbraculum: ut discat, in
resurrectione non tegmine domorum, sed spiritus sancti gloria eos esse
protegendos; unde sequitur et facta est nubes obumbrans eos. Quia
vero imprudenter interrogaverunt, propterea responsionem domini non
merentur: sed pater respondet pro filio; unde sequitur et venit vox de
nube dicens: hic est filius meus carissimus: ipsum audite.
Chrysostomus in Matth. A nube quidem vox emittitur, in qua Deus
apparere consuevit, ut crederent quod vox illa ferretur a Deo. In
hoc autem quod dicit hic est filius meus carissimus, unam voluntatem
patri et filio protestatur, et quod, salva filiatione, quantum ad
omnia cum eo qui genuit unum esset. Beda. Quem autem Moyses, cum
venerit in carne, audiendum ab omni anima quae salvari vellet
praedixit, hunc iam venientem in carne, Deus pater audiendum
discipulis ostendit. Sequitur et statim circumspicientes, neminem
amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. Ubi enim coepit filius
designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa
putaretur. Theophylactus. Mystice autem post consummationem huius
saeculi, quod in sex diebus factum est, assumet nos Iesus, si eius
sumus discipuli, in montem excelsum, idest in caelum; et tunc
videbimus eius gloriam singularem. Beda. Vestimenta autem domini
recte sancti eius accipiuntur, qui novo candore fulgebunt. Fullo
autem intelligendus est cui Psalmista loquitur: amplius lava me ab
iniquitate mea, et a delicto meo munda me; qui non potest suis
fidelibus dare claritatem in terra, quae eis conservata manet in
caelis. Remigius super Matth. Vel per fullonem sancti designantur
praedicatores et animarum purgatores; quorum in hac vita nullus ita
vivere valet ut alicuius peccati maculis non obfuscetur; in futura
autem resurrectione sancti ab omni macula peccati purgabuntur. Tales
ergo eos faciet dominus, quales nec ipsi membra sua castigando, nec
ullus praedicatorum suo vel exemplo, vel doctrina facere potest.
Chrysostomus. In Marc. Vel vestimenta alba evangelica sunt et
apostolica scripta, omnium clarissima, quibus similia nullus
expositorum facere potest. Origenes super Matth. Vel forsitan
fullones super terram possumus moraliter existimare sapientes saeculi
huius, qui putantur ornare etiam turpes intellectus, et dogmata falsa
fullonicatione ingenii sui; sed illorum ars fullonica potest facere
aliquid simile sermoni, qui ostendit spiritualium intellectuum
splendorem in dictis Scripturarum imperitis, quae a plurimis
contemnuntur. Beda. Moyses et Elias, quorum unum mortuum et alium
in caelis raptum legimus, futuram omnium sanctorum gloriam
significant, qui videlicet tempore iudicii vel vivi in carne
reperiendi, vel ab olim gustata morte resuscitandi, et pariter sunt
regnaturi cum illo. Theophylactus. Vel hoc significat, quia in
gloria videbimus et legem et prophetas cum ipso loquentes; idest, quae
per eum fuerunt dicta per Moysen et alios prophetas, tunc videbimus
esse consona rebus, et tunc audiemus vocem paternam, revelantem
scilicet nobis filium patris, et dicentem, quoniam hic est filius
meus, obumbrante nube, idest spiritu sancto qui est sapientiae fons.
Beda. Et notandum quod sicut, domino in Iordane baptizato, sic et
in monte clarificato, totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur:
quia gloriam eius quam in Baptismo credentes confitemur, in
resurrectione videntes collaudabimus. Nec frustra spiritus sanctus hic
in lucida nube, illic apparuit in columba: quia qui nunc simplici
corde fidem quam percepit servat, tunc luce apertae visionis quod
crediderat contemplabitur. Cum autem fieret vox super filium,
inventus est ipse solus: quia cum manifestaverit ipsum electis, erit
Deus omnia in omnibus; immo cum suis per omnia Christus, caput cum
corpore, splendebit.
|
|