|
Origenes super Matth. Post mysterium ostensum in monte,
descendentibus de monte discipulis, praecepit ut eius transfiguratio
non manifestetur ante gloriam passionis et resurrectionis ipsius; unde
dicitur et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cuiquam quae
vidissent narrarent, nisi cum filius hominis a mortuis resurrexerit.
Chrysostomus in Matth. Ubi non simpliciter silere iubet; sed
passionem insinuans, causam insinuat propter quam silere debebunt.
Theophylactus. Ne scilicet homines scandalizentur, audientes de
Christo tam gloriosa, qui eum crucifixum erant visuri. Non igitur
erat congruum talia de Christo dicere antequam pateretur, post
resurrectionem vero credibile videbatur. Chrysostomus. Illi vero
resurrectionis mysterium ignorantes, verbum quidem retinentes, invicem
disputabant; unde sequitur et verbum continuerunt apud se,
conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. Hieronymus.
Hoc quod proprie Marci est, id significat quia cum absorpta fuerit
mors in victoria, non erunt in memoria priora. Sequitur et
interrogabant eum, dicentes: quid ergo dicunt Pharisaei et Scribae,
quia Eliam oportet venire primum? Chrysostomus. Intentio quidem
discipulorum super hac interrogatione talis mihi esse videtur: nos
quidem Eliam tecum vidimus, et prius te vidimus quam Eliam; Scribae
vero prius Eliam venire docent: credimus itaque eos mendacium
protulisse. Beda. Vel ita aestimabant discipuli transformationem
gloriae hanc esse quam in monte viderant, et dicunt: si iam venisti in
gloria, quomodo praecursor tuus apparet? Maxime quia Eliam viderant
recessisse. Chrysostomus in Matth. Quid autem ad hoc Christus
responderit, apparet per hoc quod subditur qui respondens ait: Elias
cum venerit primo, restituet omnia. In quo ostendit, quod Elias
veniet ante secundum adventum. Scripturae enim duos adventus Christi
praenuntiant; unum scilicet qui factus est, et alium qui venturus
est. Dominus autem secundi adventus Eliam asserit praecursorem.
Beda. Restituet autem omnia, utique illa quae Malachias ostendit
dicens: ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, ut convertat cor
patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Restituet etiam
hoc quod morti debet, ac diu vivendo distulit. Theophylactus.
Proponit autem haec dominus ad resistendum opinioni Pharisaeorum, qui
tenebant quod primi adventus praecursor erat Elias; quasi ad
inconveniens ducens; unde subdit et quomodo scriptum est in filium
hominis, ut multa patiatur et contemnatur; ac si dicat: Elias
Thesbites cum venerit, pacificabit Iudaeos, et ad fidem adducet
ipsos, ita ut sit secundi adventus praecursor. Si ergo primi adventus
Elias est praecursor, quomodo scriptum est, quod filius hominis debet
pati? Ex his ergo duobus unum erit: aut quod non sit primi adventus
Elias praecursor, et Scripturae erunt verae; aut quod sit praecursor
primi adventus, et Scripturae non erunt verae, quae dicunt, quod
oportet Christum pati, cum Elias debeat omnia restituere, et non
debeat esse Iudaeus aliquis incredulus; sed omnes credere debeant ad
praedicationem eius quicumque audient eum. Beda. Vel ita: et
quomodo scriptum est, idest, quomodo de Christi passione multifarie
prophetae multa scripserunt. Sed et Elias cum venerit, multa
passurus est, et contemnendus ab impiis. Chrysostomus in Matth.
Sicut autem dominus secundi adventus Eliam asseruit praecursorem, sic
et consequenter asserit Ioannem esse praecursorem primi adventus; unde
subdit sed dico vobis, quia et Elias venit. Glossa. Ioannem vocat
Eliam, non quia Elias erit in persona, sed quia Eliae ministerium
adimplebat: sicut enim ille praecursor erit secundi adventus, sic iste
factus est primi. Theophylactus. Erat etiam Ioannes redargutor, et
Zelotes, et eremita ut Elias; non tamen audierunt illum sicut Eliam
audient. Nefario vero ludo eum occiderunt, caput illius amputantes;
unde sequitur et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum est
de eo. Chrysostomus. Vel aliter. Interrogabant discipuli Iesum:
quomodo scriptum est pati filium hominis? Ad hoc autem quasi
respondens dicit: sicut ad similitudinem Eliae Ioannes venit, et ei
mala intulerunt; sic secundum Scripturas oportet filium hominis pati.
|
|