|
Theophylactus. Postquam gloriam suam tribus discipulis in monte
ostenderat, revertitur ad alios discipulos qui cum eo non ascenderant
in montem; unde dicitur et veniens ad discipulos suos, vidit turbam
magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. Pharisaei
namque captantes horam, cum praesens non extiterat Christus,
accesserunt ut ipsos ad se attraherent. Hieronymus. Non est autem
homini requies sub sole: semper parvulos occidit invidia; magnos
percutiunt fulgura montes: alii discentes cum fide, ut turbae; alii
invidentes cum fastu, ut Scribae, ad Ecclesiam conveniunt.
Sequitur et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est,
et expaverunt. Beda. Notanda in omnibus locis distantia mentis
Scribarum, et turbae: Scribae enim nihil devotionis, fidei,
humilitatis, et reverentiae ei exhibuisse narrantur; sed veniente
domino mox omnis turba stupefacta expavit, eumque salutans accurrit;
unde sequitur et currens salutavit eum. Theophylactus. Affectabant
enim turbae eum videre, ita ut eum venientem a longe salutarent.
Quidam vero dicunt, quod aspectus eius ex transfiguratione speciosior
factus, turbam ad salutationem eius attrahebat. Hieronymus. Populus
autem videns stupefactus est et expavit, non discipuli; quia non est
timor in caritate: timor est servorum, stupescere stultorum.
Sequitur et interrogavit eos: quid inter vos conquiritis? Quid
scilicet dominus interrogat? Ut confessio pariat salutem, et murmur
cordis nostri sermonibus piis solvatur. Beda. Potest vero, nisi
fallor, intelligi de hoc quaestionem fuisse motam, quare ipsi, cum
essent discipuli salvatoris, sanare daemoniacum qui in medio erat
positus, non possent; quod ex sequentibus potest convinci, cum
dicitur et respondens unus de turba dixit: magister, attuli filium
meum ad te habentem spiritum mutum. Chrysostomus in Matth. Hunc
hominem Scriptura infirmum in fide ostendit ex hoc quod Christus dicit
o generatio incredula, et per hoc quod subdit si potes credere. Sed
etsi infidelitas eius occasio extiterit Daemonem non pellendi, incusat
tamen discipulos; unde subditur et dixi discipulis tuis ut eicerent
illum; et non potuerunt. Vide autem istius insipientiam. Iesum in
medio turbarum precatur, discipulos incusans; unde et dominus coram
plebe multo magis hoc ei imputat non solum in personam eius accusationem
intendens, sed in personam omnium Iudaeorum: probabile enim est
multos praesentium scandalizatos, ea quae non conveniebant de
discipulis cogitasse; unde sequitur qui eis respondens dixit: o
generatio incredula, quamdiu vos patiar? In quo ostendit, et mortem
se desiderare, et grave ei esse cum illis conversari. Beda.
Intantum autem non est homini iratus, sed vitio, ut statim intulerit
afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim
spiritus conturbavit illum; et elisus in terram volutabatur spumans.
Chrysostomus in Matth. Hoc autem dominus permisit propter patrem
pueri, ut cum vexantem Daemonem videret, ad fidem futuro miraculo
traheretur. Theophylactus. Permittit etiam vexari puerum, ut ex hoc
sciremus Daemonis impietatem, qui occidisset eum, nisi fuisset a
domino adiutus. Sequitur et interrogavit patrem eius: quantum
temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: ab infantia; et
frequenter eum in ignem et in aquam misit, ut eum perderet. Beda.
Erubescat Iulianus, qui dicere audet omnes homines absque peccati
contagione nasci in carne, tamquam innocentes per omnia, ut Adam
quando creatus est. Quid enim habuit iste puer ut ab infantia
Daemonio vexaretur acerbissimo, si nullo originalis peccati vinculo
tenebatur, quia constat illum adhuc proprium non habere potuisse
peccatum? Glossa. Exprimit autem in verbis suae petitionis, fidei
defectum; unde subdit sed si quid potes, adiuva nos, misertus
nostri. Cum enim dicit si quid potes, manifestat se de eius potentia
dubitare: quia viderat filium suum a discipulis Christi curatum non
esse. Dicit autem misertus nostri, ut designaret miseriam filii qui
patiebatur, et patris qui compatiebatur. Sequitur Iesus autem ait
illi: si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Hieronymus.
Libertatem arbitrii hoc indicat quod dicit si potes. Quae autem sunt
omnia quae possibilia sunt credenti, nisi quae in nomine Iesu, idest
salutis, postulantur cum lacrymis? Beda. Aptum autem responsum
dominus dedit petenti: ipse enim ait si quid potes, adiuva nos; et
dominus: si potes, inquit, credere. At contra leprosus, qui
fideliter clamabat: domine, si vis, potes me mundare, congruum suae
fidei accepit responsum: volo: mundare. Chrysostomus in Matth.
Quod autem dicit, tale est. Tanta est virtutis apud me
superabundantia, ut non solum hoc possim, sed et alios hoc faciam
operari: quare si credideris, ut oportet, et hunc ipse curare
poteris, et alios multos. Sic ergo eum ad fidem reducebat qui adhuc
de infidelitate loquitur; unde sequitur et continuo exclamans pater
pueri cum lacrymis aiebat: domine, adiuva incredulitatem meam. Sed
si crediderat dicens credo, quomodo subdit adiuva incredulitatem meam?
Dicamus igitur, quoniam multiplex est fides, introductoria scilicet
et perfecta. Hic autem incipiens credere, salvatorem deprecabatur ut
apponeret reliquum ad suam virtutem. Beda. Nemo enim repente fit
summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad
magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud profectus,
aliud perfectio. Quia igitur per occultam inspirationem gratiae,
meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui
necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat.
Hieronymus. Per hoc etiam monstratur quod credulitas nostra infirma
est, nisi innixa subsistat adiutorio subsidii Dei; fides autem cum
lacrymis optata vota capit: unde sequitur et cum vidisset Iesus
concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi:
surde et mute spiritus, ego praecipio tibi: exi ab eo, et amplius ne
introeas in eum. Theophylactus. Ideo autem cum videret turbam
concurrere, comminatus est spiritui immundo, quia nolebat coram turba
curare, ut ostentationem fugere doceret. Chrysostomus. Quod autem
comminatur, et dicit ego tibi praecipio, divinae attribuitur
potestati; quod vero dicit non solum exi ab eo, sed et amplius noli
introire in eum, ostendit quia ad reintrandum promptus erat, quia ille
nondum erat in fide perfectus; sed hoc domini iussio inhibebat.
Sequitur et exclamans, et multum discerpens eum exiit ab eo, et
factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, quia mortuus est.
Non enim valuit mortem Diabolus imponere propter verae vitae
adventum. Beda in Matth. Quem autem hostis impius morti similem
reddidit, hunc pius salvator piae dexterae tactu salvavit; unde
sequitur Iesus autem tenens manum eius elevavit eum, et surrexit. Ex
quo sicut verum se esse Deum potentia salvandi docuit, ita et veram se
habuisse carnis naturam more tactus humani declaravit. Negat namque
Manichaeus insanus, veraciter eum carne indutum fuisse; sed ipse cum
tot languentes suo tactu erexit, mundavit, illuminavit, haeresim
illius, et antequam nata esset, damnavit. Sequitur et cum introisset
in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: quare nos non
potuimus eicere? Chrysostomus in Matth. Timebant enim ne forte
collatam sibi gratiam amisissent: receperant enim potestatem iam
spirituum immundorum. Sequitur et dixit illis: hoc genus in nullo
potest exire, nisi in oratione et ieiunio. Theophylactus. Scilicet
lunaticorum, vel simpliciter omnium Daemoniorum genus: oportet namque
ieiunare eum qui curari debet, et illum qui curat. Sic enim vera
oratio perficitur, cum coniungitur orationi ieiunium, quando non
gravatur qui orat ex sumptione ciborum, sed sobrius est. Beda.
Mystice autem dominus sursum discipulis mysteria regni reserat,
deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat, et spiritus malos ab
his qui vexantur expellit: nam carnales adhuc et insipientes
confortat, docet, castigat; et perfectos liberius de aeternis
instruit. Theophylactus. Daemon autem iste surdus et mutus est:
surdus, inquantum non vult Dei sermones audire; mutus vero,
inquantum non vult alios quod condecens est docere. Hieronymus.
Peccator autem spumat stultitia, stridet iracundia, arescit ignavia.
Discerpit autem spiritus appropinquantem ad salutem; et similiter quos
in ventrem suum trahere desiderat, discerpit per terrores et damna, ut
fecit Iob. Beda. Saepe enim dum converti ad Deum post peccata
conamur, maioribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis: quod
facit ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet
iniuriam. Gregorius Moralium. Velut mortuus autem ostenditur qui a
maligni spiritus potestate liberatur: quia quisquis iam terrena
desideria subegit, vitam in se carnalis conversationis extinguit et
mundo mortuus apparet: quem multi mortuum dicunt, quia qui
spiritualiter vivere nesciunt, eum qui carnalia bona non sequitur,
extinctum funditus arbitrantur. Hieronymus. Per hoc autem quod ab
infantia vexatus est, significatur gentilis populus, cuius a
nativitate crevit cultus inutilis idolorum, ut stulte immolaret filios
suos Daemoniis; unde dicitur, quod in ignem et aquam eum misit: alii
enim de gentibus ignem venerabantur, alii aquam. Beda. Vel in hoc
daemoniaco significatur quod qui originalis culpae reatu astricti
veniunt in mundum, Christi sunt gratia salvandi. Ignis autem ad
fervorem iracundiae referendus est, aqua ad voluptates carnis, quae
dissolvere mentem per delicias solent. Non autem puero qui vim
patiebatur, sed Daemoni qui inferebat, comminatus est: quia qui
peccantem emendare desiderat, vitium utique increpando et execrando
debet exterminare, sed hominem amando refovere. Hieronymus. Imputat
autem dominus spiritui quod homini praestat, dicens surde et mute
spiritus, quia ille nunquam audiet, nec loquetur quod peccator
poenitens audit et loquitur. Exiens autem Daemon ab homine, nunquam
revertitur, si homo cor suum seraverit clavibus humilitatis et
caritatis, et ostium obtinuerit immunitatis. Factus est homo sanatus
velut mortuus: sanatis etenim dicitur: mortui estis, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo. Theophylactus. Sed si Iesus,
idest evangelicus sermo, teneat manum, idest virtutem activam, tunc a
Daemone liberabimur. Vide etiam quod primo Deus nos iuvat, deinde
requiritur a nobis quod bonum operemur; unde dicitur, quod Iesus
elevavit illum, in quo ostenditur Dei auxilium; et surrexit, in quo
monstratur hominis studium. Beda. Dum autem docet dominus apostolos
quomodo Daemon nequissimus debeat expelli, omnes instituit ad vitam;
ut scilicet noverimus graviora quaeque, vel immundorum spirituum, vel
hominum, tentamenta, ieiuniis et orationibus esse superanda: iram
quoque domini, cum in ultionem scelerum nostrorum fuerit accensa, hoc
remedio singulari posse placari. Ieiunium autem generale est non solum
ab escis, sed a cunctis illecebris abstinere carnalibus, immo ab
omnibus vitiorum passionibus. Sic et oratio generalis non solum in
verbis est quibus divinam clementiam invocamus, verum etiam in omnibus
quae in obsequium nostri conditoris fidei devotione gerimus, teste
apostolo, qui ait: sine intermissione orate. Hieronymus. Vel
stultitia, quae ad luxuriam carnis pertinet, sanatur; ira et ignavia
oratione depellitur. Medicina cuiusque vulneris adhibenda est ei.
Non sanat oculum quod calcaneo adhibetur. Ieiunio passiones
corporis, et oratione pestes sanandae sunt mentis.
|
|