|
Theophylactus. Post miracula interponit dominus sermonem de
passione, ne putaretur quod involuntarie passus est; unde dicitur et
inde profecti praetergrediebantur Galilaeam; nec volebat quemquam
scire, idest se ibi esse. Docebat autem discipulos suos, et dicebat
illis quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident
eum. Beda. Semper prosperis miscet tristia, ut cum repente
venerint, non terreant apostolos; sed praemeditatis animis ferant.
Theophylactus. Postquam vero dixerat quod triste erat, tunc adiungit
quod laetificare debet; unde sequitur et occisus, tertia die
resurget, ut disceremus ex hoc, quod post angustias laetitiae
subsequuntur. Sequitur at illi ignorabant verbum, et timebant eum
interrogare. Beda. Haec ignorantia discipulorum non tam de tarditate
ingenii, quam de amore nascitur salvatoris, qui carnales adhuc, et
mysterii crucis ignari, quem Deum verum cognoverant, mortuum credere
nequibant; et quia per figuras eum loquentem saepe audire
consueverant, horrentes eventum mortis eius, etiam in eis quae de sua
traditione ac passione aperte loquebatur, figurate aliquid significari
volebant. Sequitur et venerunt Capharnaum. Hieronymus. Capharnaum
dicitur villa consolationis; et congruit interpretatio ad praedictam
sententiam, qua dixerat et occisus, tertia die resurget. Sequitur
qui cum domi essent, interrogabat eos: quid in via tractabatis? At
illi tacebant. Chrysostomus. Matthaeus autem dicit quod accesserunt
ad Iesum discipuli dicentes: quis, putas, maior est in regno
caelorum? Non enim ab initio narrationem incepit, sed tacuit de
intelligentia salvatoris circa discipulorum cogitationes et dicta,
quamvis posset intelligi quod ea etiam quae seorsum cogitabant, aut
dicebant, dicebant ad eum; quia omnia erant ei ita cognita ac si ad
eum dicta fuissent. Sequitur siquidem inter se in via disputaverant,
quis esset illorum maior. Lucas autem dicit quod cogitatio intravit in
discipulos, quis esset illorum maior. Cogitationem enim et
intentionem eorum dominus ex illorum verbis manifestavit secundum
historiam evangelicam. Hieronymus. Recte autem in via tractabant de
principatu. Similis enim est haec tractatio loco. Principatus enim
sicut ingreditur, sic deseritur, et quamdiu tenetur, labitur, et
incertum est in qua mansione, idest in qua die, finiatur. Beda.
Inde autem videtur orta disputatio discipulorum de primatu, quia
viderant Petrum, Iacobum et Ioannem seorsum ductos in montem,
secretumque eis ibi aliquid esse creditum; sed et Petro, secundum
Matthaeum, claves regni caelorum esse promissas. Videns autem
discipulorum cogitationes dominus, curat desiderium gloriae humilitate
sanare, et primatum non esse quaerendum, prius simplici humilitatis
commonet imperio; unde sequitur et residens vocavit duodecim, et ait
illis: si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium
minister. Hieronymus. Ubi notandum, quod illi euntes disputabant de
principatu, ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant,
humiles quiescunt. Chrysostomus. Appetebant quidem discipuli honorem
habere a domino; desiderium etiam eis inerat ut magnificarentur a
Christo: quanto enim quis maior est, tanto maioribus honoribus dignus
existit; propter hoc non eorum desiderium impedivit, sed humilitatem
introduxit. Theophylactus. Non enim vult ut usurpemus nobis
primatus, sed per humilitatem altitudinem consequamur. Mox autem
monet eos innocentiae puerilis exemplo; unde sequitur et accipiens
puerum, statuit eum in medio eorum. Chrysostomus in Matth. Ipso
visu eis persuadens humiles esse et simplices: etenim ab invidia et
vana gloria parvulus mundus existit, et a concupiscendo primatum. Non
solum autem ait: si tales efficiamini, mercedem magnam accipietis;
sed et si alios tales honorabitis propter me; unde sequitur quem cum
complexus esset, ait illis: quisquis unum ex huiusmodi pueris recipit
in nomine meo, me recipit. Beda. In quo vel simpliciter pauperes
Christi ab his qui volunt esse maiores, pro eius ostendit honore
recipiendos; vel malitia parvulos ipsos esse suadet, ut simplicitatem
sine arrogantia, caritatem sine invidia et devotionem sine iracundia
conservent. Quod autem complectitur puerum, significat humiles suo
dignos esse complexu ac dilectione. Addidit autem in nomine meo, ut
formam virtutis quam, natura duce, puer observat, ipsi pro nomine
Christi rationis industria sequantur. Sed quia se in pueris recipi
docebat, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, subiunxit et
quicumque me susceperit non me suscipit, sed eum qui me misit; talem
se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est pater.
Theophylactus. Vide quantum valet humilitas, patris namque et filii
inhabitationem meretur, et etiam spiritus sancti.
|
|