|
Beda. Ioannes praecipua devotione dominum amans, excludendum
beneficio putavit eum qui non recte utatur officio; unde dicitur
respondit illi Ioannes dicens: magister, vidimus quemdam in nomine
tuo eicientem Daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Chrysostomus. Multi enim credentium charismata receperunt, nec tamen
cum Christo erant; qualis erat hic qui Daemones eiciebat: non enim
omnes ad omnia ordinate se habebant: alii enim erant purae vitae,
fidem autem tam perfecte non habebant; alii vero e contrario.
Theophylactus. Vel etiam quidam increduli videntes nomen Iesu
virtuosum, dicebant et ipsi hoc nomen, et signa faciebant, licet
divina gratia essent indigni: volebat enim dominus etiam per indignos
nomen suum ampliare. Chrysostomus. Non autem zelo, seu invidia
motus Ioannes prohibebat illum qui Daemones expellebat; sed volebat
quod omnes qui nomen domini invocabant, sequerentur Christum, et
essent cum discipulis unum. Sed dominus per hos qui miracula faciunt,
licet sint indigni, alios provocat ad fidem, et ipsosmet per hanc
ineffabilem gratiam inducit ut fiant meliores; unde sequitur Iesus
autem ait: nolite prohibere eum. Beda. In quo docet neminem a bono
quod ex parte habet, esse arcendum; sed ad hoc potius quod nondum
habet, esse provocandum. Chrysostomus. Decenter autem eum non esse
prohibendum ostendit consequenter dicens nemo est enim qui faciat
virtutes in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Hoc autem
dicit propter eos qui in haeresim ceciderunt, quales erant Simon, et
Menander et Cerinthus; neque enim illi in nomine Christi miracula
faciebant; sed deceptionibus quibusdam facere videbantur. Isti vero
etsi non sequuntur nos, non tamen contra nos aliquid firmiter dicere
valebunt, eo quod honorant in operando virtutes nomen meum.
Theophylactus. Qualiter enim male de me loquitur qui ex nomine meo
occasionem gloriae habet, et per hoc quod ipsum invocat, miracula
operatur? Sequitur qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Augustinus de Cons. Evang. Videndum est, ne hoc illi sententiae
domini videatur contrarium, ubi ait: qui mecum non est, adversum me
est. An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait qui non
est adversum vos, pro vobis est; ibi autem de seipso locutus est: qui
mecum non est, adversum me est? Quasi non possit cum illo non esse
qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. Alioquin quomodo
verum erit: qui vos recipit, me recipit? Aut potest etiam non esse
adversus eum qui fuerit adversus discipulos suos? Nam ubi erit illud:
qui vos spernit, me spernit? Sed nimirum hoc vult intelligi intantum
cum illo non esse aliquem, inquantum est adversus illum; et intantum
adversus illum non esse, inquantum cum illo est: exempli gratia,
sicut iste qui in nomine Christi virtutes faciebat, et in societate
discipulorum non erat, inquantum operabatur virtutes in illo nomine,
intantum cum ipsis erat, et adversus eos non erat; inquantum vero
eorum societati non adhaerebat, intantum cum ipsis non erat, et
adversus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerunt in quo
cum ipsis erat, dixit eis dominus nolite prohibere: illud enim
prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem
Ecclesiae suaderent, non illud in quo cum illis erat, nomen scilicet
magistri et domini eorum in expulsione Daemonum commendans, sicut
Ecclesia Catholica facit, non improbans in haereticis sacramenta
communia, sed divisionem, vel aliquam adversam paci veritatique
sententiam: in hoc enim adversus nos sunt. Chrysostomus. Vel
aliter. Hoc dicitur de credentibus in eum, qui tamen ipsum non
sequuntur propter vitae laxationem. Illud autem de Daemonibus
dicitur, qui a Deo omnes student separare, et congregationem eius
dispergere. Sequitur quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae
frigidae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non
perdet mercedem suam. Theophylactus. Quasi dicat: non solum hunc
qui in nomine meo miracula operatur, non prohibeo; sed et quisquis
minimum quid dederit vobis propter nomen meum, et receperit vos propter
me, non propter humanam gratiam et mundanam, non perdet mercedem
suam. Augustinus de Cons. Evang. Unde ostendit quod ille de quo
Ioannes suggesserat, non ita separabatur a societate discipulorum ut
eam tamquam haereticus improbaret; sed sicut solent homines nondum
audere Christi suscipere sacramenta, et tamen nomini favere
Christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant, et non ob aliud eis
nisi quia Christiani sunt obsequantur; de quibus dicit, quod non
perdent mercedem suam: non quia iam tuti atque securi sibi debeant
videri ex hac benevolentia quam erga Christianos habent, etiam si
Christi Baptismo non abluantur, nec unitati eius incorporentur; sed
quia ita iam Dei misericordia gubernentur ut ad ea quoque perveniant,
atque ita securi de hoc saeculo abscedant. Chrysostomus. Et ne quis
paupertatem alleget, ponit illud quo non contingit egere, scilicet
calicem aquae frigidae; pro quo etiam consequetur mercedem. Non enim
pretium dati, sed dignitas recipientium, et affectus dantium facit
opus dignum mercede. Non solum autem recipiendos discipulos verbo
ostendit ex mercede quam aliquis consequitur, sed etiam quia retrahitur
a tormento. Sequitur et qui scandalizaverit unum ex his pusillis
credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria
collo eius, et in mare mitteretur; quasi dicat: si qui vos propter me
honorant, mercedem habent; sic et inhonorantes, idest
scandalizantes, ultimam accipient ultionem. Ex manifestis autem nobis
tormentum describit intolerabile, faciens mentionem molae et
submersionis; et non ait: mola suspendatur in collo, sed bonum est ei
hoc sustinere, demonstrans quoniam eum gravius aliquod malum expectat.
Pusillos autem in se credentes dicit eos qui invocant nomen eius, non
solum sequentes; etiam eos qui calicem frigidum offerunt, et non
operantur alia maiora. Istorum autem neminem vult scandalizari, neque
supplantari; hoc enim est prohibere nomen eius invocare. Beda.
Recte autem qui scandalizari potest, pusillus appellatur: qui enim
magnus est, quodcumque passus fuerit, non declinat a fide; qui autem
pusillus est animo, et parvus, occasiones quaerit quo scandalizetur.
Propterea oportet nos maxime his consulere qui parvi sunt in fide, ne
occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a
salute. Gregorius super Ezech. Notandum tamen, quod in nostro bono
opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando autem pro
nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus vitare
proximi scandalum, debemus; si autem de veritate scandalum ponitur,
utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur.
Gregorius Reg. Pastor. Mystice autem in mola asinaria saecularis
vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema
damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel
verbo ceteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat ut hunc ad
mortem sub exteriore habitu terrena acta constringerent, quam sacra
officia in culpa ceteris imitabilem demonstrarent: quia nimirum si
solus caderet, utcumque hunc tolerabilior Inferni poena cruciaret.
|
|