|
Beda. Quia supra docuerat dominus ne scandalizaremus eos qui credunt
in eum, nunc consequenter admonet quantum cavere debeamus eos qui
scandalizare nos, idest verbo, vel exemplo suo ad ruinam peccati
propellere, certant; unde dicitur et si scandalizaverit te manus tua,
abscinde illam. Chrysostomus. Non de membris hoc dicit, sed de
propinquis amicis, quos quantum ad necessaria in membrorum ordine nos
habemus: nihil enim tam nocivum ut perniciosa societas. Beda. Manum
quippe nostram appellat necessarium amicum, cuius auxilio quotidiano
opus habemus; sed si talis nos laedere in causa animae voluerit,
excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita
partem habere volumus, simul in futuro cum illo pereamus; unde
sequitur bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus
habentem ire in Gehennam, in ignem inextinguibilem. Glossa.
Debilem dicit adiutorio alicuius amici privatum: nam melius est absque
amico ire in vitam, quam cum eo ire in Gehennam. Hieronymus. Vel
aliter. Bonum est tibi debilem ingredi in vitam, idest, sine cupito
principatu, quam duas manus habentem. Duae manus principatus sunt
humilitas et superbia. Abscinde superbiam, tenens humilem
principatum. Chrysostomus. Deinde testimonium propheticum ex Isaia
propheta inducit, dicens ubi vermis eorum non moritur, et ignis non
extinguitur. Non de sensibili verme hoc dicit, sed vermem
conscientiam vocat mordentem animam, quod non sit operata bonum.
Unusquisque enim sui ipsius accusator fiet, rememorans quae gessit in
vita mortali, et sic eorum vermis immortalis permanet. Beda. Sicut
autem vermis est dolor interius accusans, sic ignis est poena
extrinsecus saeviens. Vel in verme putredinem Gehennae, sicut in
igne ardorem designat. Augustinus de Civ. Dei. Utrumque autem
horum, ignem scilicet, ac vermem, qui volunt ad animae poenas, non
ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animae, sero ac
infructuose poenitentis, eos qui fuerint a regno Dei separati; et
ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni posse contendunt,
secundum illud apostoli: quis scandalizatur, et ego non uror? Eumdem
etiam dolorem vermem putant intelligendum esse, secundum illud: sicut
tinea vestimentum, vermis lignum, sic moeror excruciat cor viri. Qui
vero poenas et animae et corporis in illo supplicio futuras esse non
dubitant, igne uri corpus, animam vero rodi quodammodo verme moeroris
affirmant; quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est ibi
dolorem aut corporis, aut animae defuturum; ego tamen facilius
existimo ut ad corpus utrumque dicam pertinere quam neutrum: et ideo
tacitum esse in istis divinae Scripturae verbis animi dolorem, quia
consequens esse intelligitur ut corpore dolente animus quoque
crucietur. Eligat ergo quisque quod placet: aut ignem tribuere
corpori, animae vermem, hoc proprie, illud tropice; aut utrumque
proprie corpori. Possunt enim animalia etiam in ignibus vivere, in
ustione sine consumptione, in dolore sine morte per miraculum
potentissimi creatoris. Sequitur et si pes tuus scandalizat te.
Beda. Pes amicus dicitur propter ministerium discursus, quasi
nostris usibus accommodatus. Sequitur quod si oculus tuus scandalizat
te. Oculus dicitur amicus utilis atque sollicitus et acutus ad
perspiciendum. Augustinus de Cons. Evang. Hic profecto apparet
quod illi qui nomini Christi sunt devoti, et priusquam Christianorum
numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani
appellentur et Christianis sacramentis imbuti sint, talia suadent ut
eos quibus ea persuaserint, secum in aeternam poenam pertrahant: quos
membrorum corporalium nomine, tamquam manum vel oculum scandalizantem,
iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate; ut sine his
potius veniatur ad vitam, quam cum eis eatur in Gehennam. Hoc ipso
autem separantur a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc
est scandalizantibus, non consentiunt. Et si quidem omnibus bonis cum
quibus eis societas est, de hac perversitate innotescunt, ab omni
penitus societate atque ab ipsa divinorum sacramentorum participatione
separentur. Si autem quibusdam ita noti sunt, pluribus autem ista
eorum est ignota perversitas, ita tolerandi sunt ut neque illis ad
iniquitatis communionem consentiatur, neque propter illos bonorum
societas deseratur. Beda. Quia vero dominus tertio mentionem vermis
et ignis fecerat, ut hoc valeamus evitare tormentum, subdit omnis enim
igne salietur. Foetor enim vermium de corruptione solet nasci carnis
et sanguinis; ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore
sanguineo, vermescere nequeat. Et quidem quod sale salitur, vermis
putredinem arcet; quod vero igne salitur, idest ignibus sale aspersis
reconditur, non solum vermes abicit, sed ipsam quoque carnem
consumit. Caro ergo et sanguis vermes creat: quia delectatio
carnalis, cui condimentum continentiae non resistit, poenam luxuriosis
generat aeternam; cuius foetorem quisquis vitare desiderat, et corpus
sale continentiae, et mentem studeat condimento sapientiae ab erroris
et vitiorum labe castigare. Sal enim dulcedinem sapientiae, ignis
spiritus sancti gratiam designat. Dicit ergo omnis igne salietur:
quia omnis electus sapientia spirituali debet a corruptione
concupiscentiae carnalis expurgari. Vel ignis est tribulationis, quo
patientia fidelium, ut perfectum opus habere possit, exercetur.
Chrysostomus. Simile autem est huic quod dicit apostolus:
uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Postea a Levitico
testimonium introducit dicens et omnis victima salietur. Hieronymus.
Victima domini est genus humanum, quod hic ratione sapientiae
salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis et mater
vermium, consumetur, et illic Purgatorio igne examinabitur. Beda.
Possumus et ita intelligere: quod altare Dei sit cor electorum;
hostiae vero et sacrificia in hoc altari offerenda, bona sunt opera
fidelium. In omnibus autem sacrificiis sal debet offerri: quia nullum
est opus bonum quod non sal sapientiae ab omni corruptione vanae laudis
ceterisque pravis sive superfluis cogitationibus expurgat.
Chrysostomus. Vel hoc dicitur, quia omne munus victimae nostrae,
quae est secundum orationem et proximi subventionem, salitur igne
divino, de quo dicitur: ignem veni mittere in terram; de quo subditur
bonum est sal, idest ignis dilectionis. Quod si sal insulsum fuerit,
idest seipso privatum, et propria qualitate per quam dicitur bonum, in
quo illud condietis? Sunt enim sales sal habentes, qui scilicet
habent gratiae plenitudinem; et sunt sales sal non habentes: qui enim
non sunt pacifici, sal sunt insulsum. Beda. Vel bonum est sal:
bonum est Dei verbum audire frequentius et sale sapientiae spiritualis
cordis arcana condire. Theophylactus. Sicut enim sal carnes
conservat, et vermes eas non sinit generare, sic et sermo doctoris,
si desiccativus erit, carnales homines constringit, et in eis
inextinguibilem vermem non sinit generari; si vero sit insulsus, idest
si virtutem desiccativam et conservativam non habeat, in quo
condietur? Chrysostomus. Vel, secundum Matthaeum, discipuli
Christi sunt sal, qui totum orbem conservant, resistentes putredini,
quae est ab idololatria et fornicatione peccatorum. Potest etiam
intelligi quod unusquisque nostrum habeat tantum salis quantum capax est
Dei gratiarum; unde et apostolus coniungit gratiam sali, dicens:
sermo vester sit in gratia sale conditus. Sal etiam est dominus Iesus
Christus, qui fuit sufficiens totam terram conservare, et multos in
terra fecit sales: quorum si aliquis marcescat (possibile est enim et
bonos in putredinem transmutari), dignum est ut foras mittatur.
Hieronymus. Vel aliter. Sal insulsum est qui amat principatum et
increpare non audet; unde sequitur habete in vobis sal, et pacem
habete inter vos: ut scilicet salsedinem correptionis amor proximi
temperet, et dilectionem proximi sal iustitiae condiat. Gregorius
super Ezech. Vel hoc dicitur contra quosdam, quos dum maior scientia
erigit, a ceterorum societate disiungit; et quo plus sapiunt, eo a
concordiae virtute resipiscunt. Gregorius Reg. Pastor. Qui etiam
loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne eius eloquio audientium
unitas confundatur; ne dum sapiens videri desiderat, unitatis compagem
insipienter abscindat. Theophylactus. Vel qui constringit se vinculo
dilectionis ad proximum, hic salem habet, et ex hoc pacem cum fratre
suo. Augustinus de Cons. Evang. Haec Marcus dominum locutum
fuisse contextim commemorat; et aliqua posuit quae nullus alius
Evangelistarum posuit, alia vero quae Matthaeus quoque posuit, et
aliqua quae Matthaeus et Lucas; sed illi ex aliis occasionibus et in
alio rerum ordine: unde mihi videtur etiam hoc loco dominum ideo
dixisse quae aliis locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam
eius sententiam, qua vetuit prohiberi virtutes in nomine suo fieri,
etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur.
|
|