|
Sanctissimo ac
reverendissimo patri domino Urbano, divina providentia Papae quarto,
frater Thomas de Aquino, ordinis fratrum praedicatorum, cum devota
reverentia, pedum osculo beatorum. Fons sapientiae unigenitum Dei
verbum praesidens in excelsis, per quod pater sapienter fecerat et
suaviter disposuerat universa, in fine temporum carnem sumere voluit,
ut sub tegumento naturae corporeae, splendorem eius humanus intuitus
posset inspicere, quem in celsitudine maiestatis divinae attingere non
valebat. Diffuderat siquidem radios suos, sapientiae videlicet suae
indicia, super omnia opera quae creavit; quodam vero ampliori
privilegio imaginem propriam hominum animabus impresserat, quam tamen
diligentius expresserat in cordibus ipsum amantium secundum sui muneris
largitatem. Sed quid est hominis anima in tam immensa creatura, ut
divinae sapientiae vestigia possit comprehendere ad perfectionem?
Quinimmo et sapientiae lux infusa hominibus per peccati tenebras et
occupationum temporalium caligines fuerat obumbrata; et intantum est
quorumdam cor insipiens obscuratum, ut Dei gloriam in idola vana
converterent, et quae non conveniunt facerent, in sensum reprobum
incidentes. Divina vero sapientia, quae ad sui fruitionem hominem
fecerat eum sui inexpertem esse non sinens, totum se in humanam naturam
contulit, eam modo sibi assumendo mirabili, ut errantem hominem ad se
totaliter revocaret. Huius igitur sapientiae claritatem nube
mortalitatis velatam, primus apostolorum princeps fide conspicere
meruit, et eam constanter absque errore et plenarie confiteri, dicens
tu es Christus filius Dei vivi. O beata confessio, quam non caro et
sanguis, sed pater caelestis revelat. Haec in terris fundat
Ecclesiam, aditum praebet in caelum, peccata meretur solvere, et
contra eam portae non praevalent Inferorum. Huius igitur fidei ac
confessionis heres legitime, sanctissime pater, pio studio mens vestra
invigilat, ut tantae sapientiae lux fidelium corda perfundat et
haereticorum confutet insanias, quae portae Inferorum merito
designantur. Sane si, secundum Platonis sententiam, beata censetur
respublica cuius rectores operam sapientiae dare contigerit, illi
siquidem sapientiae quam imbecillitas intellectus humani erroribus
plerumque commaculat, quanto magis sub vestro regimine beatus censeri
potest populus Christianus, ubi tanta diligentia excellentissimae illi
sapientiae curam impenditis, quam Dei sapientia carnalibus membris
induta et verbis docuit et operibus demonstravit? Et huius siquidem
diligentiae studio vestrae sanctitati complacuit mihi committere
Matthaei Evangelium exponendum, quod iuxta propriam facultatem
executus, sollicite ex diversis doctorum libris praedicti Evangelii
expositionem continuam compilavi, pauca quidem certorum auctorum
verbis, ut plurimum ex Glossis adiiciens, quae, ut ab eorum dictis
possent discerni, sub Glossae titulo praenotavi. Sed et in sanctorum
doctorum dictis hoc adhibui studium, ut singulorum auctorum nomina,
nec non in quibus habeantur libri assumpta testimonia describantur, hoc
excepto quod libros et expositionem supra loca quae exponebantur, non
oportebat specialiter designari: puta, sicubi nomen inveniatur
Hieronymi, de libro mentione non facta, datur intelligi quod hoc
dicat super Matthaeum, et in aliis ratio similis observetur, nisi in
his quae de commentario Chrysostomi super Matthaeum sumuntur,
oportuit inscribi in titulo super Matthaeum, ut per hoc ab aliis quae
sumuntur de ipsius homiliario distinguantur. In assumendis autem
sanctorum testimoniis, plerumque oportuit aliqua rescindi de medio ad
prolixitatem vitandam, nec non ad manifestiorem sensum vel, secundum
congruentiam expositionis, litterae ordinem commutari; interdum etiam
sensum posui, verba dimisi, praecipue in homiliario Chrysostomi,
propter hoc quod est translatio vitiosa. Fuit autem mea intentio in
hoc opere non solum sensum prosequi litteralem, sed etiam mysticum
ponere; interdum etiam errores destruere, nec non confirmare
Catholicam veritatem. Quod quidem necessarium fuisse videtur, quia
in Evangelio praecipue forma fidei Catholicae traditur et totius vitae
regula Christianae. Prolixum igitur praesens opus non videatur
alicui. Fieri enim non potuit ut haec omnia sine diminutione
prosequerer, et tot sanctorum sententias explicarem, omnimoda
brevitate servata. Suscipiat itaque vestra sanctitas praesens opus,
vestro discutiendum corrigendumque iudicio, vestrae sollicitudinis et
obedientiae meae fructum, ut dum a vobis emanavit praeceptum et vobis
reservetur finale iudicium, ad locum unde exeunt flumina revertantur.
|
|