|
Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in
fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem; exalta, noli
timere. Dic civitatibus Iudae: ecce Deus vester; ecce dominus
Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur, ecce merces
eius cum eo. (Is. 40, 9-10). Evangelii praenuntiator
apertus Isaias propheta, evangelicae doctrinae sublimitatem, nomen et
materiam breviter comprehendens, evangelicum doctorem ex persona domini
alloquitur, dicens super montem excelsum ascende tu, et cetera. Ut
autem ab ipso Evangelii nomine sumamus exordium. Augustinus contra
Faustum. Evangelii nomen Latine interpretatur bonum nuntium vel bona
Annuntiatio; quod quidem cum aliquod bonum annuntiatur, semper dici
potest, proprie tamen hoc vocabulum obtinuit Annuntiatio salvatoris.
Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini
Iesu Christi proprie dicti sunt Evangelistae. Chrysostomus super
Matth. Quid enim his bonis nuntiatis fiat aequale? Deus in terra,
homo in caelo, amicitia Dei ad nostram facta naturam, prolixum
solutum praelium, Diabolus confusus, mors soluta, Paradisus
apertus. Et haec omnia super dignitatem nostram, et cum facilitate
nobis data sunt, non quia laboravimus, sed quia dilecti sumus a Deo.
Augustinus de vera religione. Cum enim omnibus modis medeatur animis
Deus, pro temporum opportunitatibus, quae mira sapientia eius
ordinantur, nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum
unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem
suscipere dignatus est, et verbum caro factum est, et habitavit in
nobis, ita enim demonstravit quam excelsum locum inter creaturas habeat
humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit.
Augustinus in sermone 9 de nativitate. Demum factus est Deus homo,
ut homo fieret Deus. Hoc igitur bonum evangelizandum praenuntiat
propheta dicens ecce Deus vester. Leo ad Flavianum. Exinanitio
autem illa, qua se invisibilem praebuit, et creator ac dominus omnium
rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non
desertio potestatis. Glossa. Ne ergo sic Deus adesse credatur ut
fieret aliqua diminutio potestatis, subiungit propheta ecce dominus in
fortitudine veniet. Augustinus de doctrina Christiana. Non per
locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo.
Leo in Serm. 19 de passione domini. De ineffabili autem Dei
potentia factum est ut dum Deus verus est in carne passibili,
conferatur homini gloria per contumeliam, incorruptio per supplicium,
vita per mortem. Augustinus de peccatorum meritis. Fuso enim
sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus
homines a Diabolo antea tenebantur. Glossa. Quia ergo per virtutem
Christi patientis homines a peccato liberati servi facti sunt Dei,
sequitur et brachium eius dominabitur. Leo Papa in Serm. 10 de
passione. Affuit autem nobis in Christo singulare praesidium, ut in
natura passibili mortis conditio non maneret, quam impassibilis
essentia recepisset; et per id quod non poterat mori, possit id quod
mortuum fuerat, suscitari. Glossa. Et sic per Christum nobis
immortalis gloriae aditus aperitur, unde sequitur ecce merces eius cum
eo; de qua scilicet ipse dicit: merces vestra copiosa est in caelis.
Augustinus contra Faustum. Aeternae enim vitae promissio, regnumque
caelorum ad novum pertinet testamentum, temporalium vero promissiones
testamento veteri continentur. Glossa. Sic ergo quatuor nobis de
Christo evangelica doctrina tradit: divinitatem assumentem,
humanitatem assumptam, mortem per quam a servitute eripimur,
resurrectionem per quam nobis aditus gloriae vitae aperitur; et propter
hoc in Ezechiele sub figura quatuor animalium demonstratur. Gregorius
super Ezech. Ipse enim unigenitus Dei filius veraciter factus est
homo; ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori, ut
vitulus; ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit, ut leo; ipse
etiam ascendens ad caelos est elevatus, ut aquila. Glossa. In qua
ascensione manifeste ostendit suam divinitatem. Matthaeus ergo in
homine intelligitur, quia circa humanitatem Christi principaliter
immoratur; Marcus in leone, quia agit de resurrectione; Lucas in
vitulo, quia agit de sacerdotio; Ioannes in aquila, scribens
sacramenta divinitatis. Ambrosius super Lucam (in praefatione in
Lucam, parum ante finem). Et bene accidit, ut quoniam Evangelii
huius librum secundum Matthaeum dicimus esse moralem, opinio huius
praemitteretur: mores enim proprie dicuntur humani. Figura autem
leonis ascribitur Marco, quia a potentiae coepit expressione divinae,
cum dixit: initium Evangelii Iesu Christi filii Dei. Ioanni autem
figura aquilae, eo quod divinae miracula resurrectionis expressit.
Gregorius super Ezech. Haec autem ipsa uniuscuiusque libri
evangelica exordia testantur: nam quia ab humana generatione coepit,
iure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per
leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum
Lucas; quia vero a divinitate verbi coepit, digne per aquilam
significatur Ioannes. Augustinus de Cons. Evang. Vel
Matthaeus, qui regiam Christi personam maxime commendavit, per
leonem significatur; Lucas autem per vitulum, propter victimam
sacerdotis; Marcus autem, qui neque stirpem regiam, neque
sacerdotalem narrare voluit, et tamen in humanis versatus ostenditur,
hominis figura significatur. Haec autem tria animalia: leo, homo,
vitulus in terra gradiuntur, unde isti tres Evangelistae in istis
maxime occupati sunt quae Christus in carne operatus est. At vero
Ioannes velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis
acutissimis cordis oculis intuetur. Ex quo datur intelligi tres
Evangelistas circa activam vitam fuisse versatos, Ioannem vero circa
contemplativam. Doctores autem Graecorum per hominem intelligunt
Matthaeum, quia genealogiam domini secundum carnem descripsit; per
leonem vero Ioannem, quia sicut leo suo rugitu cunctis bestiis timorem
incutit, sic et Ioannes cunctis haereticis timorem incussit; per
vitulum intellexerunt Lucam, quia vitulus sacerdotalis est hostia, et
ipse semper circa templum et sacerdotium versatus est; et per aquilam
Marcum intellexerunt, quia aquila in Scripturis divinis solet
significare spiritum sanctum, qui locutus fuit per ora prophetarum, et
ipse a prophetico testimonio exorsus est. Hieronymus super Matth.
Circa numerum vero Evangelistarum sciendum est plures fuisse qui
Evangelia scripserunt, sicut et Lucas Evangelista testatur dicens:
quoniam quidem multi conati sunt ordinare etc., et sicut perseverantia
usque ad praesens tempus monimenta declarant, quae a diversis
auctoribus edita, diversarum haeresum fuere principia, ut est illud
iuxta Aegyptios, et Thomam et Matthiam et Bartholomaeum, duodecim
quoque apostolorum, et Basilidis, atque Apellis, et reliquorum,
quos enumerare longissimum est. Ecclesia autem, quae supra petram
domini voce fundata est, quatuor fluminum Paradisi instar eructans,
quatuor annulos et angulos habet, per quos quasi arca testamenti et
custos legis domini lignis mobilibus vehitur. Augustinus de Cons.
Evang. Vel quoniam quatuor sunt partes orbis terrae, per cuius
universitatem Christi Ecclesia dilatatur. Alius autem fuit eis ordo
cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum
quippe atque praedicandum primi fuerunt qui secuti sunt dominum in carne
praesentem, docentem audierunt, facientemque viderunt, atque ex eius
ore ad evangelizandum sunt missi; sed in conscribendo Evangelio, quod
divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante
passionem dominus elegit, primum ultimumque locum duo tenuerunt:
primum Matthaeus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo
numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant
tanquam filii amplectendi, ac per hoc in loco medio constituti,
utroque ab eis latere munirentur. Remigius. Matthaeus quidem
scripsit in Iudaea sub tempore Caii Caligulae imperatoris; Marcus
in Italia, Romae, sub tempore Neronis vel Claudii, secundum
Rabanum; Lucas vero in Achaiae Baeotiaeque partibus, rogatus a
Theophilo; et Ioannes Ephesi in Asia minori sub tempore Nervae
principis. Beda. Sed tamen cum sint quatuor Evangelistae, non tam
quatuor Evangelia quam unum quatuor librorum veritati consonum
ediderunt. Sicut enim duo versus eamdem prorsus habentes materiam,
pro diversitate metri et verborum duo sunt, et tamen non nisi unam
continent sententiam, sic Evangelistarum libri, cum sint quatuor,
unum continent Evangelium, quia unam doctrinam faciunt de fide
Catholica. Chrysostomus super Matth. Sufficiebat autem ut unus
Evangelista omnia diceret, sed cum quatuor ab uno ore omnia
loquantur, non secundum eadem tempora, neque in eisdem locis
convenientes, et ad invicem colloquentes, maxima fit demonstratio
veritatis. Et hoc ipsum quod in aliquibus modicis dissonare videntur,
maximum signum veritatis est; si enim omnia consonarent, crederent
inimici, quod ex placito quodam humano convenientes scripserint quae
scripserunt. In principalibus quidem, quae pertinent ad informationem
vitae et praedicationem fidei, nequaquam dissonant nec in parvo. Si
autem in miraculis hic quidem haec, ille vero illa dixit, hoc te non
conturbet; si enim unus omnia dixisset, superfluus esset numerus
reliquorum; si omnes diversa, nequaquam consonantiae demonstratio
appareret; si autem aliquid de temporibus vel modis differenter
annuntiant, hoc nihil impedit eorum quae dicta sunt veritatem, ut
infra ostendetur. Augustinus de Cons. Evang. Quamvis autem
singuli eorum suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non
tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse
scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius
invenitur; sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam
cooperationem sui laboris adiunxit. Glossa. Sublimitas autem
evangelicae doctrinae consistit quidem primo in eius excellentissima
auctoritate. Augustinus de Cons. Evang. Inter omnes enim divinas
auctoritates, quae sanctis litteris continentur, Evangelium merito
excellit, cuius primi praedicatores apostoli fuerunt, qui dominum
Iesum salvatorem nostrum Christum etiam in carne praesentem viderunt;
quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo,
quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt. Ac ne
putaretur, quod attinet ad percipiendum ac praedicandum Evangelium,
interesse aliquid utrum illi annuntient qui eumdem dominum hic in carne
apparentem secuti sunt, an alii qui ex illis comperta fideliter
crediderunt, divina providentia procuratum est per spiritum sanctum ut
quibusdam etiam ex illis qui primos apostolos sequebantur non solum
annunciandi, verum etiam scribendi Evangelium tribueretur auctoritas.
Glossa. Et sic patet quod sublimitas evangelicae auctoritatis a
Christo dependet, et hoc designatur in verbis prophetae praemissis,
cum dicitur super montem excelsum ascende tu. Mons enim excelsus
Christus est, de quo idem Isaias dicit: erit in novissimis diebus
praeparatus mons domus domini in vertice montium, idest super omnes
sanctos, qui a monte Christo montes dicuntur, quia de plenitudine
eius omnes accepimus. Recte autem ad Matthaeum dicitur supra montem
excelsum ascende tu, quia, sicut praedictum est, ipse in propria
persona facta Christi vidit et eius doctrinam audivit. Augustinus de
quaest. Evang. Illud autem discutiendum est quod solet nonnullos
movere, cur ipse dominus nihil scripserit ut aliis de ipso scribentibus
necesse sit credere. Sed nequaquam dicendum est quod ipse non
scripserit, quandoquidem membra eius id operata sunt quod dictante
capite cognoverunt. Quicquid enim de suis factis et dictis nos legere
voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Glossa.
Secundo etiam habet evangelica doctrina sublimitatem virtutis, unde
apostolus dicit quod Evangelium virtus Dei est in salutem omni
credenti. Et hoc ostendit propheta in praemissis verbis, cum dicit
exalta in fortitudine vocem tuam, in quo etiam modum evangelicae
doctrinae designat in exaltatione vocis, per quam doctrinae claritas
datur. Augustinus ad Volusianum. Modus enim ipse quo sancta
Scriptura contexitur, est omnibus accessibilis, paucissimis
penetrabilis; ea quae aperte continet quasi amicus familiaris sine fuco
ad cor loquitur indoctorum atque doctorum; ea vero quae in mysteriis
occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere
mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat
omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam
secreta exerceat veritate, hoc tam in promptis quam in reconditis
habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursum aperta
desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter
intimantur. His salubriter et prava corriguntur et parva nutriuntur et
magna oblectantur ingenia. Glossa. Sed quia vox exaltata longius
auditur, potuit in exaltatione vocis, evangelicae doctrinae publicatio
designari: quia non ad unam tantum gentem, sed ad universas nationes
praedicanda mandatur. Praedicate, inquit dominus, Evangelium omni
creaturae. Gregorius in Evang. Potest enim omnis creaturae nomine
natio gentium designari. Glossa. Tertio autem habet evangelica
doctrina altitudinem libertatis. Augustinus contra adversarium legis
et Proph. In veteri enim testamento, propter temporalium bonorum
promissionem, malorumque comminationem, servos parit temporalis
Ierusalem, in novo autem, ubi fides impetrat caritatem, qua lex
possit impleri, non magis timore poenae quam dilectione iustitiae,
liberos parit Ierusalem aeterna. Glossa. Unde et hanc sublimitatem
doctrinae evangelicae propheta designat dicens exalta, noli timere.
Restat autem videre quibus et qua de causa hoc Evangelium sit
scriptum. Hieronymus super Matth. Matthaeus enim Evangelium in
Iudaea Hebraeo sermone edidit, ob eorum maxime causam qui in
Ierusalem crediderant ex Iudaeis. Cum enim primo praedicasset
Evangelium in Iudaea, volens transire ad gentes, primus Evangelium
scripsit Hebraice, quod fratribus a quibus ibat, in memoria
dereliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei
Evangelium praedicari, sic et contra haereticos scribi. Chrysostomus
super Matth. Corpus autem suae narrationis ordinavit Matthaeus:
primum ergo nativitatem, deinde Baptismum, tertio tentationem,
quarto doctrinam, quinto miracula, sexto passionem, septimo
resurrectionem et ascensionem ipsius; non solum historiam de Christo
exponere volens per hoc, verum etiam evangelicae vitae statum docere,
quoniam nihil est quod ex parentibus nascimur, nisi iterum per aquam et
spiritum renati fuerimus ex Deo. Post Baptismum autem necesse est
contra Diabolum stare. Post hoc quasi omni superata tentatione factus
idoneus ad docendum, si quidem sacerdos est, doceat, et doctrinam
suam bonae vitae quasi miraculis factis commendet; si laicus est,
operibus doceat fidem. Deinde necesse est exire nos de hoc stadio
mundi et tunc restat ut tentationum victoriam resurrectionis merces
sequatur, et gloria. Glossa. Patet igitur ex praemissis Evangelii
nomen, evangelicae doctrinae materia, scriptorum Evangelii figura,
numerus, tempus, lingua, differentia et ordo, evangelicae doctrinae
sublimitas, et quibus hoc Evangelium sit conscriptum et ordo processus
ipsius.
|
|