|
Hieronymus. Quia faciem hominis Matthaeus significat, quasi de
homine exorsus est scribere, dicens liber generationis. Rabanus.
Quo exordio satis ostendit generationem Christi secundum carnem
suscepisse narrandam. Chrysostomus, super Matth. Iudaeis enim
Evangelium scripsit, quibus superfluum erat exponere divinitatis
naturam, quam cognoscebant; necessarium autem fuit eis mysterium
incarnationis ostendere. Ioannes autem cum gentibus Evangelium
scripsit, quae non cognoscebant si Deus filium habet; ideo
necessarium fuit primum illis ostendere quia est filius Dei Deus,
deinde quia carnem suscepit. Rabanus. Cum autem parvam libri
particulam teneat generatio, dixit liber generationis. Consuetudo
enim Haebraeorum est ut voluminibus ex eorum principiis imponant
nomina, ut est Genesis. Glossa. Planior autem sensus esset: hic
est liber generationis, sed hic est mos in multis, ut visio Isaiae,
subaudis: haec est: generationis autem singulariter dicitur, quamvis
multae per ordinem replicentur, quia propter Christi generationem
ceterae hic indicuntur. Chrysostomus in Matth. Vel ideo librum hunc
generationis nominat, quia haec est totius dispensationis summa, et
radix bonorum omnium, Deum hominem factum esse: hoc enim facto alia
secundum rationem sequebantur. Remigius. Dicit autem liber
generationis Iesu Christi quia noverat scriptum esse: liber
generationis Adae; et ideo sic exorsus est, ut opponeret librum
libro. Adam novum Adae veteri, quia omnia per istum sunt restaurata
quae per illum sunt corrupta. Hieronymus in Matth. In Isaia autem
legimus: generationem eius quis enarrabit? Non ergo putemus
Evangelistam prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dixit
esse effatu, hic narrare incipiat, quia ibi de generatione
divinitatis, hic de incarnatione dictum est. Chrysostomus in Matth.
Nec tamen parva aestimes te audire, hanc audiens generationem. Est
enim valde auditu mirabile quod ineffabilis Deus ex muliere nasci
dignatus est, et habere progenitores David et Abraham. Remigius.
Si autem aliquis dixerit quia propheta de nativitate humanitatis
dixit, non est respondendum ad interrogationem prophetae. Nullus
generationem domini narravit, sed perrarus, quia Matthaeus et
Lucas. Rabanus. In hoc autem quod dicit Iesu Christi, regalem et
sacerdotalem in eo exprimit dignitatem; nam Iesus, qui nominis huius
praesagium praetulit, primus post Moysen in populo Israel ducatum
tenuit; Aaron vero mystico consecratus unguento, primus in lege
sacerdos fuit. Augustinus de quaest. novi et veteris testamenti.
Quod autem per olei unctionem praestabat Deus illis qui in reges vel
sacerdotes ungebantur, hoc praestitit spiritus sanctus homini
Christo, addita expiatione: spiritus enim sanctus purificavit quod de
Maria virgine in corpus salvatoris profecit; et haec est unctio
corporis salvatoris, quare Christus est appellatus. Chrysostomus
super Matth. Quia vero impia prudentia Iudaeorum negabat Iesum de
David semine esse natum, subdit filii David, filii Abraham. Quare
autem non sufficiebat dicere illum filium Abrahae solius, aut David
solius? Quia ad ambos de Christo nascituro ex eis promissio fuerat
facta: ad Abraham quidem sic: et in semine tuo benedicentur omnes
gentes terrae; ad David autem ita: de fructu ventris tui ponam super
sedem tuam. Ideo ergo utriusque filium dixit, ut utriusque
promissiones in Christo adimpletas ostenderet. Deinde, quia
Christus tres dignitates fuerat habiturus: rex, propheta, sacerdos.
Abraham propheta fuit et sacerdos, sicut Deus ad illum dicit in
Genesi: accipe mihi vaccam triennem; propheta autem, sicut ait
dominus ad Abimelech de illo: propheta est, et orabit pro te. David
rex fuit et propheta; sacerdos autem non fuit. Ideo ergo amborum
filius nominatus est, ut utriusque patris triplex dignitas originali
iure recognosceretur in Christo. Ambrosius super Lucam. Ideo etiam
duos generis auctores elegit: unum qui de cognatione populorum
promissum accepit, alterum qui de generatione Christi oraculum
consecutus est. Et ideo, licet sit ordine successionis posterior,
prior tamen describitur quia plus est, promissum accepisse de
Christo, quam de Ecclesia, quae est per Christum potior est enim
qui salvat eo quod salvatur. Hieronymus in Matth. Ordo etiam
praeposterus, sed necessario commutatus. Si enim primum posuisset
Abraham, et postea David, rursus ei repetendus fuisset Abraham, ut
generationis series texeretur. Chrysostomus super Matth. Altera
autem ratio est, quia regni dignitas maior est quam naturae, nam etsi
Abraham praecedat in tempore, David praecedebat in dignitate.
Glossa. Quia vero ex hoc titulo apparet totum hunc librum conscribi
de Iesu Christo, necessarium est praecognoscere quid sit sentiendum
de ipso, sic enim melius exponi poterunt quae in hoc libro de eo
dicuntur. Augustinus de quaest. Evang. Error autem haereticorum de
Christo tribus generibus terminatur: aut de divinitate, aut de
humanitate, aut de utroque falluntur. Augustinus de Haeres.
Cerinthus ergo et Ebion Iesum Christum hominem tantum fuisse
dixerunt, quos secutus Paulus Samosatenus, Christum non semper
fuisse, sed eius initium, ex quo de Maria natus est, asseverat, nec
enim aliquid amplius quam hominem putat; et haec haeresis postea a
Photino confirmata est. Athanasius contra Haeret. Ioannes autem
apostolus istius insaniam longe ante spiritu sancto conspiciens, eum
alto imperitiae sopore demersum suae vocis praeconio excitat, dicens:
in principio erat verbum. Ei ergo quod in principio erat apud Deum
non relinquitur in novissimo tempore ut originis suae ab homine
principium sumpserit. Item inquit: pater, clarifica me illa gloria
quam habui apud te priusquam mundus fieret. Audiat Photinus eum
gloriam ante principium possedisse. Augustinus de Haeres. Nestorii
autem perversitas fuit ut hominem tantummodo ex beata Maria virgine
genitum praedicaret, quem verbum Dei non in unitatem personae, et in
societatem inseparabilem recepisset; quod Catholicorum aures nequaquam
ferre potuerunt. Cyrillus Alex. ad monachos Aegypti. Ait enim
apostolus de unigenito quod cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse se aequalem Deo. Quis est ergo ille qui est in
forma Dei? Aut quomodo exinanitus est, et descendit ad humilitatem
secundum hominis formam? Et quidem si praedicti haeretici in duo
dividentes Christum, idest in hominem et verbum, hominem dicunt
sustinuisse exinanitionem, separantes ab eo Dei verbum,
praeostendendum est quia in forma et in aequalitate intelligitur et fuit
patris sui, ut exinanitionis sustineret modum. Sed nihil creaturarum
est, si secundum propriam intelligatur naturam, in patris aequalitate
quomodo ergo exinanitus dicitur, et ex qua eminentia ut esset homo
descendit? Aut quomodo intelligitur assumpsisse tamquam non habens in
principio servi formam? Sed aiunt quod verbum patri aequale existens
habitavit in homine nato per mulierem: et haec exinanitio. Certe
audio filium dicentem sanctis apostolis: si quis diligit me, verbum
meum custodiet, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et
mansionem apud eum faciemus. Audis quomodo in eis qui se diligunt, se
et sibi cohabitare dixit Deum patrem? Putas ergo, ipsum exinanitum
et vacuatum dabimus et servi formam accepisse, quia in diligentium se
animabus facit mansionem? Quid autem spiritus habitans in nobis,
putatis, et ipse humanationis dispensationem adimplet? Abbas
Isidorus ad Atribium presbyterum. Verum ne universa annumeremus,
unum, ad quod universa intendunt, dicemus quia illum qui Deus erat,
humilia loqui, et dispensativum simul et utile est, et nihil
inviolabili naturae praeiudicat. Eum vero qui homo est, divina et
supernaturalia quaedam loqui summae praesumptionis est malum; nam regi
quidem licet etiam et humiliter agere, militi vero non licet imperiales
voces emittere. Si igitur Deus erat humanatus, etiam humilia locum
habent; si vero homo tantum erat, excelsa non habent locum.
Augustinus de Haeres. Sabellium discipulum Noeti quidam perhibent,
qui dicebat Christum eumdem et patrem et spiritum sanctum. Athanasius
contra Haeret. huius autem insanissimi furoris audaciam caelestium
testimoniorum auctoritate frenabo ad demonstrandum propriae substantiae
filii personam, non illa quae homini suscepto congruere cavillatur,
assumens, sed illa in medium proferens testimonia, quae sine ullo
ancipitis intelligentiae scrupulo divinitati eius competere omnes
pariter confitentur. In Genesi enim Deum dixisse legimus: faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ecce pluraliter dicit
faciamus, alium videlicet indicans ad quem loquentis factus est sermo.
Si unus est, ad imaginem suam fecisse diceretur; nunc autem alius et
alterius imaginem apertius fecisse describitur. Glossa. Alii vero
veram Christi humanitatem negaverunt. Valentinus enim dixit Christum
a patre missum spiritale vel caeleste corpus attulisse, nihilque
assumpsisse de Maria virgine, sed per illam tamquam per rivum aut
fistulam sine assumpta carne transisse. Nos autem non ideo credimus
natum ex Maria virgine, quod aliter in vera carne existere atque
hominibus apparere non posset, sed quia sic scriptum est in ea
Scriptura, cui nisi crediderimus, nec Christiani nec salvi esse
poterimus. Si autem de caelesti, vel aerea, vel humida creatura
corpus assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam
qualitatem, hoc eum potuisse facere quis negaret? Augustinus de
Haeres. Manichaei vero dixerunt, phantasma esse dominum Iesum
Christum, nec femineo posse nasci ex utero. Augustinus, Lib. 83
quaest. Sed si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus;
et si fallit, veritas non est. Est autem veritas Christus; non ergo
phantasma fuit corpus eius. Glossa. Et quia principium huius
Evangelii, et etiam Evangelii secundum Lucam, manifeste ostendit
Christum natum ex femina, ex quo apparet vera Christi humanitas,
ergo utriusque Evangelii principia negant. Augustinus contra
Faustum. Unde Faustus dicit: Evangelium quidem a praedicatione
Christi et esse coepit et nominari, in quo ipse nusquam se natum ex
hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut nec
eius scriptor ausus fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim
scribit? Liber generationis Iesu Christi filii David; non ergo
liber Evangelii Iesu Christi, sed liber generationis. At vero
Marcus, quia generationem scribere non curavit, sed tantum
praedicationem filii Dei, quod est Evangelium, vide quam competenter
sit exorsus: Evangelium, inquit, Iesu Christi filii Dei, ut hinc
satis appareat genealogiam non esse Evangelium; namque et in ipso
Matthaeo, post inclusum Ioannem in carcere, tunc legitur Iesum
coepisse praedicare Evangelium regni. Ergo quicquid ante hoc
narratur, genealogiam esse constat, non Evangelium. Ad Ioannem
ergo et Marcum me contuli, quorum mihi principia non immerito
placuerunt, quia nec David nec Mariam inducunt, nec Ioseph.
Contra quem Augustinus: quid ergo respondebit apostolo dicenti:
memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David,
secundum Evangelium meum? Quod autem erat apostoli Pauli
Evangelium, hoc etiam ceterorum apostolorum et omnium fidelium; hoc
enim alibi dicit: sive ego, sive illi Evangelium praedicaverunt.
Augustinus de Haeres. Ariani autem patrem et filium et spiritum
sanctum nolunt esse unius eiusdemque substantiae, naturae, aut
existentiae; sed esse filium creaturam patris, spiritum vero sanctum
creaturam creaturae, hoc est, ab ipso filio creatum volunt. Christum
etiam sine anima carnem suscepisse arbitrantur. Augustinus de
Trinit. Sed Ioannes in eo declarat filium non tantum Deum esse,
sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia cum dixisset: et Deus
erat verbum, addidit: omnia per ipsum facta sunt. Unde apparet ipsum
factum non esse, per quem facta sunt omnia; et si factus non est,
creatus non est; et sic eiusdem cum patre substantiae est; omnis enim
substantia quae Deus non est, creatura est. Augustinus contra
Felicianum. Nescio enim quid nobis mediatoris persona contulerit,
qui melius nostrum non redimens, carnem, quae sine anima nec
beneficium possit sentire, suscepit. Si enim venit Christus salvum
facere quod perierat, quia totus homo periit, totus beneficio
salvatoris indiget; et ideo Christus veniendo, totum salvat, corpus
et animam assumendo. Augustinus Lib. 83 quaest. Quomodo etiam
ipsi respondent tam manifestis obiectionibus ex evangelica Scriptura,
in qua contra eos dominus tam multa commemorat? Ut est illud: tristis
est anima mea usque ad mortem; et: potestatem habeo ponendi animam
meam; et multa huiusmodi. Qui si dicant in parabolis eum locutum
esse, habemus Evangelistarum rationes, qui res gestas narrantes,
sicut eum corpus habuisse testantur, sic eum indicant habere animam per
affectiones quae non possunt esse nisi in anima. Eis enim narrantibus
legimus: et miratus est Iesus, et iratus, et multa huiusmodi.
Augustinus de Haeres. Apollinaristae autem sicut Ariani, Christum
dixerunt carnem solam sine anima suscepisse. In qua quaestione
testimoniis evangelicis victi, mentem, quae rationalis est anima
hominis, defuisse animae Christi, sed pro hac ipsum verbum in ea
fuisse dixerunt. Augustinus Lib. 83 quaest. Sed si ita est,
belluam quamdam cum figura humani corporis Dei verbum suscepisse
crederetur. Augustinus de Haeres. De ipsa vero eius carne sic a
recta fide dissensisse perhibentur ut dicerent carnem illam et verbum
unius eiusdemque substantiae esse, contentiosissime asseverantes verbum
carnem factum, hoc est; verbi aliquid in carnem fuisse mutatum atque
conversum, non autem carnem de Mariae carne suscepisse. Cyrillus ad
Ioannem Antiochenum. Furere autem arbitramur eos qui suspicati
sunt, quod mutationis obumbratio circa divinam verbi naturam potest
contingere: manet enim quod est semper, et non mutatur, nec
conversionis est capax. Leo ad Constantinopolitanos. Nos autem non
ita dicimus Christum hominem ut aliquid ei desit quod ad humanam certum
est pertinere naturam, sive animam sive mentem rationabilem, sive
carnem, quae non de femina sumpta sit, sed facta de verbo in carnem
converso atque mutato. Quae ter falsa Apollinaristarum haeresis tres
varias protulit partes. Leo ad Palaestinos. Eutyches quoque tertium
Apollinaris dogma delegit, ut, negata humanae carnis atque animae
veritate, totum dominum nostrum Iesum Christum unius assereret esse
naturae, tamquam verbi divinitas ipsa se in carnem animamque verteret,
et concipi, nasci aut nutriri, et cetera huiusmodi, eius tantum
essentiae fuerit, scilicet divinae, quae nihil horum in se sine carnis
recepit veritate, quoniam natura unigeniti, natura est patris, natura
est spiritus sancti, simul impassibilis et sempiterna. Verum si ab
Apollinaris perversitate haereticus iste decesserit, ne convinceretur
deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen verbi incarnati,
id est verbi et carnis, unam audet pronuntiare naturam; non dubie in
Manichaei et Marcionis transit insaniam, et dominum Iesum Christum
simultorie omnia credit egisse, nec humanum ipsum corpus, sed
phantasticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium. Idem ad
Iulianum. In eo vero quod Eutyches in episcopali iudicio ausus est
dicere ante incarnationem duas fuisse in Christo naturas, post
incarnationem autem unam, necessarium fuit ut ad reddendam rationem
professionis suae sollicitis interrogationibus urgeretur. Arbitror
enim eum talia loquentem hoc habere persuasum quod anima quam salvator
assumpsit, prius in caelis sit commorata quam de Maria virgine
nasceretur. Sed hoc Catholicae mentes auresque non tolerant, quia
nil secum dominus de caelo veniens nostrae conditionis exhibuit, nec
animam eius, quae anterior extitisset, nec carnem, quae non materni
corporis esset, accepit. Unde quod in Origene merito damnatum est,
qui animarum antequam corporibus insererentur non solum miras, sed et
diversas fuisse asseruit actiones, necesse est quod in isto plectatur.
Remigius. Has igitur haereses in principio Evangelii sui
Evangelistae destruunt, nam Matthaeus cum narrat eum duxisse originem
per reges Iudaeorum, verum hominem eum ostendit, et veram carnem
habuisse. Similiter et Lucas, qui sacerdotalem stirpem et personam
describit. Marcus autem, cum ait: initium Evangelii Iesu Christi
filii Dei, et Ioannes cum ait: in principio erat verbum manifestant
eum ante omnia saecula semper fuisse Deum apud Deum patrem.
|
|