|
Chrysostomus in Matth. Cum dixisset Evangelista quod ex spiritu
sancto et sine concubitu inventa est in utero habens, ne suspectum
habeas Christi discipulum quasi grandia de suo magistro fingentem,
introducit Ioseph per ea quae passus est, ad fidem quae dicta sunt
conferentem; unde dicit Ioseph autem vir eius cum esset iustus.
Augustinus in Serm. 14 de Nativ. Intelligens enim Ioseph
Mariae uterum gravidari, turbatur quod Mariam quam de templo domini
acceperat et nondum cognoverat gravidam sentiebat; secumque aestuabat
disputans et dicens: quid faciam? Prodo aut taceo? Si prodidero,
adulterio non consentio, sed vitium crudelitatis incurro quia secundum
Moysi sententiam lapidandam eam esse cognosco. Si tacuero, malo
consentio et cum adulteris portionem meam pono. Quoniam ergo tacere
malum est, adulterium prodere peius est, dimittam eam a coniugio.
Ambrosius super Lucam. Pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid
facere debeat iustus qui opprobrium coniugis deprehenderit, ut
incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat. Et
ideo dicit cum esset iustus. Ubique ergo in Ioseph iusti gratia et
persona servatur ut testis ornetur; lingua enim iusti loquitur iudicium
veritatis. Hieronymus. Sed quomodo Ioseph, cum crimen celet
uxoris, iustus describitur? In lege enim praeceptum est non solum
reos, sed conscios criminis obnoxios esse peccato. Chrysostomus in
Matth. Sed sciendum quod iustum hic virtuosum in omnibus dicit. Est
enim iustitia specialis quaedam, ut avaritiam non habere, et altera
universalis virtus; et sic nomine iustitiae maxime utitur Scriptura.
Iustus igitur existens, idest benignus et mitis, voluit occulte
dimittere eam, quae non solum traductioni, sed etiam poenae secundum
legem obnoxia videbatur. Sed Ioseph utrumque remisit quasi supra
legem vivens. Sicut enim sol antequam radios monstret mundum
clarificat, sic et Christus antequam nasceretur multa signa perfectae
virtutis apparere fecit. Augustinus de Verb. Dom. Vel aliter: si
solus nosti quia aliquis peccaverit in te, eum vis coram hominibus
arguere, non es corrector sed proditor. Unde vir iustus Ioseph tanto
flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, magna benignitate pepercit.
Aestuabat utique certa adulterii suspicio; et tamen, quia ipse solus
sciebat, noluit eam divulgare sed occulte dimittere, volens prodesse
peccanti, non punire peccantem. Hieronymus. Vel hoc testimonium
Mariae est quod Ioseph sciens illius castitatem et admirans quod
evenerat, celat silentio cuius mysterium nesciebat. Remigius.
Videbat enim gravidam quam noverat castam; et quia legerat:
egredietur virga de radice Iesse, unde novit Mariam duxisse originem
et legerat etiam: ecce virgo concipiet, non diffidebat hanc prophetiam
in ea esse implendam. Origenes. Sed si suspicionem in ea non
habebat, quomodo iustus erat ut immaculatam dimitteret? Ideo ergo
dimittere volebat quoniam magnum sacramentum in ea esse cognoscebat cui
approximare se indignum aestimabat. Glossa. Vel cum vellet eam
dimittere iustus erat; cum occulte, pius notatur, eam ab infamia
defendens. Et hoc est: cum esset iustus voluit dimittere eam; cum
nollet eam traducere in publicum, idest diffamare, voluit hoc facere
occulte. Ambrosius super Lucam. Nemo autem quam non accepit,
dimittit; et ideo quam volebat dimittere, fatebatur acceptam.
Glossa. Vel cum nollet eam traducere in domum suam ad cohabitationem
assiduam voluit occulte dimittere eam, idest tempus nuptiarum mutare;
vera enim virtus est cum nec pietas sine iustitia nec sine pietate
servatur iustitia, quae separatae ab invicem dilabuntur. Vel iustus
erat per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum; unde
voluit se humiliare ante tantam gratiam.
|
|