|
Remigius. Quia, sicut dictum est, cogitabat Ioseph occulte Mariam
dimittere, hoc autem si fecisset perpauci essent qui non magis
suspicarentur eam esse meretricem quam virginem, idcirco repente
consilium Ioseph divino mutatum est consilio; unde dicitur: haec
autem eo cogitante. Glossa. In quo notatur animus sapientis, qui
nihil temere vult incipere. Chrysostomus in Matth. Notatur etiam
mansuetudo Ioseph quia nulli enarravit suam suspicionem, neque ei quae
suspecta erat; sed in se cogitabat. Augustinus in Serm. 14 de
Nativ. Sed Ioseph ista cogitante, non timeat Maria David filia,
quoniam sicut David veniam contulit sermo propheticus, sic Mariam
liberat Angelus salvatoris. Ecce enim iterum virginis ille
paranymphus Gabriel advenit; unde sequitur ecce Angelus domini
apparuit Ioseph. Glossa. Hoc igitur verbo apparuit significatur
potestas apparentis, qui quando vult et quomodo, exhibet se videndum.
Rabanus. Quomodo autem Angelus Ioseph apparuerit, demonstratur cum
dicitur in somnis, idest quomodo Iacob scalam vidit per imaginationem
quamdam oculis cordis ostensam. Chrysostomus in Matth. Ideo autem
non apparuit manifeste Ioseph sicut pastoribus quia valde fidelis
erat; pastores autem indigebant quasi rudes. Virgo autem indiguit
quasi primo de maximis instruenda. Similiter etiam Zacharias indiguit
ante conceptionem prolis mirabili visione. Glossa. Apparens Angelus
nomen exprimit, genus commemorat et timorem excludit dicens: Ioseph
fili David. Ioseph, eum ex nomine quasi notum et familiarem sibi
ostendit. Chrysostomus super Matth. Filium David eum nominans,
voluit eum adducere in memoriam promissionis Dei ad David, ut de
semine eius Christus nasceretur. Chrysostomus in Matth. Dicens
autem noli timere, monstrat eum iam timere ne offenderet Deum quasi
adulteram habens; alias neque cogitasset eam expellere. Severianus.
Sponsus etiam ne timeat admonetur quia pius animus, dum compatitur,
plus pavescit, ac si dicat: hic non est mortis causa, sed vitae,
quia quae vitam parturit non meretur occidi. Chrysostomus super
Matth. Dicens etiam ne timeas, cognitionem se cordis eius ostendere
voluit, ut per hoc futurorum bonorum, quae de Christo erat dicturus,
faceret fidem. Ambrosius super Lucam. Non autem te moveat quod eam
coniugem vocat; non enim virginitatis ereptio, sed coniugii
testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. Hieronymus contra
Helvidium. Non tamen est putandum quod ex eo quod uxor est
appellata, sponsa esse desierit, cum hanc esse consuetudinem
Scripturae noverimus, quod sponsos viros, et sponsas appellet uxores
sicut Deuteronomii testimonio approbatur: si quis (inquit) invenerit
virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea,
moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui. Chrysostomus in
Matth. Dicit autem noli timere accipere, idest domi retinere; iam
enim mente dimissa erat. Rabanus. Vel noli timere accipere eam
nuptiali conventu et assidua cohabitatione. Chrysostomus super
Matth. Propter tres autem causas apparuit Angelus Ioseph hoc dicens
ei. Primo, ne iustus homo ignorans faceret rem iniustam ex proposito
iusto. Deinde propter honorem ipsius matris; nam si dimissa fuisset,
apud infideles turpi suspicione carere non poterat. Tertio, ut
intelligens Ioseph sanctam conceptionem, diligentius se custodiret ab
illa quam prius. Ideo tamen non ante conceptionem virginis venit ad
Ioseph, ut nec cogitaret haec quae cogitavit nec pateretur quae passus
est Zacharias culpam infidelitatis incurrens de conceptione coniugis
iam longaevae; incredibilior enim erat res virginem posse concipere
quam anum. Chrysostomus in Matth. Vel ideo turbato iam Ioseph
Angelus venit ut appareat Ioseph sapientia, et ut hoc ipsum fieret ei
eorum quae dicebantur demonstratio. Dum enim audit ab Angelo quae
intra se cogitaverat, indubitabile signum erat quod a Deo mitteretur,
cuius solius est scire cordis secreta. Sermo etiam Evangelistae
insuspicabilis fit, demonstrans Ioseph passum quod probabile est virum
pati. Virgo etiam omnem malam suspicionem effugit, ex hoc quod vir
qui zelotypiam passus est, eam suscepit et post conceptionem servavit.
Ideo autem virgo Ioseph haec quae Angelus nuntiarat, non dixit,
quia non aestimabat sibi credi a sponso et maxime iam in suspicionem
adducto. Virgini autem ante conceptionem annuntiat Angelus, ne si
post conceptionem differret, in angustia esset. Oportebat autem extra
turbationem esse illam matrem quae omnium conditorem recepit. Non
solum autem Angelus ab iniqua commixtione virginem excusat, sed et
supra naturam concepisse demonstrat, non solum timorem auferens, sed
et laetitiam addens; unde subdit quod enim in ea natum est, de spiritu
sancto est. Glossa. Aliud est nasci in ea, et aliud ab ea: nasci
ab ea, est prodire in lucem; nasci in ea est idem quod concipi. Vel
secundum praesentiam Angeli quam habet ex Deo, cui futurum quasi
praeteritum est, natum dicitur. Augustinus de quaest. Nov. et
Vet. Testam. Sed si de spiritu sancto natus est Christus, cur
dictum est: sapientia aedificavit sibi domum? Domus ista gemina
ratione debet intelligi. Primum enim domus Christi Ecclesia est,
quam aedificavit sibi sanguine suo; deinde potest et corpus eius dici
domus eius, sicut dicitur templum eius. Factum autem spiritus
sancti, factum filii Dei est, propter naturae et voluntatis
unitatem; sive enim pater faciat sive filius sive spiritus sanctus,
Trinitas est quae operatur; et quidquid tres fecerint, Dei unius
est. Augustinus Enchir. Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem
hominis Christi esse spiritum sanctum, ut Deus pater verbum
genuerit, spiritus sanctus hominem? Quod ita absurdum est, ut nullae
fideles aures id valeant sustinere. Quomodo ergo dicimus Christum
natum de spiritu sancto, si non eum genuit spiritus sanctus? An quia
fecit eum? Inquantum enim homo est, factus est, sicut apostolus
dicit: factus ex semine David, secundum carnem. Neque enim quia
mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium aut natum ex
Deo, sed factum vel creatum vel conditum. Hic autem, cum
confiteamur eum natum de spiritu sancto et Maria virgine, quomodo non
sit filius spiritus sancti, et sit filius Mariae virginis? Non ergo
concedendum est quicquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei
filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium,
aliter capillum, pediculum et lumbricum, quorum nihil est filius,
certe homines qui nascuntur ex aqua et spiritu, non aquae filios recte
eos dixerit quispiam, sed Dei patris, et matris Ecclesiae. Sic
ergo de spiritu sancto natus est et filius Dei patris est, non
spiritus sancti.
|
|