|
Chrysostomus in Matth. Quia hoc quod Angelus ad Ioseph dixerat
supra humanam cogitationem et legem naturae erat, non solum ex
praeteritorum revelatione confirmat quae dixerat, sed etiam ex
futuris, dicens pariet autem filium. Glossa. Ut enim non videretur
Ioseph amplius coniugio non esse necessarius cum conceptio esset facta
sine eius auxilio, ostendit quod quamvis non sit necessarius
conceptui, tamen utilis est procurationi quia ipsa pariet filium, et
tunc matri et filio erit necessarius: matri, ut ab infamia defendat,
filio, ut eum nutriat et circumcidat; quae circumcisio notatur ubi
dicit et vocabis nomen eius Iesum. In circumcisione enim solet dari
nomen. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: pariet tibi
filium sicut ad Zachariam: ecce Elisabeth uxor tua pariet tibi
filium; quia mulier quae ex viro concipit, marito suo filium parit,
quia magis ex illo est quam de ipsa; haec autem quae non de viro
conceperat, non viro filium peperit, sed sibi tantummodo.
Chrysostomus in Matth. Vel indeterminate hoc posuit ut ostendat quod
eum peperit orbi terrarum universo. Rabanus. Dicit autem vocabis
nomen, et non imponens, quia ab aeterno impositum est. Chrysostomus
in Matth. Hinc autem ostendit admirabilem esse partum, quia Deus
est qui nomen desuper per Angelum mittit, nec nomen quodcumque, sed
quod est infinitorum bonorum thesaurus. Ideoque interpretatur illud
Angelus, bonam substituens spem, et ex hoc ad credendum quod
dicebatur inducit. Facilius namque sollicitamur ad prospera et
promptius fidem accommodamus secundis. Hieronymus. Iesus enim
Hebraeo sermone salvator dicitur. Etymologiam ergo nominis significat
dicens ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Remigius. Ostendit enim eumdem totius mundi salvatorem, et nostrae
salutis auctorem. Salvat quidem non incredulos, sed populum suum,
hoc est in se credentes salvat non tam a visibilibus hostibus quam
potius invisibilibus; hoc est, a peccatis salvat non armis pugnando
sed peccata relaxando. Severianus. Veniant et audiant qui
requirunt: quis est quem Maria genuit? Ipse enim salvum faciet
populum suum, non alterius salvum faciet populum. Unde? A peccatis
eorum. Esse Deum qui peccata donat si Christianis non credis, crede
infidelibus, vel Iudaeis dicentibus: nemo potest peccata dimittere
nisi solus Deus.
|
|