|
Remigius. Mos fuit Evangelistae, ea quae dicit, de veteri
testamento confirmare propter Iudaeos qui in Christum crediderant, ut
agnoscerent ea esse completa in gratia Evangelii quae praedicta fuerant
in veteri testamento; et subdit hoc autem totum factum est.
Quaerendum autem est in hoc loco quare dixerit hoc totum factum esse,
cum superius solam conceptionem narraverit. Sed sciendum quod hoc ideo
dixit, ut demonstraret quod ante in praesentia Dei factum fuit quam
fieret apud homines. Sive quia praeteritarum rerum erat narrator,
totum factum esse dixit, quia quando hoc scripsit, iam totum factum
erat. Rabanus. Vel hoc totum factum esse dicit, quod virgo
desponsaretur, quod casta servaretur, quod gravida inveniretur, quod
per Angelum revelaretur ut adimpleretur quod dictum est. Non enim hoc
impleretur quod virgo conciperet et pareret, nisi desponsata esset, ne
lapidaretur, et nisi ab Angelo secretum detegeretur, et ita eam
Ioseph acciperet, ne dimissa per infamiam efflueret et lapidatione
periret. Si ergo ante partum periret, cessaretur prophetia quae ait:
pariet filium. Glossa. Vel potest dici quod ut non ponitur
causaliter: non enim ideo impletum est quia implendum erat; ponitur
autem consecutive sicut et in Genesi: suspendit alterum in patibulo,
ut coniectoris veritas probaretur, quia uno suspenso, coniectoris
veritas est probata; sic et in hoc loco intelligendum est, quod hoc
facto quod praedictum est, prophetia impleta est. Chrysostomus in
Matth. Vel aliter. Quia vidit Angelus abyssum divinae
misericordiae, naturae leges solutas, et eum qui erat omnibus
superior, ad hominem, qui erat omnibus inferior, descendisse, haec
et huiusmodi uno verbo ostendit dicens hoc autem totum factum est,
quasi dicat: ne putes quod haec nunc tantum Deo placeant, olim
praeordinata sunt; decenter enim Angelus non virgini, sed Ioseph
prophetiam inducit, quasi in prophetis meditanti et experto. Et primo
quidem virginem coniugem appellaverat, nunc autem virginem propheta
inducit, ut hoc etiam a propheta audiret quasi diu praemeditatum.
Unde ad fidem eorum quae dicebantur inducit Isaiam, vel magis Deum;
non enim dicit: ut impleretur quod dictum est ab Isaia, sed quod
dictum est a domino per Isaiam. Hieronymus super Isaiam. Quoniam
autem praemittitur in propheta: dabit dominus ipse vobis signum, novum
debet esse atque mirabile. Si autem iuvencula vel puella, ut Iudaei
volunt, et non virgo pariat, quale signum poterat appellari, cum hoc
nomen aetatis sit, non integritatis? Et revera virgo Hebraice
bethula appellatur, quae in praesenti loco non scribitur in propheta;
sed pro hoc verbo positum est halma, quod praeter Lxx omnes
adolescentulam transtulerunt. Porro halma apud eos ambiguum est;
dicitur enim et adolescentula et abscondita; ergo halma non solum
puella vel virgo, sed virgo abscondita dicitur, et secreta, quae
nunquam virorum patuerit aspectibus, sed magna parentum diligentia
custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebraeorum fontibus
manare dicitur, proprie virgo halma appellatur. In nostro quoque
sermone halma dicitur sancta; omniumque pene linguarum verbis utuntur
Hebraei; et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror halma
de muliere nupta legisse, sed de ea quae est virgo, ut non virgo
solummodo sit, sed in annis adolescentiae; potest enim fieri ut virgo
sit vetula. Ista autem virgo erat in annis puellaribus, vel certe
virgo, non puella quae adhuc virum nosse non posset. Hieronymus.
Pro eo autem quod Evangelista Matthaeus dicit in utero habebit, in
propheta, quia futurum praedicit, significat quod futurum sit: et
scripsit accipiet; Evangelista autem, quia non de futuro, sed de
praeterito narrat historiam, mutavit accipiet et posuit habebit; qui
autem habet, nequaquam accepturus est. Dicit autem ecce virgo in
utero habebit, et pariet filium. Leo ad Flavianum. Conceptus
quippe est de spiritu sancto intra uterum virginis matris, quae ita
illum salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate
concepit. Augustinus in Serm. 11 de Nativ. Qui enim dirupta
corporum membra in aliis poterat reintegrare tangendo, quanto magis in
sua matre quod invenit integrum non violavit nascendo? Crevit enim in
eius partu corporis integritas potius quam decrevit, et virginitas
ampliata est potius quam fugata. Theodotus in Serm. Ephesini
Concilii. Quia vero Photinus purum hominem dicit qui natus est,
Dei non dicens partum, et qui ex vulva processit hominem proponit a
Deo divisum, dicat nunc quomodo natura humana per vulvam virginalem
nata, virginitatem vulvae servavit incorruptam? Nullius enim hominis
mater virgo permansit. Sed quia natus est carne Deus verbum,
custodit virginitatem, seipsum verbum esse ostendens; neque enim
nostrum verbum cum paritur corrumpit mentem, neque Deus verbum partum
eligens peremit virginitatem. Sequitur et vocabunt nomen eius
Emmanuel. Chrysostomus in Matth. Consuetudo quidem est Scripturae
res quae contingunt pro nominibus ponere. Nihil ergo est aliud quod
dicit vocabunt nomen eius Emmanuel, quam videbunt Deum cum
hominibus; unde non dicit vocabis sed vocabunt. Rabanus. Primo
quidem Angeli psallentes, secundo apostoli praedicantes, adhuc et
sancti martyres, deinde cuncti credentes. Hieronymus super Isaiam.
Septuaginta autem et tres reliqui transtulerunt similiter vocabis, pro
quo hic scriptum est vocabunt; quod in Hebraeo non habetur; verbum
enim charatim, quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi
et vocabit, quod ipsa scilicet virgo quae concipiet et pariet
Christum, Emmanuel appellatura sit nomine, quod interpretatur
nobiscum Deus. Remigius. Quaerendum autem est quis est
interpretatus hoc nomen: propheta aut Evangelista aut aliquis
translator? Sed sciendum quod propheta non est interpretatus, sancto
autem Evangelistae quid necesse fuerat interpretari, cum scriberet
Hebraeo sermone? Fortassis quia hoc nomen obscurum erat apud
Hebraeos, idcirco dignum erat interpretatione. Sed magis credendum
est quod aliquis translator sit interpretatus ne haberetur hoc nomen
obscurum apud Latinos. Hoc denique nomine duae substantiae,
divinitatis scilicet et humanitatis, in una persona domini Iesu
Christi designantur, quia qui ante omnia saecula ineffabiliter genitus
est a Deo patre, idem ipse in fine temporum factus est Emmanuel,
idest nobiscum Deus, ex virgine matre. Quod autem dicitur nobiscum
Deus, potest intelligi hoc modo: nobiscum factus est, idest
passibilis mortalis et per omnia nostri similis absque peccato, sive
quia substantiam nostrae fragilitatis quam assumpsit, substantiae suae
divinitatis in unitate personae coniunxit. Hieronymus super Isaiam.
Sed sciendum quod Hebraei hoc de Ezechia filio Achaz prophetari
arbitrantur, quod ipso regnante capta sit Samaria; quod omnino
probari non potest. Siquidem Achaz filius Ioathan regnavit super
Iudaeam et Ierusalem annis sexdecim, cui successit in regnum filius
eius Ezechias annos natus viginti tres, et regnavit super Iudaeam et
Ierosolymam annis viginti novem; quomodo ergo quam vidit primo anno
Achaz prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo
tempore cum regnare coeperat Achaz, iam novem esset Ezechias
annorum? Nisi forte sextum Ezechiae regni annum quo capta est
Samaria, infantiam eius appellari dicant, non aetatis, sed imperii;
quod coactum esse ac violentum etiam stultis patet. Quidam de nostris
Isaiam prophetam duos filios habuisse contendit, Iasub et Emmanuel,
et Emmanuel de prophetissa uxore sua esse generatum in typum domini
salvatoris. Hoc autem fabulosum est. Petrus Alphonsus. Non enim
scitur quod aliquis homo illius temporis Emmanuel sit vocatus. Sed
obiicit Hebraeus: quomodo stare poterit quod hoc propter Christum
dictum sit et Mariam, cum ab Achaz usque ad Mariam multa centena
annorum transierunt? Sed licet ad Achaz loqueretur propheta, non
solum tamen ad eum vel de suo tempore dicta est prophetia. Propter hoc
enim dictum est: audite domus David, non: audite Achaz. Iterum:
dabit dominus ipse vobis signum; addit ipse, ac si diceret: non
alius; ex quo potest intelligi ipsum dominum signum esse futurum.
Quod etiam pluraliter ait vobis et non tibi, innuit non propter Achaz
vel ad ipsum solum hoc dictum fuisse. Hieronymus super Isaiam. Est
ergo sic intelligendum quod dicitur ad Achaz: iste puer qui nascetur
ex virgine, domus David, nunc appelletur Emmanuel, idest nobiscum
Deus, quia a rebus ipsis (probabiliter, a duobus regibus inimicis
liberata) patebit Deum te habere praesentem. Postea autem vocabitur
Iesus, idest salvator, eo quod universum genus homini sit
salvaturus. Non mireris ergo, o domus David, ad rei novitatem, si
virgo Deum pariat quae tantam habeat potestatem ut multo post tempore
nasciturus te nunc liberet invocatus. Augustinus contra Faustum.
Quis autem dementissimus diceret cum Manichaeo, enervis esse fidei de
Christo sine teste non credere, cum apostolus dicat: quomodo credent
ei quem non audierunt? Aut quomodo audient sine praedicante? Ut
autem non contemnerentur neque fabulosa ducerentur quae apostoli
nuntiabant, demonstrantur haec a prophetis fuisse praedicta, quia etsi
attestabantur miracula, non defuissent qui magicae potentiae cuncta
illi tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica
vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nasceretur, prophetas
sibi constituere a quibus praenuntiaretur, nemo utique diceret: si
etiam dixerimus homini gentili crede Christo quia Deus est et
responderit: unde credo? Prolataque auctoritate prophetarum, eis se
nolle credere dixerit, ostendimus fidem prophetarum ex his quae ventura
cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret
quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit
Christiana religio; videat nunc ipsos reges terrae Christi imperio
subiugatos omnesque gentes eidem servientes, quae omnia per prophetas
fuerunt praedicta. Hoc ergo audiens de Scriptura prophetica et
cernens in universa terra completa, moveretur ad fidem. Glossa.
Horum ergo errorem Evangelista excludit dicens ut adimpleretur quod
dictum est a domino per prophetam. Prophetia autem alia est ex
praedestinatione Dei, quam necessarium est evenire omnibus modis ut
sine nostro impleatur arbitrio, ut illa de qua modo agimus: unde dicit
ecce, ad demonstrandum certitudinem prophetiae; alia est ex
praescientia Dei, cui nostrum admiscetur arbitrium et cooperante
gratia consequimur praemium, vel ab ea iuste relicti tormentum; alia
non ex praescientia, sed est quaedam comminatio more humano facta,
sicut illud: adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur,
intelligendo nisi Ninivitae corrigantur.
|
|