|
Remigius. Eo audito rediit vita quo ingressa est mors. Per
inobedientiam enim Adae omnes perditi sumus, per obedientiam Ioseph
omnes ad pristinum statum incipimus revocari; nam his verbis magna
nobis virtus obedientiae commendatur, quibus dicitur exurgens autem
Ioseph fecit sicut praeceperat ei Angelus domini. Glossa. Non
tantum quod praecepit Angelus fecit, sed etiam sicut praecepit.
Quisquis etiam a Deo monetur, solvat moras, surgat a somno, faciat
quod iubetur. Et accepit Mariam coniugem suam. Chrysostomus super
Matth. Non in domum accepit eam, nec enim adhuc dimiserat eam de
domo, sed de animo suo deposuerat eam, et iterum in animum suum eam
recepit. Remigius. Vel accepit celebratis nuptiis ut coniux
vocaretur, non tamen ut concumberet, quia sequitur et non cognoscebat
eam. Hieronymus contra Helvidium. Sed Helvidius superfluo labore
desudat, cognoscendi verbum ad coitum magis quam ad scientiam esse
referendum, quasi hoc quisquam negaverit et eas ineptias quas redarguit
aliquando prudens quispiam suspicari potuerit. Deinde vult dicere quod
donec sive usque adverbium certum tempus significet, quo completo fiat
aliud quod usque ad illud tempus non fiebat, ut hic: non cognoscebat
eam donec peperit filium. Apparet, inquit, cognitam esse post
partum, cuius cognitionem filii tantum generatio differebat. Et ad
hoc approbandum congerit de Scripturis exempla quam plurima. Ad quod
respondemus: et non cognoscebat, et usque, vel donec in Scripturis
dupliciter intelligenda. Et de eo quidem scriptum est, non
cognoscebat, ad coitum esse referendum ipse disseruit, nullo dubitante
quin ad scientiam saepe referatur, ut ibi: remansit puer Iesus in
Ierusalem et non cognoverunt parentes eius. Sic etiam donec in
Scriptura saepe certum tempus, sicut ipse disseruit, significat,
saepe infinitum, ut est illud: donec consenescatis, ego sum.
Numquid postquam illi senuerint, Deus desistit? Et salvator in
Evangelio: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
Ergo post consummationem saeculi a discipulis abscedet? Et
apostolus: oportet illum regnare donec ponat inimicos sub pedibus
eius. Numquid postquam illi sub pedibus erunt, regnare desistet?
Intelligat ergo ea de quibus posset ambigi, si non fuissent scripta,
significari, cetera vero nostrae intelligentiae derelinqui; iuxta quod
Evangelista illud indicat de quo scandalum poterat moveri, non eam
cognitam esse a viro usque ad partum, ut multo magis intelligeremus
cognitam non fuisse post partum. Chrysostomus super Matth. Ut si
quis dicat: donec ille vixit, non est hoc locutus, numquid per hoc
significavit quia post mortem ille locutus est? Quod fieri non
potest. Sic et Ioseph ante partum credibile fuit ut non cognosceret
eam quia nondum cognoscebat mysterii dignitatem; postquam vero cognovit
quia est facta unigeniti Dei templum, quomodo poterat hoc usurpare?
Sed sequentes Eunomium putant, quia illi ausi sunt hoc dicere, quod
Ioseph hoc ausus fuit, sicut insanus neminem reputat esse sanum.
Hieronymus contra Helvidium. Ad summum illud requiro, cur se
abstinuerit Ioseph usque ad partus diem. Respondebit utique: quia
Angelum audierat dicentem quod in ea natum est. Qui ergo somnio
tantum credidit ut uxorem non auderet tangere, hic postquam pastores
audierat, magos viderat, miracula tanta cognoverat, templum Dei,
spiritus sancti sedem, domini sui matrem audebat attingere?
Chrysostomus super Matth. Potest etiam dici quod verbum cognoscendi
hic accipitur pro agnitione; vere enim non agnovit eam ante, cuius
fuerat dignitatis; et postquam peperit, tunc cognovit eam, qua
speciosior et dignior facta fuerat quam totus mundus, quia quem totus
mundus capere non poterat, in angusto cubiculo uteri sui sola
suscepit. Hilarius. Vel aliter. Propter sanctissimae Mariae
glorificationem a Ioseph cognosci non potuit donec peperit; dominum
enim gloriae habens in utero quomodo cognosceretur? Si Moysi cum Deo
colloquentis glorificata est facies ut non possent intendere in eum
filii Israel, quanto magis Maria agnosci vel intueri non poterat,
quae dominum potentiae in utero habebat? Post partum autem a Ioseph
agnita invenitur specie faciei, non tactu libidinis. Hieronymus in
Matthaeum. Ex hoc autem quod dicitur filium suum primogenitum,
quidam perversissime suspicantur et alios filios habuisse Mariam
dicentes primogenitum non dici nisi qui habeat et fratres, cum hic mos
Scripturarum sit ut primogenitum non eum vocent quem fratres
sequuntur, sed eum qui primus natus sit. Hieronymus contra
Helvidium. Alioquin si non est primogenitus nisi quem sequuntur et
fratres, tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur quamdiu et alia
fuerint procreata. Glossa. Vel primogenitus dicitur inter omnes
electos per gratiam; proprie autem unigenitus Dei patris vel Mariae
dicitur. Sequitur et vocavit nomen eius Iesum, die octavo quo fiebat
circumcisio et nomen imponebatur. Remigius. Liquet autem hoc nomen
fuisse notissimum sanctis patribus et Dei prophetis, maxime illi qui
dicebat: defecit in salutari tuo anima mea; et: exultavit cor meum in
salutari tuo; et illi qui dicebat: exultabo in Deo Iesu meo.
|
|