|
Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus Evangelista ostendit
generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam, quia
genealogiam Christi exorsus est. Lucas autem tamquam sacerdotem in
expiandis peccatis magis assignans, non ab initio Evangelii sui, sed
a Baptismo Christi generationes enarrat, ubi testimonium Ioannes
perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. In generationibus
etiam Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino
Christo. In generationibus autem Lucae significatur abolitio
nostrorum peccatorum ab ipso, ideo generationes Christi Matthaeus
descendens enarrat, Lucas autem ascendens. Humanam autem Christi
generationem Matthaeus descendendo describens, ab Abraham
generationes commemorat. Ambrosius super Lucam. Prior enim Abraham
meruit fidei testimonium, quia credidit Deo, et reputatum est ei ad
iustitiam. Ideo etiam auctor generis debuit significari, quia
instaurandae Ecclesiae sponsionem primus emeruit, cum dicitur:
benedicentur in te omnes tribus terrae. Et iterum David delatum est
quod Iesus filius eius diceretur, unde huic praerogativa servatur ut
ab eo generationis dominicae manaret exordium. Chrysostomus in
Matth. Evangelista igitur Matthaeus generationem dominicae carnis
per seriem parentum volens commendare memoriae, ordiens a patre
Abraham, dicit Abraham genuit Isaac. Cur non dixit: Ismael,
quem primitus genuit? Sequitur Isaac autem genuit Iacob. Cur non
dixit: Esau, qui eius primogenitus fuit? Quia scilicet per illos ad
David pervenire non posset. Glossa. Omnes tamen fratres Iudae,
cum ipso in generatione computat, quod etiam ideo factum est, quia
Ismael et Esau non remanserunt in cultu unius Dei; fratres vero
Iudae in populo sunt computati. Chrysostomus in Matth. Vel
propterea duodecim patriarcharum meminit, ut eam quae ex progenitorum
nobilitate est, elationem auferret. Etenim multi horum ex ancillis
nati fuerunt, sed omnes similiter erant patriarchae et tribuum
principes. Glossa. Ideo autem Iudam nominatim posuit, quia de illo
tantum dominus descendit. In singulis autem patribus non solum debet
notari historia, sed allegoria et moralitas: allegoria quidem in quo
unusquisque patrum Christum praefiguret; moralitas in hoc notatur quod
ex singulis patribus in nobis aliqua virtus per significationem nominis
vel exemplum aedificetur. Abraham ergo in multis locis figuram
Christi portat, et praeterea in nomine: Abraham enim pater multarum
gentium interpretatur, et Christus est pater multorum fidelium.
Abraham etiam de cognatione sua exiit, et in terra aliena demoratus
est, et Christus, derelicto Iudaico populo, ad gentes per
praedicatores suos exivit. Chrysostomus super Matth. Isaac autem
interpretatur risus. Risus autem sanctorum est, non stulta
cachinnatio labiorum, sed rationabile gaudium cordis, quod fuit
mysterium Christi. Sicut enim ille parentibus in ultima senectute
donatus est laetitia suis, ut cognoscatur quia non erat filius
naturae, sed gratiae, sic et Christus in novissimo fine productus est
a matre Iudaea gaudium cunctis; sed iste per virginem, ille de anu,
ambo contra spem naturae. Remigius. Iacob supplantator
interpretatur, et de Christo dicitur: supplantasti insurgentes in me
subtus me. Iacob genuit Iudas et fratres eius. Chrysostomus super
Matth. Et noster Iacob genuit duodecim apostolos in spiritu, non in
carne; verbo, non in sanguine. Iudas autem interpretatur confessor,
quoniam Christi erat imago, qui confessor patris erat futurus,
dicens: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae. Glossa.
Moraliter autem Abraham nobis virtutem fidei per exempla Christi
significat, cum de eo legatur: Abraham credidit Deo, et reputatum
est ei ad iustitiam. Isaac significat spem, quia interpretatur
risus, fuit enim gaudium parentum; spes vero similiter est gaudium
nostrum, dum aeterna bona sperare facit et de eis gaudere. Abraham
ergo genuit Isaac quia fides generat spem. Iacob autem significat
caritatem. Caritas enim amplectitur duas vitas: activam per
dilectionem proximi, contemplativam per dilectionem Dei; activa per
Liam, contemplativa per Rachel significatur. Lia enim laborans
interpretatur, quia activa in labore est; Rachel visum principium,
quia per contemplativam principium, id est Deus, videtur. Nascitur
ergo Iacob de duobus parentibus, quia caritas nascitur de fide et
spe; quod enim credimus et speramus, diligimus.
|
|