|
Glossa. Praetermissis aliis filiis Iacob, Evangelista Iudae
prosequitur generationem dicens Iudas autem genuit Phares et Zaram de
Thamar. Augustinus de Civit. Dei. Nec Iudas primogenitus, nec
istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae; sed ante illos iam
tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum per quos ad
David, atque inde quo intenderet, perveniret. Hieronymus.
Notandum autem in genealogia salvatoris nullam sanctarum assumi
mulierum, sed eas quas Scriptura reprehendit, ut qui propter
peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnium peccata deleret,
unde et in sequentibus Ruth Moabitis ponitur. Ambrosius super
Lucam. Lucas autem has declinavit, ut immaculatam sacerdotalis
generis seriem declararet. Sed sancti Matthaei consilium a rationis
iustitia non abhorret, nam cum evangelizaret secundum carnem generatum
esse qui omnium peccata susciperet, subiectum iniuriis, subditum
passioni. Nec hoc quidem putavit exortem asserendum esse pietatis, ut
maculatae quoque originis non recusaret iniuriam; simul ne puderet
Ecclesiam de peccatoribus congregari, cum dominus de peccatoribus
nasceretur; postremo ut beneficium redemptionis etiam a suis maioribus
inchoaret, ne quis putaret originis maculam impedimento posse esse
virtuti, nec se insolens de sui nobilitate iactaret. Chrysostomus in
Matth. Post hoc monstratur omnes obnoxios fuisse peccatis: instat
enim Thamar fornicatio Iudam accusans, et David a fornicaria muliere
genuit Salomonem. Si autem a magnis lex non est impleta, nec a
minoribus; et sic omnes peccaverunt, et necessaria facta est Christi
praesentia. Ambrosius super Lucam. Vide autem quia non otiose
Matthaeus utrumque significavit, cum Phares tantummodo
commemorationem causa deposceret, quia hic in utroque mysterium est.
Per geminos enim gemina describitur vita populorum: una secundum
legem, altera secundum fidem. Chrysostomus super Matth. Per Zaram
enim significatur Iudaicus populus, qui primus apparuit in luce
fidei, quasi de vulva tenebrosa mundi procedens. Et ideo significatus
est cocco circumcisionis, putantibus omnibus, quia ipse populus Dei
erat futurus, sed posita est ante faciem eius lex, quasi sepes vel
maceria. Sic ergo impeditus est populus Iudaicus per legem, sed
temporibus Christi rupta est sepes legis, quae erat inter Iudaeos et
gentes, sicut ait apostolus: medium parietem maceriae solvens. Sic
factum est ut gentilis per Phares significatus, postquam rupta est lex
per Christi mandata, primus ad fidem procedat; et postea sequitur
Iudaicus populus. Sequitur Phares autem genuit Esron. Glossa.
Iudas genuit Phares et Zaram antequam intraret Aegyptum, in quam
ambo postea cum patre transierunt. In Aegypto vero Phares genuit
Esron. Esron autem genuit aram. Aram autem genuit Aminadab,
Aminadab autem genuit Naasson; et tunc Moyses eduxit eos de
Aegypto. Naasson autem fuit dux sub Moyse in tribu Iuda per
desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps de tribu
Iuda, qui cum Iosue terram promissionis intravit. Chrysostomus
super Matth. Quoniam autem ex aliqua causa, secundum providentiam
Dei, posita horum patrum nomina credimus. Sequitur Naasson autem
genuit Salmon. Iste Salmon mortuo patre fuit princeps in tribu
Iuda, qui cum Iosue terram promissionis intravit. Chrysostomus
super Matth. Accepit autem uxorem nomine Rahab. Haec autem Rahab
dicitur fuisse Rahab meretrix de Iericho, quae suscepit exploratores
filiorum Israel, abscondit eos, et servavit incolumes. Cum autem
Salmon nobilis esset inter filios Israel, quia de tribu erat Iuda et
quia filius principis erat, vidit Rahab sic fidelem quasi magnam
aliquam constitutam, meruit accipere in uxorem. Forsitan autem et
ideo interpretatur Salmon, quasi per ipsum nomen invitaretur a
providentia Dei ut acciperet vas electionis Rahab. Interpretatur
enim Salmon accipe vas. Sequitur Salmon autem genuit Booz de
Rahab. Glossa. Iste Salmon in terra promissionis genuit de illa
Rahab Booz. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Chrysostomus super
Matth. Quomodo autem Booz accepit uxorem Moabitidem nomine Ruth,
exponere aestimavi superfluum, cum de his Scriptura sit omnibus
manifesta. Hoc autem dicimus solum, quoniam Ruth, pro merito fidei
suae nupsit Booz, quia deos patrum suorum repulit et Deum viventem
elegit. Et Booz pro merito fidei suae illam accepit uxorem, ut ex
coniugio tali sanctificato genus nasceretur regale. Ambrosius super
Luc. Quomodo autem Ruth, cum esset alienigena, Iudaeo nupsit, et
qua ratione in Christi generatione eius putaverit Evangelista copulae
commemorationem esse faciendam, quae legis serie moechabatur? Quia
ergo non de legitima salvator generatione manavit, videtur esse
deforme, nisi ad apostolicam sententiam revertatis, quia non est lex
posita iustis, sed iniustis. Haec enim cum esset alienigena et
Moabitis, praesertim cum lex Moysi prohiberet has nuptias,
Moabitasque excluderet ab Ecclesia, quomodo introivit in Ecclesiam
nisi quia sancta et immaculata moribus supra legem facta est?
Destinationem ergo legis excessit et meruit inter maiores dominici
generis computari, propter cognationem mentis electam, non corporis.
Magnum autem nobis exemplum est quod in illa nostrum omnium, qui ex
gentibus collecti sumus, ingrediendi in Ecclesiam domini figura
praecessit. Hieronymus in epistola ad Paulinum. Ruth etiam
Moabitis Isaiae explet vaticinium dicentis: emitte agnum, domine,
dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. Sequitur
Obed autem genuit Iesse. Glossa. Iesse pater David binomius est,
quia frequentius vocatus est Isai. Sed quia propheta vocat eum non
Isai, sed Iesse, dicens: egredietur virga de radice Iesse ut
ostenderet illam prophetiam completam in Maria et in Christo,
Evangelista posuit Iesse. Sequitur Iesse autem genuit David
regem. Remigius. Sed quaerendum est quare sanctus Evangelista solum
David nominaverit regem, quod ideo dixit ut ostenderet eum primum
fuisse regem in tribu Iuda. Ipse autem Christus est Phares
divisor, ut est illud: dividet agnos ab haedis. Est et Zaram
oriens, ut est illud: ecce vir, oriens nomen eius. Est Esron
sagitta, ut est illud: posuit me sicut sagittam electam. Rabanus.
Vel atrium, propter abundantiam gratiae et latitudinem caritatis.
Aram electus, secundum illud: ecce puer meus electus: vel excelsus,
secundum illud: excelsus super omnes gentes dominus. Ipse est
Aminadab, idest voluntarius, qui dicit: voluntarie sacrificabo
tibi. Idem est et Naasson, idest augurium, qui novit praeterita,
praesentia et futura. Vel serpentinus, secundum illud: Moyses
exaltavit serpentem in deserto: est et Salmon, id est sensibilis,
qui dicit: ego sensi de me virtutem exisse. Glossa. Ipse accipit
Rahab, id est Ecclesiam de gentibus. Rahab enim fames, vel
latitudo, vel impetus, quia Ecclesia gentium esurit et sitit
iustitiam et impetu doctrinae philosophos et reges convertit. Ruth
etiam interpretatur videns vel festinans, et significat Ecclesiam,
quae puro corde videt Deum et festinat ad bravium supernae vocationis.
Remigius. Est et Booz in quo robur, ut est illud: cum exaltatus
fuero a terra, omnia traham ad me. Est et Obed serviens, ut est
illud. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Est et
Iesse incensum, secundum illud: ignem veni mittere in terram. Ipse
est David manu fortis, secundum illud: dominus fortis et potens;
desiderabilis, secundum illud: veniet desideratus cunctis gentibus;
pulcher aspectu, secundum illud: speciosus forma prae filiis hominum.
Glossa. Interim videamus quas virtutes isti patres in nobis
aedificent, quia fides, spes et caritas omnium virtutum sunt
fundamentum. Sequentes virtutes sunt quasi superadditiones. Iudas
interpretatur confessio. Duplex est autem confessio: est altera
fidei, altera peccatorum. Si ergo post tres supradictas virtutes
peccatur, necessaria est non solum fidei, sed peccatorum confessio.
Post Iudam sequitur Phares et Zaram. Phares divisio, Zaram
oriens interpretatur, et Thamar amaritudo. Confessio enim generat
divisionem a vitiis, et ortum virtutum, et amaritudinem poenitentiae.
Post Phares sequitur Esron, qui sagitta interpretatur, postquam
enim aliquis divisus est a vitiis et saecularibus debet fieri sagitta,
ut in aliis vitia praedicando perimat. Sequitur aram, qui
interpretatur electus, vel excelsus, quia postquam aliquis a mundo
remotus est, et aliis proficit, necesse est ut Deo electus,
hominibus celebris, excelsus in virtutibus habeatur. Naasson
interpretatur augurium, hoc autem augurium non est saeculare, sed
caeleste. De hoc gloriabatur Ioseph, fratribus mandans: vos
detulistis scyphum domini mei, in quo augurari solebat. Scyphus est
divina Scriptura, ubi est potus sapientiae, in hac auguratur
sapiens, quia ibi videt futura, id est caelestia. Sequitur Salmon,
idest sensibilis. Postquam enim aliquis studet in divina Scriptura,
fit sensibilis, idest discernens gustu rationis, quid bonum, quid
malum, quid dulce, quid amarum. Sequitur Booz, idest fortis.
Instructus enim in Scripturis, fit ad omnia adversa toleranda
fortis. Chrysostomus super Matth. Iste autem fortis est filius
Rahab, id est Ecclesiae. Rahab enim interpretatur latitudo vel
dilatata, quia enim ex omnibus finibus terrae vocata est Ecclesia
gentium, latitudo appellatur. Rabanus. Sequitur Obed, id est
servitus. Non enim idoneus est ad servitutem nisi qui fortis est;
quae servitus generatur ex Ruth, idest festinantia. Oportet enim
promptum esse servum, non pigrum. Chrysostomus super Matth. Nunc
autem qui divitias et non mores, pulchritudinem et non fidem, et quod
in meretricibus quaeri solet, hoc in coniugibus optant, non generant
subditos filios vel sibi vel Deo, sed contumaces et contra se et
contra Deum, ut filii eorum sint poena irreligiositatis eorum. Iste
Obed genuit Iesse, id est refrigerium, nam quicumque est subditus
Deo et parentibus suis, tales filios generat, Deo praestante, a
quibus refrigeratur. Glossa. Vel Iesse, id est incensum. Si enim
servimus ex amore et timore, erit devotio in corde, quae ex igne et
desiderio cordis suavissimum incensum offert Deo. Postquam autem
aliquis idoneus est servus et sacrificium Deo factus, sequitur ut sit
David, id est manu fortis qui contra hostes fortiter dimicavit et
Idumaeos tributarios fecit. Similiter ipse debet carnales, id est
homines, verbo et exemplo Deo subiugare.
|
|