|
Glossa. Secundi quaterdenarii generationis seriem Evangelista
decurrit, quae a regibus continetur; et ideo a David incipit qui
primus in tribu Iudae regnavit, dicens David rex genuit Salomonem ex
ea quae fuit Uriae. Augustinus de Cons. Evang. Quia enim in
generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum,
ideo ipse a David per Salomonem descendit, in cuius matre ille
peccavit. Lucas vero ad David per Nathan ascendit, per quem
prophetam Deus peccatum illius expiavit, quia in generationibus Lucae
significatur abolitio peccatorum. Augustinus in libro Retract.
Dicendum tamen fuit per cuius nominis prophetam, ne putaretur idem
fuisse homo, cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc nomine vocaretur.
Remigius. Quaerendum est autem quare Evangelista Bersabee proprio
nomine non nominavit sicut ceteras mulieres. Quod ideo est quia
ceterae mulieres quamvis reprehensibiles fuissent, tamen laudabiles
erant virtutibus. Bersabee vero non solum fuit conscia adulterii, sed
etiam homicidii mariti sui, et ideo proprio nomine eam non nominavit in
genealogia domini. Glossa. Tacet etiam nomen Bersabee, ut
nominando Uriam, reducat ad memoriam illud maximum scelus quod in eum
fecit. Ambrosius super Lucam. At vero sanctus David in eo est
praecellentior quod hominem se ipse cognovit, et commissum super
arrepta Uriae uxore peccatum poenitentiae curavit lacrymis abluendum,
ostendens nobis neminem propriae virtuti debere confidere; habemus enim
adversarium magnum, qui vinci a nobis sine Dei adiutorio non possit.
Et plerumque in illustribus viris gravia peccata reperies, ut quasi
homines tentationi potuisse succumbere cognoscas, ne virtutibus
egregiis plusquam homines crederentur. Chrysostomus super Matth.
Salomon autem interpretatur pacificus, quoniam omnibus in circuitu
gentibus pacificatis et tributa reddentibus pacificum habuit regnum.
Salomon autem genuit Roboam. Roboam interpretatur a multitudine
populi. Multitudo enim mater est seditionis, quia quod a pluribus
peccatur, plerumque manet invindicabile. Paucitas autem magistra est
disciplinae.
|
|