|
Hieronymus. In quarto autem regum volumine legimus de Ioram
Ochoziam fuisse generatum. Quo mortuo, Iosabeth filia Ioram
regis, soror Ochoziae, tulit Ioas filium fratris sui, et eum
internecioni, quae exercebatur ab Athalia, subtraxit. Cui successit
in regnum filius eius Amasias. Post quem regnavit filius eius
Azarias, qui appellatur Ozias, cui successit Ioatham filius eius.
Cernis ergo quod, secundum fidem historiae, tres reges in medio
fuerunt, quos Evangelista praetermisit. Ioram quoque non genuit
Oziam, sed Ochoziam et reliquos quos numeravimus. Verum quia
Evangelistae propositum erat tessaradecades in diverso temporis statu
ponere, et quia Ioram generi se miscuerat impiissimae Iezabelis,
idcirco usque ad tertiam generationem eius memoria tollitur, ne in
sanctae nativitatis ordine poneretur. Hilarius in Matth. Purgata
vero labe familiae gentilis, iam regalis in quarta generationum
consequentium origo numeratur. Chrysostomus super Matth. Quod
spiritus sanctus per prophetam contestatus est, dicens ut dispergeret
omnem masculum de domo Achab et Iezabel, implevit Iehu filius
Nansi, et accepit promissionem, ut usque ad quartam generationem
sedeant filii eius in sede regni supra Israel. Quanta ergo benedictio
facta est super domum Achab, tanta maledictio facta est super domum
Ioram propter filiam iniqui Achab et Iezabel, ut usque ad quartam
generationem praecidantur filii eius de regum numero, et sic peccatum
eius descendit in filios eius, sicut fuerat scriptum: reddam peccata
patrum in filios, usque ad tertiam et quartam generationem. Videte
ergo quam periculosum est inire coniugia ex genere impiorum.
Augustinus de quaest. novi et Vet. testamenti. Vel non immerito
sublati sunt de numero ceterorum Ochozias, Ioas et Amasias. Sic
enim eorum continuavit impietas, ut nullum intervallum haberet.
Salomon autem merito patris dimissum in regno est; Roboam autem
merito filii; illi autem tres maligne agentes erasi sunt. Ad
perditionem enim generis exemplum est quando iugiter malignitas
panditur. Sequitur Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem
genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Glossa. Cui, cum
esset sine liberis, dictum est: dispone domui tuae, quia morieris.
Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde Salomonem
placuisse Deo, quod non petiisset ampliores annos, sed quia dubitabat
ne promissio Dei impleretur, cum se sciret esse de David, per quem
oportebat venire Christum, et ipse erat sine liberis. Sequitur
Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon
autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius
in transmigratione Babylonis. Chrysostomus super Matth. Sed non
sic positum est in libro regum, ubi talis est ordo: Iosias genuit
Eliacim, postea vocatum Ioakim; Ioakim autem genuit Ieconiam.
Sed Ioakim sublatus est de numero regum, quia non populus Dei
constituerat eum in regnum, sed Pharao per potentatum. Si enim
iustum fuit ut propter solam commixtionem generis Achab tollerentur
tres reges de numero regum, quare non erat iustum ut similiter
tolleretur Ioakim, quem Pharao vi hostili fecerat regem? Et sic
Iechonias, qui est filius Ioakim, nepos autem Iosiae, sublato
patre de numero regum, ipse est positus pro eo, quasi filius Iosiae.
Hieronymus. Vel aliter. Sciamus Iechoniam priorem ipsum esse qui
Ioakim, secundum autem filium, non patrem: quorum primus per k et
m, secundus per ch et n scribitur. Quod scriptorum vitio et
longitudine temporum apud Graecos Latinosque confusum est. Ambrosius
super Lucam. Duos enim fuisse Ioakim regnorum libri indicant, sic
enim scriptum est: dormivit Ioakim cum patribus eius, et regnavit
Ioachin filius eius pro eo. Filius autem est cui Ieremias nomen
imposuit Iechoniam. Et bene s. Matthaeus a propheta voluit
discrepare, ut non Ioachin et Iechoniam vocaret simul, quia maiorem
fructum dominicae pietatis astruxit. Generis enim nobilitatem dominus
in hominibus non requisivit, sed de captivis et peccatoribus congrue
nasci voluit qui remissionem veniebat praedicare captivis. Non igitur
suppressit alterum Evangelista, sed utrumque significavit quod uterque
Iechonias dictus sit. Remigius. Sed quaeri potest quare dicat
Evangelista eos natos in transmigratione, cum nati fuissent antequam
transmigratio fuerit facta. Ideo autem dicit hoc quia ad hoc nati sunt
ut de regno totius populi pro suis et aliorum peccatis captivi
ducerentur. Et quia praescius erat Deus eos esse ducendos captivos,
idcirco dixit eos natos in transmigratione. De his autem quos sanctus
Evangelista in genealogia domini simul ponit, sciendum quia aut
similes fuerunt fama aut infamia: Iudas et fratres eius laudabiles
fuerunt fama; similiter Phares et Zara, Iechonias et fratres eius
notabiles fuerunt infamia. Glossa. Mystice autem David est
Christus, qui Goliam, id est Diabolum, superavit. Urias autem,
id est lux mea Deus, est Diabolus, qui dicit. Similis ero
altissimo; cui Ecclesiam coniugatam Christus de solario paternae
maiestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit.
Vel Urias, id est Iudaicus populus, qui per legem de luce
gloriatur. Sed huic Christus legem abstulit, quam de se loqui
docuit. Bersabee autem est puteus satietatis, id est abundantia
gratiae spiritualis. Remigius. Vel Bersabee interpretatur puteus
septimus, sive puteus iuramenti, per quod significatur fons
Baptismatis, in quo datur donum spiritus septiformis et fit ibi
adiuratio contra Diabolum. Est et Christus Salomon pacificus,
secundum illud apostoli: ipse est pax nostra. Est Roboam latitudo
populi, secundum illud: multi venient ab oriente et ab occidente.
Rabanus. Vel impetus populi, quia velociter populus convertit ad
fidem. Remigius. Ipse est Abias, id est pater dominus, secundum
illud: unus est pater vester qui in caelis est; et iterum: vos
vocatis me magister et domine. Est et Asa, idest attollens,
secundum illud: qui tollit peccata mundi. Est et Iosaphat, idest
iudicans, secundum illud: pater omne iudicium dedit filio. Est et
Ioram, id est excelsus, secundum illud: nemo ascendit in caelum,
nisi qui de caelo descendit. Est et Ozias, idest robustus domini,
secundum illud: fortitudo mea et laus mea dominus. Est et Ioatham
consummatus vel perfectus, secundum illud apostoli: finis legis,
Christus. Est et Achaz convertens, secundum illud: convertimini ad
me. Rabanus. Vel comprehendens, quia nemo novit patrem nisi
filius. Remigius. Est et Ezechias fortis dominus vel dominus
confortavit, secundum illud: confidite, ego vici mundum. Ipse est
Manasses obliviosus sive oblitus, secundum illud: peccatorum
vestrorum non recordabor amplius. Est et Amon fidelis, secundum
illud: fidelis dominus in omnibus verbis suis. Est et Iosias, ubi
est incensum domini, secundum illud: factus in agonia, prolixius
orabat. Rabanus. Quod vero incensum orationem significat,
Psalmista testatur dicens: dirigatur oratio mea sicut incensum in
conspectu tuo. Vel domini salus, secundum illud: salus autem mea in
sempiternum erit. Remigius. Ipse Iechonias praeparans, vel domini
praeparatio, secundum illud: si abiero, et praeparavero locum.
Glossa. Moraliter autem post David sequitur Salomon, qui
interpretatur pacificus. Tunc enim aliquis fit pacificus, motibus
sedatis illicitis, et quasi iam in aeterna tranquillitate positus, cum
Deo servit et alios ad eum convertit. Sequitur Roboam, id est
populi latitudo: postquam enim non habet quod in se vincat, amplecti
alios debet et late populum Dei ad superna trahere secum. Sequitur
Abias, idest pater dominus: his enim praemissis potest se profiteri
filium Dei, et tunc esse Asa, idest attollens, ut de virtute in
virtutem ad patrem suum ascendat; et tunc erit Iosaphat, idest
iudicans, ut alios iudicet et a nemine iudicetur. Ita fit Ioram,
idest excelsus, quasi in caelestibus habitans; unde efficitur Ozias,
idest robustus domini, quasi robur suum Deo attribuens et in suo
proposito perseverans. Et sequitur Ioathan, idest perfectus, quia
quotidie in maius proficit. Et sic fit Achaz, idest comprehendens:
ex operatione enim augmentatur agnitio, secundum illud: annuntiaverunt
opera Dei, et facta eius intellexerunt. Sequitur Ezechias, idest
fortis dominus, quia Deum fortem esse intelligit; et ideo in amorem
eius conversus fit Manasses, idest obliviosus, temporalia tradens
oblivioni; et ex hoc fit Amon, idest fidelis: qui enim temporalia
contemnit, neminem in re sua defraudat. Et fit Iosias, idest
salutem domini secure expectans: Iosias enim salus domini
interpretatur.
|
|