|
Chrysostomus super Matth. Post transmigrationem inter privatas
personas primo ponit Iechoniam quasi privatum et ipsum. Ambrosius
super Lucam. De quo Ieremias dicit: scribe virum istum abdicatum:
quia non exsurget ex semine eius sedens in throno David. Quomodo
autem ex semine Iechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? Si
enim Christus regnavit, ex semine autem Iechoniae Christus est,
propheta mentitus est. Sed illic futuros ex semine Iechoniae non
negatur; et ideo de semine eius Christus est; et quod regnaverit
Christus, non contra prophetam est: non enim saeculari honore
regnavit; ipse enim dixit: regnum meum non est de hoc mundo.
Iechonias autem genuit Salathiel. Chrysostomus super Matth. De
Salathiel quidem nihil legimus vel boni vel mali; tamen putamus
sanctum eum fuisse, et in captivitate assidue Deum petiisse pro ipsa
calamitate quae contigerat Israel: ideo petitionem Dei eum appellatum
fuisse; interpretatur enim petitio Dei. Salathiel autem genuit
Zorobabel, qui interpretatur fluitio postposita, vel ex commixtione,
vel hic doctor Babyloniae. Legi (si verum est nescio) quia
sacerdotale et regale genus mixtum est in Zorobabel. Propter istum
autem reversi sunt filii Israel in terram propriam quia cum
contenderent tres pro sua sententia, vicit Zorobabel, et pronuntiata
est omnibus fortior veritas esse; propter quod Darius concessit ei
filios Israel redire in sua; et ideo recte secundum providentiam Dei
nominatus est Zorobabel, idest doctor Babyloniae. Quae enim maior
doctrina quam ostendere veritatem dominatricem esse omnium rerum?
Glossa. Sed hoc videtur esse contrarium generationi quae legitur in
Paralipomenon. Dicitur enim ibi Iechonias genuisse Salathiel et
Phadaia, et Phadaia Zorobabel, et Zorobabel Mosollam, Ananiam
et Salamith sororem eorum. Sed scimus multa in Paralipomenon vitio
scriptorum depravata. Unde multae et indeterminatae genealogiarum
veniunt quaestiones, quas iubet apostolus evitari. Vel potest dici
Salathiel et Phadaia eumdem esse, quasi binomium. Vel Salathiel et
Phadaia fratres esse, et filios eiusdem nominis habuisse; et
historiographum secutum fuisse generationem Zorobabel filii
Salathiel. De Abiud usque ad Ioseph nulla historia invenitur in
Paralipomenon; sed alii multi annales leguntur fuisse apud Hebraeos,
qui dicebantur verba dierum, de quibus Herodes rex alienigena dicitur
multos combussisse ut ordo regiae stirpis confunderetur. Et forsitan
Ioseph nomina parentum ibi legerat, vel alio quoquo modo retinuerat.
Unde Evangelista seriem istius generationis poterat scire. Notandum
tamen, quod prior Iechonias domini resurrectio, sequens domini
praeparatio dicitur. Utrumque autem convenit domino Christo, qui
dicit: ego sum resurrectio et vita; et: vado parare vobis locum.
Salathiel, idest petitio mea Deus, illi convenit qui dicit: pater
sancte, serva illos quos dedisti mihi. Remigius. Est etiam
Zorobabel, idest magister confusionis, secundum illud: magister
vester cum publicanis et peccatoribus manducat. Ipse est Abiud,
idest pater meus iste, secundum illud: ego et pater unum sumus. Est
et Eliacim, idest Deus resuscitans, secundum illud: resuscitabo eum
in novissimo die. Est et Azor, idest adiutus, secundum illud: qui
me misit, mecum est. Ipse est et Sadoch iustus, sive iustificatus,
secundum illud: traditus iustus pro iniustis. Est et Achim, idest
frater meus iste, secundum illud: qui fecerit voluntatem patris mei,
hic meus frater est. Est etiam Eliud, idest Deus meus iste,
secundum illud: Deus meus et dominus meus. Glossa. Est et
Eleazar, idest Deus meus adiutor, secundum illud: Deus meus
adiutor meus. Est et Mathan, idest donans vel donatus, secundum
illud: dedit dona hominibus et: sic Deus dilexit mundum ut filium
suum daret unigenitum. Remigius. Est et Iacob supplantans, quia
non solum ipse supplantavit Diabolum, sed et huius potestatem suis
fidelibus dedit, secundum illud: ecce dedi vobis potestatem calcandi
supra serpentes. Est et Ioseph, idest apponens, secundum illud:
ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Rabanus. Sed
videamus quid moraliter isti patres significent: quia post Iechoniam,
qui dicitur praeparatio domini, sequitur Salathiel, idest petitio mea
Deus; qui enim praeparatus est non petit nisi solum Deum. Sed
iterum fit Zorobabel, idest magister Babylonis, scilicet terrenorum
hominum, quos facit cognoscere de Deo quod pater est, quod sonat
Abiud; et tunc ille populus resurgit a vitiis: unde sequitur
Eliacim, qui resurrectio interpretatur. Et idem ad bene operandum
adiutus, quod sonat Azor, fit Sadoch, idest iustus; et tunc dicit
fidelis dilectionem proximi. Ipse est frater meus, quod sonat
Achim; et per dilectionem Dei dicit Deus meus, quod sonat Eliud.
Et sequitur Eleazar, idest Deus meus adiutor, quia recognoscit
Deum suum adiutorem. Ad quid autem tendit, ostendit Mathan, qui
dicitur donum vel donans: expectat enim Deum datorem; et sicut
luctatus est in principio et vitia supplantavit, sic et in fine vitae,
quod ad Iacob pertinet; et sic pervenitur ad Ioseph, idest ad
augmentum virtutum.
|
|