|
Glossa. Post omnes generationes patrum ponit ultimo generationem
Ioseph viri Mariae, propter quam omnes aliae introducuntur, dicens
Iacob autem genuit Ioseph. Hieronymus. Hunc locum obiicit nobis
Iulianus Augustus de dissonantia Evangelistarum: cur Matthaeus
Ioseph filium dixit Iacob, et Lucas filium eum appellaverit Heli;
non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum
naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per
Moysen Deo iubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque
liberis mortuus fuerit, alius eius accipiat uxorem ad suscitandum semen
fratris vel propinqui sui. Super hoc Africanus, temporum scriptor,
et Eusebius Caesariensis plenius disputaverunt. Ex historia autem
ecclesiastica. Mathan enim et Melchi diversis temporibus ex una
eademque uxore Iescha nomine singulos filios procrearunt. Quia
Mathan per Salomonem descendit, uxorem eam primum ceperat, et
relicto filio uno Iacob nomine, defunctus est. Post cuius obitum,
quoniam lex viduam alii viro non vetat nubere, Melchi, qui per
Mathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem
genere, relictam Mathan accepit uxorem, ex qua ipse suscepit filium
nomine Heli, per quos ex diverso patrum genere efficiuntur Iacob et
Heli uterini fratres; quorum alter, idest Iacob, fratris Heli sine
liberis defuncti uxorem ex mandato legis accipiens, genuit Ioseph,
natura quidem generis suum filium; propter quod et scribitur Iacob
autem genuit Ioseph. Secundum legis vero praeceptum, Heli efficitur
filius Iacob quia frater erat et ad suscitandum fratris semen acceperat
uxorem eius. Et per hoc recta invenitur atque integra generatio et ea
quam Matthaeus enumerat et ea quam Lucas, qui legalem successionem,
quae velut adoptione quadam erga defunctos constat, competenti satis
per hoc designavit indicio, observans ne in huiusmodi successionibus
genuisse aliquem nominaret. Augustinus de Cons. Evang. Commodius
enim filius eius dictus est a quo fuerat adoptatus, quam si diceretur
ab illo genitus cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens
Abraham genuit Isaac, et in hoc perseverans donec diceret Iacob
genuit Ioseph, satis expressit eum patrem produxisse secundum ordinem
generationum a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat. Quamquam
si etiam Lucas genitum diceret Ioseph ab Heli, nec sic nos hoc
verbum perturbare deberet; neque enim absurde quisquam dicitur non
carne sed caritate genuisse quem sibi filium adoptaverit. Ex historia
Eccles. Haec autem non nobis ad lubitum reperta aut absque ullis
auctoribus commentata sunt, sed ipsi salvatoris nostri secundum carnem
propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi, seu edocendi quae
secundum veritatem gesta sunt, haec tradiderunt. Augustinus de
Cons. Evang. Merito autem Lucas, qui non ab initio Evangelii sui
sed a Baptismo Christi generationes enarrat tamquam sacerdotem in
expiandis peccatis magis assignans, adoptionis originem ipse suscepit,
quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in filium Dei. Per
carnalem vero generationem, quam Matthaeus prosequitur, filius Dei
potius propter nos homo factus est. Satis autem ostendit Lucas se
dixisse Ioseph filium Heli, quod illi fuerit adoptatus, cum Adam
filium dixerit Dei per gratiam, quam postea peccando amisit, tamquam
filius in Paradiso constitutus sit. Chrysostomus in Matth. Positis
igitur progenitoribus universis et finiens in Ioseph, addit virum
Mariae, monstrans quod propter illam et hunc in genealogia posuit.
Hieronymus. Cum autem virum audieris, tibi suspicio non subeat
nuptiarum; sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsae
uxores, et sponsi viri vocantur. Gennadius de ecclesiasticis
dogmatibus. Natus est autem Dei filius ex homine, idest ex Maria,
et non per hominem, idest ex viri coitu, sicut Ebion dicit; unde
signanter subdit de qua natus est Iesus. Augustinus de Haeres.
Quod est contra Valentinum, qui dixit Christum nihil assumpsisse de
virgine, sed per illam tamquam per rivum aut fistulam pertransisse.
Augustinus contra Faustum. Cur autem carnem ex utero feminae
assumere voluerit, summa consilii penes ipsum est: sive quod utrumque
sexum hoc modo honorandum iudicavit assumendo formam viri et nascendo de
femina, sive aliqua alia causa quam non temere dixerim. Augustinus de
quaest. novi et Vet. Testam. Quod autem per olei unctionem
praestabat Deus his qui in reges ungebantur, hoc praestitit spiritus
sanctus homini Christo addita expiatione; quare natus, Christus est
appellatus; et hoc est quod dicitur qui vocatur Christus. Augustinus
de Cons. Evang. Non tamen erat fas ut eum ob hoc a coniugio Mariae
separandum putaret quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit
Christum; hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis
et servata pari consensu continentia, posse permanere coniugium non
permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu; praesertim quia
nasci eis filius potuit sine ullo complexu carnali. Augustinus de
Nupt. et Conc. Omne autem nuptiarum bonum impletum est in illis
parentibus Christi: fides, proles et sacramentum; prolem cognoscimus
ipsum dominum, fidem quia nullum adulterium, sacramentum quia nullum
divortium. Hieronymus. Quaerat autem diligens lector, et dicat:
cum Ioseph non sit pater domini salvatoris, quid pertinet ad dominum
generationis ordo deductus usque ad Ioseph? Cui respondebimus primo,
non esse consuetudinis Scripturarum ut mulierum in generationibus ordo
texatur, deinde ex una tribu fuisse Ioseph et Mariam unde ex lege eam
accipere cogebatur ut propinquam et quod simul censentur in Bethlehem,
ut de una videlicet stirpe generati. Augustinus de Nupt. et Conc.
Fuit et series generationis usque ad Ioseph producenda ne in illo
coniugio virili sexui, utique potiori, fieret iniuria, cum veritati
nihil deperiret quia ex semine David erat Maria. Augustinus contra
Faustum. Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David
quia eis Scripturis credimus quae utrumque dicunt: et Christum ex
semine David secundum carnem, et eius matrem Mariam, non cum viro
concumbendo, sed virginem. Concilium Ephesinum. Cavendus autem est
hic Nestorii error qui sic dicit: cum divina Scriptura dictura est
aut nativitatem Christi, quae ex Maria virgine est, aut mortem,
nusquam videtur ponens Deus, sed aut Christus aut filius aut
dominus, quoniam haec tria naturarum significativa duarum: aliquando
quidem huius, aliquando vero illius, aliquando autem et illius et
istius. Accipe autem ad hoc testimonium: Iacob genuit Ioseph virum
Mariae, de qua natus est Iesus qui dicitur Christus. Deus enim
verbum secunda ex muliere non eguit nativitate. Augustinus contra
Felicianum. Sed non alius Dei et alius hominis, sed idem Christus
Dei et hominis filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus et
aliud corpus, sic in mediatore Dei et hominum aliud Dei filius,
aliud hominis filius fuit, unus tamen ex utroque Christus dominus
fuit. Aliud, inquam, pro discretione substantiae, non alius pro
unitate personae. Sed obiicit haereticus: nescio quomodo natum
doceatis ex tempore quem coaeternum patri dicitis iam fuisse. Nasci
enim est velut quidam motus rei non extantis antequam nascatur, id
agens beneficio nativitatis ut sit. Quo colligitur, eum qui erat
nasci non potuisse, et si nasci potuit, non fuisse. Ad quod
respondetur ab Augustino. Fingamus, sicut plerique volunt, esse in
mundo animam generalem quae sic ineffabili motu semina cuncta vivificet
ut non sit concreta cum genitis; nempe cum haec in uterum passibilem
materiam ad usus suos formatura pervenerit, unam facit secum esse
personam eius rei, quam non eamdem constat habere substantiam; et
fit, operante anima et patiente materia, ex duabus substantiis unus
homo, cum anima aliud doceatur esse, aliud caro. Sicque animam nasci
fatemur ex utero, quam ad uterum venientem vitam dicimus contulisse
concepto. Nasci, inquam, ex matre dicitur qui ex hac sibi corpus
aptavit in quo nasci posset, non quia antequam nasceretur, quantum ad
se attinet, ipsa penitus non fuisset. Sic ergo, immo multo
incomprehensibilius atque sublimius, natus est susceptione perfecti
hominis de matre filius Dei, qui per omnipotentiam singularem omnibus
genitis est causa nascendi.
|
|