|
Chrysostomus super Matth. Positis generationibus ab Abraham usque
ad Christum, eas in tres partes divisit per generationes quatuordecim
quia ter completis quatuordecim generationibus mutatus est in Iudaeis
status hominum. Ab Abraham enim usque ad David fuerunt sub
iudicibus, a David usque ad transmigrationem Babylonis sub regibus,
a transmigratione usque ad Christum sub pontificibus. Hoc ergo vult
demonstrare: sicut semper completis quatuordecim generationibus mutatus
est hominum status, sic completis quatuordecim generationibus a
transmigratione ad Christum necesse est a Christo mutari similiter
hominum statum; quod et factum est. Post Christum enim omnes gentes
sub uno Christo iudice, rege et pontifice factae sunt; unde quando
iudices, reges et pontifices Christi dignitatem praefigurabant,
semper principia eorum in figura fuerunt Christi: primus iudicum
Iesus Nave, primus regum David, primus pontificum Iesus filius
Iosedech. Hoc in figura Christi fuisse, dubitat nemo.
Chrysostomus in Matth. Vel ideo in tres partes divisit omnes
generationes demonstrans quod neque regimine transmutato facti sunt
meliores, sed sub iudicibus, regibus, pontificibus et sacerdotibus in
eisdem permanserunt malis; propter quod et captivitatem Babylonis
commemorat manifestans quod neque ex hoc sunt correcti. Descensus
autem in Aegyptum non meminit quia Aegyptios non timebant sicut
Babylonios vel Assyrios, et quia illud erat antiquum, hoc autem
recens et quia illuc non propter peccata deducti fuerant sicut in
Babylonem. Ambrosius super Lucam. Illud autem non praetermittendum
putamus quod a David temporibus usque ad Iechoniam, cum septemdecim
fuerint reges Iudaeae, quatuordecim generationes Matthaeus posuit.
Oportet autem cognoscere, posse plures esse successiones, pauciores
generationes; possunt enim diutius vivere aliqui et serius generare,
aut certe penitus exortes generationis existere; itaque non quae
regum, eadem generationum tempora. Glossa. Vel potest dici tres
reges esse praetermissos, ut superius dictum est. Ambrosius super
Lucam. Rursus ergo cum a Iechonia usque ad Ioseph generationes
duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse
commemoravit. Sed si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim
generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim a Ioseph
numerantur, tertiadecima est Christus; duos autem Ioakim, idest
duos Iechonias fuisse historia indicat, patrem et filium. Non igitur
suppressit alterum Evangelista, sed utrumque significat. Ita,
addito minori Iechonia, generationes quatuordecim computantur.
Chrysostomus super Matth. Vel unus Iechonias bis numeratur in
Evangelio, semel ante transmigrationem, iterum autem post
transmigrationem. Hic enim Iechonias, cum esset unus, duas habuit
conditiones: fuit enim et rex ante transmigrationem, quasi rex factus
a populo Dei; factus est et privatus post transmigrationem. Ideo
ante transmigrationem numeratur inter reges quasi rex, post
transmigrationem autem inter privatos. Augustinus de Cons. Evang.
Vel ideo unus in illis progenitoribus bis numeratur, idest
Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio
quoniam in Babyloniam transmigratus est. Ubi autem ordo a rectitudine
flectitur ut eat in diversum, tamquam angulum facit; illud autem quod
in angulo est bis numeratur. Et hic iam Christum praefigurat a
circumcisione ad praeputium migraturum, et lapidem angularem futurum.
Remigius. Ideo autem quatuordecim posuit generationes quia denarius
significat Decalogum, quaternarius vero quatuor libros Evangelii;
unde in hoc ostendit concordiam legis et Evangelii. Ideo etiam
quaterdenarium numerum triplicavit, ut ostenderet quia perfectio
legis, prophetiae et gratiae, in fide sanctae Trinitatis consistit.
Glossa. Vel in hoc numero septiformis gratia spiritus sancti
significatur; hic enim numerus ex septem conficitur; quod autem
geminatur significat gratiam spiritus sancti corpori et animae esse
necessariam ad salutem. Sic ergo haec generatio dividitur in tres
tessaradecades: prima est ab Abraham usque ad David, ita quod David
ibi includitur; sed secunda a David usque ad transmigrationem, ita
quod David ibi non includitur, sed transmigratio sub eo continetur;
tertia est a transmigratione usque ad Christum, in qua si dicamus
Iechoniam bis numeratum, transmigratio inclusa est. In prima
significantur homines ante legem, in qua quosdam homines naturalis
legis invenies, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, usque ad
Salomonem; in secunda significantur homines sub lege: omnes enim qui
in ea inveniuntur sub lege fuerunt; in tertia homines gratiae quia
terminatur ad Christum qui gratiae dator fuit, in qua etiam liberatio
a captivitate Babyloniae facta est significans liberationem a
captivitate per Christum factam. Augustinus de Cons. Evang. Cum
autem quaterdenas generationes tribus distinxisset articulis, non tamen
eas dixit in summa, ut diceret: fiunt omnes quadraginta et duae.
Unus enim in illis progenitoribus bis numeratur, scilicet Iechonias;
sic ergo non quadraginta et duae, quod faciunt ter quatuordecim, sed
propter unam bis numeratam quadraginta et una generationes fiunt.
Matthaeus igitur, qui regiam in Christo constituerat insinuare
personam, excepto Christo quadraginta homines in generationum serie
numeravit. Numerus enim iste illud tempus significat quo in hoc
saeculo regi nos oportet a Christo, secundum disciplinam laboriosam,
quam significat illa virga ferrea de qua in Psalmis legitur: reges eos
in virga ferrea. Quod autem numerus iste hanc temporalem vitam
aeternamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quod
et tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus ipse
quatuor partibus terminatur, ab oriente et occidente, Aquilone et
meridie. Quadraginta autem quatuor habent decem. Porro ipsa decem ab
uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur. Glossa. Vel
denarius ad Decalogum refertur, quaternarius ad praesentem vitam quae
per quatuor tempora transit; vel per decem vetus testamentum, per
quatuor novum. Remigius. Si quis autem voluerit dicere quod sunt
quadraginta et duae generationes, quia non est unus Iechonias, sed
duo, dicendum est quod et iste numerus congruit sanctae Ecclesiae;
nascitur enim a septenario et senario: nam sexies septem quadraginta et
duo faciunt. Senarius refertur ad laborem, septenarius vero ad
requiem.
|
|