|
Chrysostomus super Matth. Quoniam superius dixerat Iacob autem
genuit Ioseph cui desponsata Maria genuit Iesum, ne aliquis
audientium sic aestimaret esse nativitatem quomodo praecedentium
patrum, ipse ordinem narrationis suae praecidens dicit Christi autem
generatio sic erat, ac si dicat: generatio quidem eorum quos
exposuimus patrum sic fuit quemadmodum retuli; Christi autem generatio
non sic, sed ita erat: cum esset desponsata mater. Chrysostomus in
Matth. Quasi enim aliquid novum dicturus praemittit modum
generationis dicere, ne audiens virum Mariae aestimes natum esse lege
naturae. Remigius. Potest autem ad superiora referri hoc modo: sic
erat Christi generatio sicut dixi; idest: Abraham genuit Isaac.
Hieronymus. Sed quare non de simplici virgine, sed de desponsata
concipitur? Primum, ut per generationem Ioseph origo Mariae
monstraretur; secundo, ne lapidaretur a Iudaeis ut adultera;
tertio, ut in Aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Martyr etiam
Ignatius quartam addit causam: ut partus, inquiens, eius celaretur
Diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum.
Chrysostomus super Matth. Ideo autem et desponsata et domi habita:
nam quemadmodum in ea quae in domo viri concipit, intelligitur
conceptio naturalis, ita in ea quae extra domum concepit, est suspecta
coniunctio. Hieronymus contra Helvidium. Sciendum autem quod
Helvidius, quidam homo turbulentus, accepta materia disputandi,
blasphemare contra Dei matrem incepit; cuius prima propositio fuit:
Matthaeus loquitur sic: cum esset desponsata. Ecce, inquit, habes
desponsatam, non commendatam, ut dicitis; et utique non ob aliud
desponsatam nisi quoniam nupturam. Origenes. Desponsata fuit quidem
Ioseph, non tamen in concupiscentia iuncta. Mater eius, inquit,
mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta. Mater eius;
cuius eius? Mater est Dei, unigeniti, domini, regis, omnium
plasmatoris et redemptoris cunctorum. Cyrillus ad Ioannem Antioch.
Quid enim videbit aliquis in sancta virgine praeter alias? Si Dei
mater non sit, sed Christi vel domini, ut Nestorius dicit, nihil
enim absurdum est etiam si voluerit quis matrem uniuscuiusque unctorum
Christi nominare genitricem. Sola vero praeter illas sancta virgo et
Christi genitrix intelligitur ac dicitur. Genuit enim non purum
hominem, secundum vos, sed incarnatum potius, et hominem factum ex
Deo patre verbum. Sed forsitan illud ais: dic mihi, putasne
divinitatis mater facta est virgo? Et ad hoc quoque dicimus quia natum
est ex ipsa Dei substantia eius verbum et sine principio temporis
semper coexistens genitori; in novissimis autem temporibus, quoniam
caro factum est, hoc est unitum carni animam habenti rationalem, natum
etiam dicitur carnaliter per mulierem. Assimilatur autem quodammodo
nativitati quae est secundum nos, hoc sacramentum; matres etenim
terrenorum ministrant naturae coagulatam paulatim carnem perficiendam in
specie humana. Immittit autem animali spiritum Deus. Sed licet sint
istae solummodo terrenorum corporum matres, attamen parientes, totum
animal et non partem peperisse dicuntur. Tale autem aliquid gestum
percipimus in generatione Emmanuel; natum enim est ex patris
substantia Dei verbum; quia vero carnem assumpsit propriam eam
faciens, necessarium est confiteri quia natus est secundum carnem per
mulierem. Quia igitur et Deus vere est, quomodo dubitabit quispiam
sanctam virginem Dei dicere genitricem? Leo Papa in sermone de
Nativ. Non autem te Dei conceptus turbet, partus te non confundat
auditus, quando virginitas quicquid est humani pudoris excusat. Aut
quae hic verecundiae laesio, ubi iniit deitas cum amica sibi semper
integritate consortium, ubi est interpres Angelus, fides pronuba,
dispensatio castitas, donatio virtus, iudex conscientia, causa
Deus, conceptio integritas, virginitas partus, virgo mater?
Cyrillus ad Ioannem Antioch. Sed si de caelo et non ex ipsa sanctum
corpus Christi factum esse diceremus, ut Valentinus, quomodo
intelligeretur Dei genitrix Maria? Nomen autem matris ostendit cum
subdit Maria. Beda super Lucam. Interpretatur autem Maria stella
maris Hebraice, domina Syriace, quia et lucem salutis et dominum
mundo edidit. Cui autem desponsata fuerit ostendit subdens Ioseph.
Chrysostomus super Matth. Ideoque fabro lignario Maria desponsata
erat, quoniam Christus Ecclesiae sponsus omnium salutem hominum
operaturus erat per lignum crucis. Chrysostomus in Matth. Quod
autem sequitur antequam convenirent, non dicitur: antequam duceretur
in domum sponsi; etenim iam intus erat. Consuetudo enim multoties
veteribus erat in domo desponsatas habere, quod et nunc quoque fieri
videtur, et generi Lot intus cum ipso erant. Glossa. Sed dicitur
antequam convenirent ad carnis commixtionem. Chrysostomus super
Matth. Ut non ex compassione carnis et sanguinis nasceretur, qui
ideo natus est ut carnis et sanguinis solveret passionem. Augustinus
de Nupt. et Concup. Nuptialis etiam concubitus ibi non fuit quia in
carne peccati fieri non poterat sine ulla carnis concupiscentia quae
accidit ex peccato, sine qua concipi voluit qui futurus erat sine
peccato, ut hinc etiam doceret omnem quae de concubitu nascitur,
carnem esse peccati; quandoquidem sola, quae non inde nata est, non
fuit caro peccati. Augustinus in sermone 6 de Nativ. Nascitur
etiam ab intacta femina Christus quia fas non erat ut virtus per
voluptatem, castitas per luxuriam, per corruptionem incorruptio
nasceretur. Nec poterat nisi novo ordine adventare de caelo qui
vetustum mortis destruere veniebat imperium. Regnum igitur tenuit
virginitatis quae regem genuit castitatis. Ideo etiam dominus noster
virgineum sibi requisivit hospitium habitandi, ut nobis ostenderet
Deum in casto corpore portari debere. Ergo qui scripsit lapideas
tabulas sine stylo ferreo, ipse gravidavit Mariam spiritu sancto;
unde dicitur inventa est in utero habens de spiritu sancto.
Hieronymus. Non ab alio inventa est nisi a Ioseph, qui pene
licentia maritali omnia noverat. Chrysostomus super Matth. Nam,
sicut historia non incredibilis docet, quando gesta sunt quae refert
Lucas, Ioseph absens erat; nec enim conveniens est putare praesente
Ioseph introisse Angelum ad Mariam et dixisse quae dixit, et Mariam
respondisse quaecumque respondit. Et si credamus Angelum potuisse
intrare ad eam et loqui, plane tamen Mariam abiisse in montana et
mansisse cum Elisabeth mensibus tribus possibile non fuit praesente
Ioseph, quia necesse erat ut absentationis eius et mansionis diutinae
requireret causas. Postquam autem rediit peregre post tot menses,
invenit eam gravidam manifeste. Chrysostomus in Matth. Proprie
autem dicit inventa est, quod de non excogitatis dici consuetum est.
Ne autem molestes Evangelistam interrogando qualiter sit natus ex
virgine, breviter expedivit se dicens de spiritu sancto; quasi dicat:
spiritus sanctus est qui est hoc miraculum operatus. Neque enim
Gabriel neque Matthaeus amplius dicere potuerunt. Glossa. Hoc ergo
quod dicitur est ex spiritu sancto, Evangelista ex parte sua adduxit,
ut cum diceretur habere in utero, omnis mala removeretur suspicio a
mentibus audientium. Augustinus in sermone de Trin. Non autem,
sicut quidam sceleratissime opinantur, spiritum sanctum dicimus fuisse
pro semine, sed potentia ac virtute creatoris dicimus operatum.
Ambrosius de spiritu sancto. Quod enim ex aliquo est, aut ex
substantia est aut ex potestate eius est: ex substantia, sicut filius
qui a patre; ex potestate, sicut ex Deo omnia, quomodo et in utero
habuit Maria ex spiritu sancto. Augustinus Ench. ad Laurentium.
Profecto autem iste modus quo natus est Christus de spiritu sancto
insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis,
in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, verbo Dei copularetur in
tantam personae unitatem ut idem ipse esset filius Dei. Sed cum illam
creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam
filii pertinentem tota Trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt
opera Trinitatis), cur in ea facienda solus spiritus sanctus
nominatus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur,
universa operari Trinitas intelligitur? Hieronymus contra
Helvidium. Sed inquit Helvidius: neque de non conventuris
Evangelista dixisset priusquam convenirent, quia nemo de non pransuro
dicit: antequam pranderet; quasi si quis diceret: antequam in portu
pranderem ad Africam navigavi, non posset stare sententia nisi ei in
portu prandendum sit quandoque; aut non potius sit intelligendum sic
quod ante, licet saepe et sequentia indicet, tamen nonnumquam ea
tantum quae prius cogitabantur ostendit; nec necesse sit ut cogitata
fiant cum ideo aliud intervenerit ne ea quae cogitata sunt fierent.
Hieronymus. Non ergo sequitur ut postea convenerint, sed Scriptura
quod factum non sit ostendit. Remigius. Vel hoc verbum conveniendi,
non ipsum concubitum, sed tempus significat nuptiarum, idest quando ea
quae fuerat sponsa incipit esse uxor. Est enim sensus antequam
convenirent, idest antequam rite solemnia nuptiarum celebrarent.
Augustinus de Cons. Evang. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic
praetermisit, Lucas exponit post commemoratum conceptum Ioannis ita
enarrans: in mense autem sexto missus est Angelus; et infra:
spiritus sanctus superveniet in te. Hoc ergo est quod Matthaeus
commemoravit dicens inventa est in utero habens de spiritu sancto. Nec
contrarium est, quia Lucas exposuit quod Matthaeus praetermisit;
sicut non est contrarium, quia Matthaeus deinceps continet quod Lucas
praetermisit. Sequitur enim Ioseph autem vir eius cum esset iustus,
usque ad eum locum ubi scriptum est de magis quod per aliam viam reversi
sunt in regionem suam. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus
quae de Christi nativitate dicuntur ab alterutro, si haec
praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi generatio sic erat:
fuit in diebus Herodis usque ibi: mansit autem Maria cum illa quasi
mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Et tunc addendum est
quod hic dicitur: et inventa est in utero habens de spiritu sancto.
|
|