|
Glossa. A curatione socrus Petri usque huc continuationem habuerunt
relata miracula; et fuerunt ante sermonem in monte habitum facta: quod
ex electione Matthaei, quae inter ipsa refertur, indubitanter
habemus: fuit enim unus de duodecim electus in monte ad apostolatum.
Hic autem redit ad ordinem rei, sicut gesta est, post curatum
centurionis servum, dicens et convocatis duodecim discipulis.
Remigius. Narraverat enim supra Evangelista quia cohortatus est
dominus discipulos rogare dominum messis ut mitteret operarios in messem
suam; et quod hortatus est, hoc nunc implere videtur. Duodenarius
enim numerus perfectus est: nascitur enim a senario, qui perfectionem
habet, eo quod ex suis partibus, quae sunt unum, duo, et tria, in
seipsum formatur: senarius autem duplicatus duodenarium gignit.
Glossa. Quae quidem duplicatio ad duo praecepta caritatis, vel ad
duo testamenta pertinere videtur. Rabanus. Duodenarius etiam
numerus, qui conficitur ex ternario et quaternario, designat eos per
quatuor mundi climata fidem sanctae Trinitatis praedicaturos. Iste
etiam numerus per multas figuras in veteri testamento praesignatus est.
Per duodecim filios Iacob, per duodecim principes filiorum Israel,
per duodecim fontes viventes in Helim, per duodecim lapides in
rationali Aaron, per duodecim panes propositionis, per duodecim
exploratores a Moyse missos, per duodecim lapides unde factum est
altare, per duodecim lapides sublatos de Iordane, per duodecim boves
qui sustinebant mare aeneum. In novo etiam testamento per duodecim
stellas in corona sponsae, per duodecim fundamenta Ierusalem, quae
vidit Ioannes, et per duodecim portas. Chrysostomus in Matth. Non
solum autem eos confidere fecit, eorum ministerium vocando missionem in
messem, sed et faciendo eos potentes ad ministerium; unde sequitur
dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos, et
curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. Remigius. In quo
aperte demonstratur quia vexatio turbarum non fuit tantum una aut
simplex, sed varia; et hoc est misereri turbis, dare discipulis
potestatem curandi et sanandi eas. Hieronymus. Benignus etenim, et
clemens dominus ac magister non invidet servis atque discipulis virtutes
suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem et infirmitatem,
apostolis quoque suis tribuit potestatem ut curent omnem languorem et
omnem infirmitatem. Sed multa differentia est inter habere et
tribuere, donare et accipere. Iste quodcumque agit, potestate domini
agit; illi, si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem domini
confitentur, dicentes: in nomine Iesu surge et ambula. Catalogus
autem apostolorum ponitur, ut extra hos, qui pseudo apostoli sunt,
excludantur; unde sequitur duodecim autem apostolorum nomina sunt
haec: primus Simon qui vocatur Petrus, et Andreas frater eius.
Ordinem quidem apostolorum et meritum uniuscuiusque, illius fuit
distribuere qui cordis arcana rimatur. Primus scribitur Simon
cognomine Petrus, ad distinctionem alterius Simonis qui appellatur
Chananaeus de vico Galilaeae Chana, ubi dominus aquas convertit in
vinum. Rabanus. Idem est autem Graece sive Latine Petrus, quod
Syriace Cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum est.
Nec dubium quin illa de qua Paulus ait: petra autem erat Christus.
Remigius. Fuerunt autem nonnulli qui in hoc nomine, Graeco scilicet
atque Latino, quod est Petrus, quaerentes Hebraicae linguae
interpretationem, dixerunt, quod interpretatur discalcians, sive
dissolvens vel agnoscens. Sed illi qui hoc dicunt, duabus tenentur
contrarietatibus. Prima est ex proprietate Hebraicae linguae, in qua
p non exprimitur, sed loco eius ph ponitur. Unde Pilatum dicunt
Philatum. Secunda ex interpretatione Evangelistae, qui narrat
dominum dixisse: tu vocaberis Cephas, et ipse de suo addit: quod
interpretatur Petrus. Simon interpretatur obediens: obedivit enim
verbis Andreae, et cum eo venit ad Christum; sive quia obedivit
praeceptis divinis, et quia ad unius iussionis vocem secutus est
dominum; sive, ut quibusdam placet, interpretatur deponens moerorem,
et audiens tristitiam: domino enim surgente deposuit moerorem dominicae
passionis, et tristitiam audivit, dicente ei domino: alius te
cinget, et ducet quo tu non vis. Sequitur et Andreas frater eius.
Chrysostomus in Matth. Non parva autem et haec laus est. Petrum
enim denominavit a virtute, Andream vero a nobilitate, quae est
secundum morem, in hoc quod eum fratrem Petri dixit. Marcus autem
post duos vertices, scilicet Petrum et Ioannem, Andream numerat;
hic autem non ita: Marcus enim secundum dignitatem eos ordinavit.
Remigius. Andreas autem interpretatur virilis. Sicut enim apud
Latinos a viro derivatur virilis, ita apud Graecos ab andros,
derivatur Andreas. Bene autem virilis dicitur, quia relictis omnibus
secutus est Christum, et viriliter in mandatis eius perseveravit.
Hieronymus. Evangelista autem paria iuga apostolorum quaeque
consociat. Iungit enim Petrum et Andream fratres, non tam carne
quam spiritu; Iacobum et Ioannem qui patrem corporis relinquentes,
verum patrem secuti sunt: unde sequitur Iacobus Zebedaei et Ioannes
frater eius: Iacobum quoque appellat Zebedaei, quia et alius
sequitur Iacobus Alphaei. Chrysostomus in Matth. Vide autem quia
non secundum dignitatem ordinat. Mihi enim videtur Ioannes non aliis
solum, sed etiam fratre maior esse. Remigius. Interpretatur autem
Iacobus supplantans, sive supplantator: quia non solum vitia carnis
supplantavit, sed etiam eamdem carnem Herode trucidante contempsit.
Ioannes interpretatur Dei gratia, quia prae omnibus diligi a domino
meruit: unde ob praecipui amoris gratiam, super pectus domini in coena
recubuit. Sequitur Philippus et Bartholomaeus. Philippus
interpretatur os lampadis, sive lampadarum, quia lumen quo illuminatus
est a domino, mox invento fratri per officium oris studuit propinare.
Bartholomaeus Syrum nomen est, non Hebraeum, et interpretatur
filius suspendentis aquas id est Christi: qui corda suorum
praedicatorum de terrenis ad caelestia sublevat et suspendit, ut quo
magis caelestia penetrat, eo corda suorum auditorum gutta sanctae
praedicationis magis inebriet et infundat. Sequitur Thomas et
Matthaeus publicanus. Hieronymus. Ceteri Evangelistae in
coniunctione nominum primum ponunt Matthaeum, postea Thomam; nec
publicani nomen ascribunt, ne antiquae conversationis recordantes
sugillare Evangelistam viderentur; iste vero et post Thomam se
ponit, et publicanum appellat: ut ubi abundavit peccatum,
superabundet et gratia. Remigius. Thomas autem interpretatur
abyssus, sive geminus, qui Graece dicitur Didymus. Bene autem
Didymus abyssus interpretatur; quia quo diutius dubitavit, eo
profundius effectum dominicae passionis credidit, et mysterium
divinitatis agnovit: unde dixit: dominus meus et Deus meus.
Matthaeus autem interpretatur donatus, quia Dei munere de publicano
Evangelista factus est. Sequitur et Iacobus Alphaei et Thaddaeus.
Rabanus. Iste Iacobus est qui in Evangeliis frater domini
nominatur, et etiam in epistola ad Galatas: quia Maria uxor
Alphaei, soror fuit Mariae matris domini, quam Ioannes Evangelista
Mariam Cleophae nominavit: fortasse quia idem Cleophas et Alphaeus
est dictus. Vel ipsa Maria, defuncto Alphaeo, post Iacobum
natum, nupsit Cleophae. Remigius. Et bene dicitur filius
Alphaei, idest iusti, sive docti: quia non solum vitia carnis
supplantavit, sed etiam curam carnis contempsit: nam cuius meriti
fuerit, testes sunt apostoli qui eum episcopum Hierosolymitanae
Ecclesiae ordinaverunt: unde et ecclesiastica historia inter cetera de
eo dicit, quia carnem nunquam comedit, et vinum et siceram non bibit,
balneis et lineis vestibus non est usus, die noctuque flexis genibus
orabat. Adeo etiam magni meriti fuit ut ab omnibus iustus vocaretur.
Thaddaeus autem ipse est quem Lucas Iudam Iacobi, idest fratrem
Iacobi appellat, cuius epistola in Ecclesia legitur, in qua se
fratrem Iacobi nominat. Augustinus de Cons. Evang. Nonnulli
autem codices habent Lebbaeum. Quis autem unquam prohibuit duobus vel
tribus nominibus unum hominem vocari? Remigius. Iudas autem
interpretatur confessus, eo quod filium Dei confessus sit. Rabanus.
Thaddaeus autem sive Lebbaeus interpretatur corculus, idest cordis
cultor. Sequitur Simon Chananaeus, et Iudas Iscariotes, qui et
tradidit eum. Hieronymus. Simon Chananaeus ipse est qui ab alio
Evangelista scribitur Zelotes, Chana quippe zelus interpretatur.
Iudas autem Iscariotes, vel a vico in quo ortus est, vel ex tribu
Issachar vocabulum sumpsit, ut quodam vaticinio in condemnationem sui
natus sit. Issachar enim interpretatus est merces, ut significetur
pretium proditoris. Remigius. Interpretatur autem Iscariotes
memoria domini, quia secutus est dominum; sive memoriale mortis,
quoniam meditatus est in corde suo ut dominum traderet in mortem; seu
suffocatio, quia seipsum strangulavit. Et sciendum, quod duo
discipuli hoc nomine sunt vocati, per quos omnes Christiani
designantur: per Iudam Iacobi illi qui in confessione fidei
perseverant; per Iudam Iscariotem illi qui relicta fide retro
convertuntur. Glossa. Duo et duo nominatim exprimuntur, ut iugalis
societas approbetur. Augustinus de Civ. Dei. Elegit ergo hos in
discipulos, quos et apostolos nominavit, humiliter natos,
inhonoratos, illitteratos, ut quicquid magnum essent et facerent,
ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum quo malo utens
bene, et suae passionis impleret dispositum, et Ecclesiae suae
tolerandorum malorum praeberet exemplum. Rabanus. Qui etiam non per
imprudentiam inter apostolos eligitur: magna est enim veritas quam nec
adversarius minister infirmat. Voluit etiam a discipulo prodi, ut tu
a socio proditus, modeste feras tuum errasse iudicium, periisse
beneficium.
|
|