|
Remigius. Post praemissam consolationem, aliam non minorem
subiungit, dicens non ergo timueritis eos scilicet persecutores.
Quare autem non esset timendum manifestat cum subiungit nihil enim est
opertum quod non reveletur et occultum quod non sciatur. Hieronymus.
Quomodo ergo in praesenti saeculo multorum vitia nesciuntur? Sed de
futuro tempore scribitur, quando iudicabit Deus occulta hominum, et
illuminabit latebras tenebrarum, et manifesta faciet consilia cordium.
Et est sensus: nolite timere persecutorum saevitiam, et
blasphemantium rabiem: quia veniet dies iudicii, in quo et vestra
virtus, et illorum nequitia demonstrabitur. Hilarius in Matth.
Igitur non minas, non convicia, non potestates insectantium monet
esse metuendas; quia dies iudicii nulla haec fuisse atque inania
revelabit. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Figura quidem eorum
quae dicuntur, universalem videtur enuntiationem habere; verum non de
omnibus, sed de praemissis solum dictum est: quasi dicat: si doletis
audientes convicia, hoc cogitate, quia et ab hac suspicione post parum
eruemini. Vocant quidem vos ariolos et magos et seductores; sed
expectate parum, et salvatores vos orbis terrarum universi dicent; cum
per res ipsas apparueritis benefactores: nec illorum attendent
sermonibus homines, sed rerum veritati. Remigius. Quidam autem
dicunt, quod his verbis promiserit dominus discipulis suis quod per eos
essent revelanda omnia occulta mysteria, quae sub velamine litterae
legis latebant: unde apostolus dicit: cum conversi fuerint ad
Christum, tunc auferetur velamen. Et est sensus: quare debetis
timere vestros persecutores, cum tantae sitis dignitatis ut per vos
occulta mysteria legis et prophetarum sint manifestata? Chrysostomus.
Deinde quia eos ab omni timore liberaverat, et altiores opprobriis
fecerat, nunc opportuno tempore eis loquitur de libera propalatione,
quae est in praedicatione, dicens quod dico vobis in tenebris, dicite
in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Hilarius
in Matth. Non legimus dominum solitum fuisse noctibus sermocinari,
aut doctrinam in tenebris tradidisse; sed hoc dicit, quia omnis sermo
eius carnalibus tenebrae sunt, et verbum eius infidelibus nox est.
Itaque quod ab eo dictum est, cum libertate fidei et confessionis est
loquendum. Remigius. Est ergo sensus: quod dico vobis in tenebris,
idest inter Iudaeos incredulos, vos dicite in lumine, idest fidelibus
praedicate; et quod in aure auditis, idest quod dico vobis secrete,
praedicate super tecta, idest palam coram omnibus. Solemus enim
dicere: in aurem loquitur illi, idest secrete. Rabanus. Sane quod
ait praedicate super tecta, iuxta morem provinciae Palaestinae
loquitur, ubi solent in tectis residere: quia non sunt cacuminata,
sed aequalia. Ergo praedicabitur in tectis quod cunctis audientibus
palam dicetur. Glossa. Vel aliter. Quod dico vobis in tenebris,
idest dum adhuc in timore carnali estis, dicite in lumine, idest in
fiducia veritatis, cum a spiritu sancto eritis illuminati; et quod in
aure auditis, idest solo auditu percipitis, praedicate, opere
complendo, super tecta existentes, idest corpora vestra quae sunt
domicilia animarum. Hieronymus. Vel aliter. Quod dico vobis in
tenebris, dicite in lumine; idest, quod auditis in mysterio,
apertius praedicate; et quod in aure auditis, praedicate super tecta,
idest, quod vos erudivi in parvulo Iudaeae loco, universis urbibus in
toto mundo audacter edicite. Chrysostomus in Matth. Sicut autem
quando dicebat: qui credit in me, opera quae ego facio et ille
faciet, et maiora his faciet, ita et hic monstrat quoniam omnia per
eos operatur, etiam plusquam per seipsum; quasi dicat: principium ego
dedi; sed quod plus est, per vos explere volo. Hoc autem non
iniungentis est solum, sed et futurum praedicentis et ostendentis
quoniam omnia superabunt. Hilarius in Matth. Constanter ergo
ingerenda est Dei cognitio, et profundum doctrinae evangelicae
secretum lumine praedicationis revelandum, non timendo eos quibus cum
sit licentia in corpora tantum, in animam ius nullum est: et ideo
subditur et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non
possunt occidere. Chrysostomus. Vide qualiter omnibus eos statuit
superiores: non sollicitudinem solum et maledictionem, neque
pericula, sed et ipsam quae omnibus videtur terribilior, mortem
suadens propter Dei timorem contemnere: unde subdit sed potius eum
timete qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam.
Hieronymus. Nomen Gehennae in veteribus libris non invenitur; sed
primo a salvatore ponitur. Quaeramus ergo quae sit huius sermonis
occasio. Idolum Baal fuisse iuxta Ierusalem ad radices montis
Moria, in quibus Siloa fluit, non semel legimus. Haec vallis et
parva campi planities irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis, et
lucus in ea idolo consecratus. In tantam autem populus Israel
dementiam venerat ut, deserta templi vicinia, ibi hostias immolaret,
et rigorem religionis deliciae vincerent, filiosque suos incenderent
Daemoni: et appellabatur locus ipse Gehennon, idest vallis filiorum
Hennon. Hoc regum volumen, et Paralipomenon et Ieremias scribunt
plenissime; et comminatur Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus
mortuorum, ut nequaquam vocetur Tophet et Baal, sed vocetur
polyandrion, idest tumulus mortuorum. Futura ergo supplicia et poenae
perpetuae quibus peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo
denotantur. Augustinus de Civ. Dei. Hoc autem non antea fiet quam
anima corpori fuerit copulata, ut nulla direptione separentur; et
tamen tunc recte mors animae dicitur, quia non vivit ex Deo; mors
autem corporis, quia in damnatione novissima quamvis homo sentire non
desinat, tamen quia sensus ipse nec voluntate suavis, nec quiete
salubris, sed dolore poenalis est, mors potius appellata quam vita.
Chrysostomus in Matth. Vide autem rursus, quia non promittit eis
liberationem a morte, sed suadet contemnere mortem; quod multo maius
est quam erui a morte; et quod hoc sermone ea quae de immortalitate
sunt dogmata eis infigit.
|
|