|
Chrysostomus in Matth. Postquam timorem mortis excluserat, ne
aestimarent apostoli quod si interficerentur, essent derelicti a Deo,
rursus sermonem de providentia Dei inducit, dicens nonne duo passeres
asse veneunt; et unus ex illis non cadet super terram sine patre
vestro? Hieronymus. Et est sensus: si parva animalia absque Deo
non decidunt auctore, et in omnibus est providentia, et quae in his
peritura sunt, sine voluntate Dei non pereunt, vos qui aeterni
estis, non debetis timere quod absque Dei vivatis providentia.
Hilarius in Matth. Mystice autem quod venditur, corpus atque anima
est; et cui venditur, peccatum est. Qui ergo duos passeres asse
vendunt, seipsos peccato minimo vendunt, natos ad volandum, et ad
caelum pennis spiritualibus efferendos; sed capti pretiis praesentium
voluptatum, et ad luxum saeculi venales totos se talibus actionibus
nundinantur. Dei autem voluntatis est ut unus ex illis magis evolet;
sed lex constitutione Dei perfecta decernit unum ex eis potius
decidere. Quemadmodum enim si evolarent, unum essent, fieretque
corpus spiritale, ita peccatorum pretio venditis, anima terrenam
contrahit ex vitiorum sorde materiam, fitque unum ex illis quod
tradatur in terram. Hieronymus. Quod autem ait vestri autem capilli
capitis omnes numerati sunt, immensam Dei erga homines ostendit
providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nihil nostrorum
Deum lateat. Hilarius in Matth. In numerum enim aliquid colligi,
diligentiae est. Chrysostomus in Matth. Unde hoc dixit, non quod
pilos Deus numeret; sed ut diligentem cognitionem et multam circa eos
providentiam ostendat. Hieronymus. Derident autem intelligentiam
ecclesiasticam in hoc loco qui carnis resurrectionem negant; quasi nos
et capillos qui numerati sunt, et a tonsore decisi, omnes dicamus
resurgere, cum salvator non dixerit: vestri autem et capilli omnes
salvandi sunt, sed numerati sunt. Ubi numerus est, scientia numeri
demonstratur, non eiusdem numeri conservatio. Augustinus de Civ.
Dei. Quamvis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat
quicquid tondentibus decidit: quod si rediturum est, quis non
exhorreat illam deformitatem? Semel autem intellecto, ita nihil
periturum esse de corpore, ita ut deforme nihil sit in corpore, simul
intelligitur, ea quae deformem factura fuerant enormitatem, massae
ipsi accessura esse, non locis quibus membrorum forma turbetur: velut
si de limo vas fieret quod rursus in eumdem limum redactum, totum de
toto iterum fieret; non esset necesse ut illa pars limi quae in ansa
fuerat, ad ansam rediret; aut quae fundum fecerat, ipsa rursus
faceret fundum; dum tamen totum reverteretur in totum; idest, totus
ille limus in totum vas, nulla sui parte perdita, remearet.
Quapropter, si capilli toties tonsi ad sua loca deformiter redeunt,
non redibunt, quia in eamdem carnem, ut quemcumque locum ibi corporis
teneant, servata partium congruentia, materiae in utilitatem
vertentur. Quamvis quod dicit: capillus capitis vestri non peribit,
non de longitudine, sed de numero capillorum posset intelligi: unde
hic dicitur capilli capitis vestri numerati sunt. Hilarius in Matth.
Neque enim dignum negotium est peritura numerare: ut igitur nihil ex
nobis periturum esse cognosceremus, ipso capillorum nostrorum
supputatorum numero indicatur. Nullus igitur corporum nostrorum casus
est pertimescendus: et ideo subditur nolite ergo timere: multis
passeribus meliores estis vos. Hieronymus. In quo manifestius
superior expositionis sensus expressus est, quod timere non debeant eos
qui possunt corpus occidere: quoniam si sine Dei scientia, parva
quoque animalia non decidunt, quanto magis homo, qui apostolica fultus
sit dignitate? Hilarius. Vel cum dicit plurimis eos antestare
passeribus, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium
praeesse: quia his casus in terra est, illis volatus in caelum.
Remigius. Mystice autem Christus caput est, apostoli capilli; qui
pulchre numerati dicuntur, quia nomina sanctorum scripta sunt in
caelis.
|
|