|
Chrysostomus in Matth. Eiciens dominus timorem qui discipulorum
concutiebat animam, per ea quae consequuntur rursus eos confortat, non
solum timorem eiciens, sed et spe praemiorum maiorum eos erigens in
liberam propalationem veritatis, dicens omnis ergo qui confitebitur me
coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in
caelis. Considera autem diligenter, quod non dixit qui confitebitur
me, sed, quemadmodum Graece legitur, qui confitebitur in me; ut
tibi ostenderet non propria virtute, sed gratia superiore adiutum,
confiteri eum qui confitetur. Hilarius. Hoc concludendo dicit, quia
doctrinis talibus confirmatos oportet liberam Dei confitendi habere
constantiam. Remigius. Confessio autem hic illa intelligenda est de
qua dicit apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad
salutem. Ne ergo aliquis putaret se absque oris confessione posse
salvari, non solum ait qui me confessus fuerit, sed addit coram
hominibus; et iterum addit qui autem negaverit me coram hominibus,
negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Hilarius. In
quo ostendit, quales nos testes hominibus fuerimus, tales apud Deum
patrem testimonio eius usuros. Chrysostomus in Matth. Ubi
considerandum est, quia in poena amplius est supplicium, et in bonis
maior retributio. Quasi dicat: superabundasti prius, me hic
confitendo aut negando; superabundabo et ego, ineffabiliter tibi
maiora dando: illic enim ego te confitebor aut negabo. Propter hoc si
feceris aliquod bonum, et non susceperis retributionem, ne turberis:
cum additamento enim in futuro tempore retributio te expectat. Et si
feceris aliquod malum, et non exsolveris vindictam, non contemnas;
illic enim te excipiet poena, nisi transmuteris, et melior fias.
Rabanus. Et sciendum, quod negare quod Deus non sit, nec Pagani
possunt; sed quod non sit Deus filius et pater, negari ab infidelibus
potest. Confitebitur ergo aliquem filius apud patrem, quia per filium
habebit accessum ad patrem, et quia filius dicet: venite, benedicti
patris mei. Remigius. Negabit autem negantem se, quia per ipsum non
habebit accessum ad patrem, et a conspectu suae divinitatis et patris
repelletur. Chrysostomus in Matth. Ideo autem non solum fidem quae
est secundum mentem, sed et confessionem exigit oris, ut erigat nos in
liberam propalationem et ampliorem amorem, excelsos nos faciens. Haec
autem verba ad universos loquitur: et neque in persona apostolorum
loquitur solum: non enim solos apostolos, sed et discipulos eorum
facit viriles. Qui nunc hoc servat, non solum cum libera propalatione
docebit, sed et omnibus facile suadebit: huius enim verbi observatio
multos ad apostolos adduxit. Rabanus. Vel confitetur quis Iesum ea
fide quae per dilectionem operatur, mandata eius fideliter implendo;
negat qui praeceptis non obedit.
|
|