|
Hieronymus. Supra dixerat: quod dico vobis in tenebris, dicite in
lumine; nunc infert quid post praedicationem sequatur, dicens nolite
arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem
mittere, sed gladium. Glossa. Vel aliter continua: sicut timor
mortis non debet attrahere, sic nec carnalis affectus. Chrysostomus
in Matth. Qualiter eis iniunxit ut in unamquamque domum ingredientes
pacem indicerent, qualiter etiam et Angeli dixerunt: gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus, quoniam haec maxime est
pax, cum id quod aegrotat, inciditur; cum id quod litem infert,
separatur: ita enim possibile erit caelum terrae copulari. Nam et
medicus ita reliquum conservat corpus, cum id quod insanabiliter se
habet absciderit. Ita quidem et in turri Babel gestum est: malam
enim pacem bona dissonantia solvit. Ita et Paulus eos qui adversus
eum consonabant, divisit. Non enim ubique concordia bonum est: nam
et latrones consonant. Hoc autem praelium non est sui propositi, sed
illorum consilii. Hieronymus. Ad fidem enim Christi totus orbis
contra se divisus est. Unaquaeque domus et infideles habuit et
credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax
mala. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit quasi discipulos
consolans; ac si diceret: ne turbemini, quasi praeter spem his
contingentibus: propter hoc enim veni, ut praelium mittam. Et non
dixit: praelium; sed, quod difficilius est, gladium. Voluit enim
asperitate verborum eorum excitare auditum, ut non in difficultate
rerum deficiant: ne aliquis dicat, quod blanda suasit, sed difficilia
occultavit. Melius est enim in rebus mansuetudinem videre, quam in
verbis; et propter hoc in his non stetit, sed exponens praelii
speciem, ostendit hoc esse civili bello difficilius, dicens veni enim
separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam,
et nurum adversus socrum suam. In quo ostendit quod non solum in
familiaribus erit hoc praelium, sed in amantissimis et valde
necessariis: quod maxime Christi virtutem ostendit: quia discipuli
haec audientes et ipsi susceperunt, et aliis suaserunt. Quamvis autem
non ipse Christus hanc separationem fecerit, sed illorum malitia;
tamen dicit se facere, secundum Scripturae consuetudinem. Scriptum
est enim: dedit eis Deus oculos ut non videant. Hoc autem maxime
ostendit, vetus testamentum novo esse cognatum. Etenim in Iudaeis
unusquisque proximum interficiebat, quando vitulum fecerunt, et quando
Beelphegor immolaverunt: unde, ut monstraret eumdem esse cui haec et
illa placuerunt, prophetiae meminit, dicens et inimici hominis,
domestici eius. Et in Iudaeis tale aliquid contigit: erant enim
prophetae et pseudoprophetae; et plebes scindebatur, et domus
dividebantur; et hi quidem his credebant, alii autem illis.
Hieronymus. Hic autem locus prope iisdem verbis in Michaea propheta
scribitur. Et notandum, ubicumque de veteri testamento testimonium
ponitur, utrum sensus tantum, an et verba consentiant. Hilarius in
Matth. Mystice autem gladius telorum omnium acutissimum est, in quo
est ius potestatis, et iudicii severitas, et animadversio peccatorum.
Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio; qui gladius missus
est in terram; idest, praedicatio eius hominum cordibus infusa. Hic
igitur quinque habitantes in una domo dividit, tres in duos, et duos
in tres: et tria ad hominem referimus; idest, corpus et animam et
voluntatem: nam ut corpori anima data est, ita et potestas homini
utendi utroque ut vellet, indulta est; atque ob illud lex est
proposita voluntati. Sed hoc tantum in illis deprehenditur qui primi a
Deo figurati sunt. Sed ex peccato atque infidelitate primi parentis,
sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum,
mater animae infidelitas. Voluntas autem sua unicuique adiacet: ergo
iam unius domus quinque sunt. Cum ergo innovamur Baptismi lavacro,
per virtutem verbi ab originis nostrae peccatis separamur, recisique
quadam absectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus
dissidemus, fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo
homini erunt inimica: quia ille manere in spiritus novitate gaudebit;
ea vero quae a prosapiae antiquitate deducta sunt, consistere in his
quibus oblectantur concupiscunt. Augustinus, de quaest. Evang.
Vel aliter. Veni separare hominem adversus patrem suum: quia
renuntiat quis Diabolo qui fuit filius eius; et filiam adversus matrem
suam, idest, plebem Dei adversus mundanam civitatem, hoc est
perniciosam societatem generis humani, quam nunc Babylonia, nunc
Aegypto, nunc Sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus Scriptura
signat. Nurum adversus socrum suam: Ecclesiam adversus synagogam,
quae secundum carnem Christum peperit sponsum Ecclesiae. Dividuntur
autem in gladio spiritus, quod est verbum Dei. Et inimici hominis
domestici eius, cum quibus ante consuetudine implicatus erat.
Rabanus. Nulla apud eos iura custodiri possunt inter quos fidei
bellum est. Glossa. Vel aliter. Hoc dicit, quasi dicat: non ad
hoc inter homines veni ut carnales affectus confirmem, sed spiritali
gladio dissecem; unde recte dicitur et inimici hominis domestici eius.
Gregorius Moralium. Callidus namque adversarius, cum a bonorum
cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur,
exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur qui plus ceteris
amantur: ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis eius
gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat.
|
|