|
Hieronymus. Quia ante praemiserat: non veni pacem mittere, sed
gladium, et dividere hominem adversus patrem et matrem et socrum, ne
quis pietatem religioni auferret, subiecit, dicens qui amat patrem aut
matrem plusquam me, non est me dignus. Et in cantico legimus
canticorum: ordinavit in me caritatem. Hic enim ordo in omni affectu
necessarius est. Ama post Deum, patrem aut matrem aut filios. Si
autem necessitas venerit ut amor parentum aut filiorum Dei amori
comparetur, et non possit utrumque salvari, odium in suos, pietas in
Deum est. Non ergo prohibuit amari patrem aut matrem; sed signanter
addidit plusquam me. Hilarius in Matth. Illi enim qui domesticas
hominum caritates dilectioni eius praetulerint, futurorum bonorum
indigni erunt hereditate. Chrysostomus in Matth. Si autem Paulus
iubet per omnia parentibus obedire, non mireris: in illis enim solum
dicit obediendum quae non nocent pietati: etenim sanctum est omnem eis
alium reddere honorem. Cum autem plus debito exegerint, non oportet
assentire. Sunt autem haec veteri testamento consonantia: etenim
illic eos qui idola colebant, non odio habere solum, sed et lapidare
dominus iubet: et in Deuteronomio dicitur: qui dixerit patri suo, et
matri suae: nescio vos; et fratribus suis: ignoro illos; hi
custodierunt eloquium tuum. Glossa. Videtur autem id in pluribus
accidere ut parentes plus diligant filios, quam filii diligant eos: et
ideo gradatim postquam suum amorem amori parentum esse praeponendum
docuit, docet consequenter praeferendum esse filiorum amori, dicens et
qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Rabanus.
Per quod signat illum divino consortio esse indignum qui
consanguinitatis carnalem amorem praeponit spiritali amori Dei.
Chrysostomus in Matth. Deinde ut non moleste ferant illi, scilicet
quibus amor Dei praefertur, ad altiorem adducit sermonem. Anima enim
nihil est familiarius alicui, sed tamen et hanc non simpliciter eam
haberi odio iussit, sed ut eam quis tradat in occisiones et sanguines;
ostendens quod non solum ad mortem oportet esse paratum, sed ad mortem
violentam et reprobatissimam, scilicet mortem crucis; unde sequitur et
qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Nihil
autem adhuc eis de propria dixerat passione; sed interim in his eos
erudit ut sermonem de passione eius magis suscipiant. Hilarius in
Matth. Vel qui Christi sunt, crucifixerunt corpus suum cum vitiis
et concupiscentiis; et indignus est Christo qui non crucem suam, in
qua compatimur, commorimur, consepelimur, consurgimus, accipiens,
dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate
victurus. Gregorius in Evang. Crux quippe a cruciatu dicitur: et
duobus modis crucem domini baiulamus: cum aut per abstinentiam carnem
affligimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram
putamus. Sciendum vero est, quod sunt nonnulli qui carnis
abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent; et sunt
nonnulli qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter
impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas
faveant. Hi itaque crucem videntur ferre sed dominum non sequuntur:
et ideo ait et sequitur me. Chrysostomus in Matth. Quia vero
praecepta haec quae iniunguntur, onerosa videbantur, ponit et
utilitatem eorum maximam existentem, dicens qui invenit animam suam,
perdet eam; quasi dicat: non solum haec quae praemisi, non nocent,
sed maxime proderunt; contraria vero nocebunt. Et hoc ubique facit.
Ab his enim quae homines concupiscunt inducit, sicut si dicat:
propter quid non vis contemnere animam tuam? Quia diligis eam?
Quocirca propter hoc contemne, et tunc ei maxime proderis.
Remigius. Anima autem in hoc loco non substantia est intelligenda,
sed haec vita praesens; et est sensus: qui invenit animam suam,
scilicet hanc praesentem vitam; idest, qui hanc lucem et eius
dilectionem et voluptates ad hoc desiderat ut semper invenire possit,
istam quam semper servare cupit, perdet, et animam suam aeternae
damnationi praeparat. Rabanus. Vel aliter. Qui salutem animae suae
quaerit aeternam, eam perdere, hoc est in mortem dare, non dubitat.
Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur et qui perdiderit
animam suam propter me, inveniet eam. Remigius. Idest, qui hanc
temporalem lucem, et eius dilectiones et voluptates tempore
persecutionis propter confessionem nominis mei contempserit, animae
suae inveniet aeternam salutem. Hilarius in Matth. Sic ergo
proficit lucrum animae in mortem, et damnum in salutem: detrimento
enim brevis vitae, fenus immortalitatis acquiritur.
|
|