|
Hieronymus. Dominus ad praedicationem discipulos mittens, docet
pericula non timenda, et affectum subicit religioni; aurum supra
tulerat, aes de zona excusserat: dura Evangelistarum conditio. Unde
ergo sumptus, unde victus, unde necessaria, et cetera? Et ideo
austeritatem praeceptorum spe temperat promissorum, inquiens qui
recipit vos, me recipit: ut in suscipiendis apostolis unusquisque
credentium Christum se suscepisse arbitretur. Chrysostomus in
Matth. Sufficientia siquidem erant praemissa ad persuadendum eis qui
erant apostolos suscepturi. Quis enim eos qui ita erant fortes, et
omnia contemnebant ut alii salvarentur, non susciperet omni cum
desiderio? Et superius quidem poenam comminatus est his qui non
reciperent; hic autem retributionem promittit recipientibus. Et primo
quidem repromittit honorem suscipientibus apostolos, ut Christum
suscipiant, et etiam patrem; unde subdit et qui me recipit, recipit
eum qui me misit. Quid autem huic honori fiet aequale, ut quis patrem
et filium recipiat? Hilarius in Matth. In quibus verbis docet etiam
in se mediatoris officium; qui cum sit receptus a nobis, atque ipse
profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus in nobis sit; et per
hunc ordinem gratiarum non est aliud apostolos recepisse quam Deum:
quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitat.
Chrysostomus in Matth. Promittit autem post haec et aliam
retributionem, dicens qui recipit prophetam in nomine prophetae,
mercedem prophetae accipiet. Non autem simpliciter dixit qui suscipit
prophetam, aut qui suscipit iustum; sed addit in nomine prophetae, et
in nomine iusti; hoc est, si non propter vitae huius eminentiam,
neque propter aliud temporalium susceperit, sed quia vel propheta est
vel iustus. Hieronymus. Vel aliter. Quia ad susceptionem
magistrorum discipulos provocaverat, poterat credentium occulta esse
responsio: ergo et pseudoprophetas, et Iudam proditorem debemus
suscipere. Unde dominus dicit, non personas suscipiendas esse, sed
nomina; et mercedem non perire suscipientis, licet indignus fuerit qui
susceptus sit. Chrysostomus in Matth. Dicit autem mercedem
prophetae et mercedem iusti accipiet; idest qualem decens est accipere
eum, qui suscipit prophetam vel iustum; vel qualem propheta aut iustus
est accepturus. Chrysostomus in Matth. Non enim ait mercedem de
propheta, vel iusto, sed mercedem prophetae vel iusti. Iste enim
fortasse iustus est; et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto
loquendi pro iustitia fiduciam maiorem habet. Hunc cum ille sustentat
qui in hoc mundo aliquid possidet, illius iustitiae libertatem sibi
participem facit, et cum eo pariter iustitiae praemia recipiet quem
sustentando adiuvit. Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen
corporeo eget alimento: et si corpus non reficitur, certum est quod
vox ipsa subtrahatur. Qui igitur prophetae alimenta tribuit, vires
illi ad loquendum dedit; cum propheta ergo mercedem prophetae accipiet
qui hoc ante Dei oculos exhibuit quod adiuvit. Hieronymus. Mystice
autem qui prophetam recipit ut prophetam, et intelligit eum de futuris
loquentem, hic prophetae mercedem accipiet. Igitur Iudaei carnaliter
intelligentes prophetas, mercedem non accipient prophetarum.
Remigius. Nonnulli vero prophetam intelligunt dominum Iesum
Christum, de quo Moyses dicit: prophetam vobis suscitabit Deus;
quem similiter per iustum intelligunt, quia incomparabiliter iustus
est. Qui ergo in nomine iusti et prophetae, scilicet Christi,
prophetam vel iustum suscipit, ab eo recipiet remunerationem pro cuius
amore recipit. Hieronymus. Poterat autem aliquis causari et dicere:
paupertate prohibeor ut hospitalis esse non possim; et hanc
excusationem levissimo exemplo diluit, ut calicem aquae frigidae toto
animo porrigamus, dicens et quicumque potum dederit uni ex minimis
istis, aquae frigidae calicem tantum in nomine discipuli, amen dico
vobis, non perdet mercedem suam. Frigidae, inquit, non calidae; ne
et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur.
Remigius. Dicit autem minimis, idest non prophetae, non iusto, sed
alicui ex minimis. Glossa. Ubi nota, Deum magis ad pium affectum
dantis respicere quam ad quantitatem rei exhibitae. Vel minimi sunt
qui nihil penitus habent in hoc mundo, et iudices erunt cum Christo.
Hilarius in Matth. Vel praevidens plures futuros tantum apostolatus
nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, obsequium
quod ipsis sub religionis opinione delatum est, mercede non fraudat:
nam licet et ipsi minimi essent, idest peccatorum omnium ultimi, non
inania tamen in eos, etiam levia, sub frigidae aquae nomine
designata, officia esse decernit. Non enim peccatis hominis, sed
discipuli nomini honor praestitus est.
|
|