|
Glossa. Quia manifestatio spiritus, ut apostolus dicit, ad
utilitatem Ecclesiae datur, post datam apostolis potestatem, mittit
eos ut potestatem ad aliorum utilitatem exequantur: unde dicitur hos
duodecim misit Iesus. Chrysostomus in Matth. Attendite autem
opportunitatem missionis. Postquam enim viderunt mortuum suscitantem,
mare increpantem, et cetera huiusmodi, et sufficienter virtutis eius
demonstrationem susceperant per verba et per opera, tunc eos mittit.
Glossa. Mittens autem docet eos quo eant, quid praedicent, et quid
faciant. Primo quidem quo eant: unde dicitur praecipiens eis, et
dicens: in viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum
ne intraveritis: sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.
Hieronymus. Non est autem contrarius locus iste ei praecepto quo
postea dicitur: euntes docete omnes gentes: quia hoc ante
resurrectionem, illud post resurrectionem praeceptum est. Et
oportebat primum adventum Christi nuntiare Iudaeis, ne iustam
haberent excusationem, dicentes, ideo a se dominum reiecisse, quia ad
gentes et Samaritanos apostolos miserit. Chrysostomus in Matth.
Ideo etiam primo ad Iudaeos mittit, ut quasi in quadam palaestra in
Iudaea exercitati, ad agones orbis terrarum intrarent, et velut
quosdam pullos debiles ad volandum eos inducens. Gregorius in Evang.
Vel quia prius soli Iudaeae voluit, et postmodum gentibus
praedicari, quatenus redemptoris nostri praedicatio a propriis
repulsa, gentiles populos quasi extraneos quaereret. Erant etiam tunc
quidam qui de Iudaeis vocandi essent et de gentilibus vocandi non
essent; qui nec ad vitam reparari mererentur, nec tamen gravius de
contempta praedicatione iudicari. Hilarius in Matth. Legis etiam
lectio obtinere privilegium Evangelii debebat, hoc minus Israel
sceleris sui excusationem habiturus, quod plus sedulitatis in
admonitione sensisset. Chrysostomus in Matth. Item ne aestimarent,
quia Christo conviciabantur et daemoniacum eum vocabant, quod propter
hoc eos odio haberet, primum eos emendare studuit, et ab omnibus aliis
discipulos abducens, eis medicos et doctores mittit; et non solum
prohibuit aliis annuntiare antequam Iudaeis, sed neque viam quae ad
gentes fert, pertingere concedebat: quod signat cum dicit in viam
gentium ne abieritis. Et quia Samaritani contrarii erant Iudaeis,
quamvis faciliores essent ut converterentur ad fidem, tamen neque
Samaritanis priusquam Iudaeis praedicari permisit: unde dicit et in
civitates Samaritanorum ne intraveritis. Glossa. Samaritani quidem
fuerunt gentiles dimissi in terra Israel a rege Assyriorum post
captivitatem ab eo factam, et multis periculis coacti ad Iudaismum
sunt conversi, circumcisionem, et quinque libros Moysi recipientes,
cetera vero omnino abhorrentes: unde Iudaei Samaritanis non
commiscebantur. Chrysostomus in Matth. Ab his ergo discipulos
avertens, ad filios Israel mittit, quos oves pereuntes vocat, non
abscondentes, undique veniam eis excogitans, et attrahens eorum
mentem. Hilarius in Matth. Qui tamen licet oves vocentur, in
Christum luporum ac viperarum linguis et faucibus saevierunt.
Hieronymus. Iuxta tropologiam vero praecipitur nobis qui Christi
censemur nomine, ne in viam gentium, et haereticorum ambulemus
errorem; ut quorum religio separata est, separetur et vita. Glossa.
Postquam autem docuit eos quo eant, insinuat quid praedicent: unde
subditur euntes autem praedicate dicentes, quia appropinquavit regnum
caelorum. Rabanus. Hic appropinquare dicitur regnum caelorum per
collatam nobis fidem invisibilis creatoris, non aliqua motione
electorum. Recte autem caeli vocantur sancti, qui Deum fide
retinent, et diliguntur caritate. Chrysostomus in Matth. Vides
mysterii magnitudinem, vides apostolorum dignitatem. Nihil sensibile
praecipiuntur dicere, ut Moyses et prophetae; sed nova quaedam et
inopinata; illi enim terrena bona praedicaverunt, hi autem regnum
caelorum, et omnia quae illic sunt bona. Gregorius in Evang.
Adiuncta sunt autem praedicatoribus sanctis miracula, ut fidem verbis
daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent: unde
sequitur infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate,
Daemones eicite. Hieronymus. Ne enim hominibus rusticanis, et
absque eloquii venustate, indoctis et illitteratis nemo crederet
pollicentibus regna caelorum, dat potestatem praedicta faciendi, ut
magnitudinem promissorum probet magnitudo signorum. Hilarius in
Matth. Tota autem virtutis dominicae potestas in apostolis refertur:
ut qui in Adam imagine et similitudine Dei erant figurati, nunc
perfectam Christi imaginem sortiantur; et quicquid malorum Adae
corpori Satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione
dominicae potestatis emendent. Gregorius in Evang. Haec autem signa
in exordio Ecclesiae necessaria fuerunt: ut enim fides cresceret
credentium, miraculis erat nutrienda. Chrysostomus. Postea autem
steterunt, reverentia fidei ubique plantata. Si autem et postea facta
sunt, pauca et rara fuerunt; consuetudo enim est Deo talia facere cum
aucta fuerint mala: tunc enim suam demonstrat potentiam. Gregorius.
Sancta tamen Ecclesia quotidie spiritualiter facit quod tunc per
apostolos corporaliter faciebat; quae nimirum tanto maiora sunt,
quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur. Remigius.
Infirmi quippe sunt ignavi qui non habent vires bene vivendi; leprosi
sunt immundi opere, vel delectatione carnali; mortui sunt qui opera
mortis agunt; daemoniaci fiunt qui in potestatem Diaboli sunt
redacti. Hieronymus. Et quia semper dona spiritualia, si merces
media sit, viliora sunt, adiungitur avaritiae condemnatio, cum subdit
gratis accepistis, gratis date; quasi dicat: ego magister et dominus
absque pretio vobis hoc tribui: ergo et vos sine pretio date.
Glossa. Hoc autem dicit ne Iudas, qui loculos habebat, de
praedicta potestate pecuniam congregare vellet, damnans etiam hic
perfidiam simoniacae haereseos. Gregorius in Evang. Praesciebat
namque nonnullos donum accepti spiritus in usum negotiationis
inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare.
Chrysostomus in Matth. Vide autem qualiter morum diligentiam non
minus habet quam signorum, monstrans quoniam signa sine his nihil
sunt. Etenim superbiam eorum comprimit, dicens gratis accepistis; et
ab amore pecuniarum mundos esse praecipit dicens gratis date. Vel ut
non videatur eorum esse beneficium, ait gratis accepistis; quasi
dicat: nihil vos de vestro largimini suscipientibus: neque enim
mercede hoc accepistis, neque laborantes in ea gratia: gratis enim
accepistis; ita igitur aliis date; neque enim est condignum pretium
eorum invenire.
|
|