|
Chrysostomus in Matth. Quia spiritualium mercationem supra dominus
prohibuerat, consequenter radicem omnium malorum evellens, ait nolite
possidere aurum neque argentum. Hieronymus. Si enim sic praedicant
ut pretium non accipiant, superflua est auri et argenti nummorumque
possessio; nam si haec habuissent, videbantur non causa salutis
hominum, sed causa lucri praedicare. Chrysostomus in Matth. Per
hoc ergo praeceptum primo quidem discipulos facit non esse suspectos;
secundo ab omni eos liberat sollicitudine, ut vacationem omnem tribuant
verbo Dei; tertio docet eos suam virtutem. Hoc nempe eis postea
dixit: numquid aliquid defuit vobis quando misi vos sine sacculo et
pera? Hieronymus. Qui autem divitias detruncaverat, quae per aurum
et argentum et aes signantur, propemodum et vitae necessaria amputat,
ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant omnia Dei
providentia gubernari, seipsos ostenderent nihil cogitare de crastino.
Glossa. Unde addit neque pecuniam in zonis vestris. Duo enim sunt
genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, quod intelligitur
per pecuniam in zonis; aliud ipsa necessaria, quod intelligitur per
peram. Hieronymus. Per hoc autem quod dicit neque peram in via,
arguit philosophos qui vulgo appellantur Bactroperitae, quod
contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum
vehant. Sequitur neque duas tunicas. In duabus tunicis duplex mihi
videtur innuere vestimentum: non quod in locis Scythiae et glaciali
nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed quod in
tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis
futurorum timore reservemus. Sequitur neque calceamenta. Et Plato
etiam praecipit illas duas corporis summitates non esse velandas, nec
assuefieri debere mollitiei capitis et pedum: cum enim haec habuerint
firmitatem, cetera robustiora sunt. Sequitur neque virgam: qui enim
domini habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeramus? Remigius.
Ostendit etiam dominus his verbis, quia sancti praedicatores revocati
sunt ad primi hominis dignitatem: qui quamdiu caelestes possedit
thesauros, ista non concupivit: sed mox ut peccando illa amisit, ista
desiderare coepit. Chrysostomus in Matth. Felix autem est ista
commutatio: nam pro auro et argento et huiusmodi, acceperunt
potestatem curandi infirmos, suscitandi mortuos, et alia huiusmodi:
unde non a principio dixit eis non possideatis aurum vel argentum; sed
quando dixerat leprosos mundate, Daemones eicite. Ex quo patet quod
Angelos eos ex hominibus, ut ita dicam, constituit, ab omni solvens
vitae huius sollicitudine: ut una sola detineantur cura, quae est
doctrinae; a qua et eos solvit, dicens: ne solliciti sitis quid
loquamini. Quare quod videtur esse valde onerosum et grave, hoc
maxime leve eis ostendit, et facile: nihil enim est ita iucundum, ut
a cura et sollicitudine erutum esse; et maxime cum possibile fuerit ab
hac erutos in nullo minorari, Deo praesente, et pro omnibus nobis
effecto. Hieronymus. Et quia nudos quodammodo et expeditos ad
praedicandum apostolos miserat, et dura videbatur esse conditio
magistrorum, severitatem praecepti sequenti sententia temperavit,
dicens dignus est enim operarius cibo suo; quasi dicat: tantum
accipite quantum in vestitu et victu vobis necessarium est: unde
apostolus: habentes victum et vestitum, his contenti simus; et
alibi: communicet is qui catechizatur ei qui se catechizat in omnibus
bonis; ut quorum discipuli metunt spiritalia, consortes faciant eos
carnalium suorum, non in avaritiam, sed in necessitatem.
Chrysostomus in Matth. A discipulis autem apostolos cibari
oportebat: ut neque ipsi magna saperent adversus eos qui docebantur,
sicut omnia praebentes, et nihil accipientes; neque rursus illi
abscedant, quasi ab his despecti. Deinde ut non dicant apostoli:
mendicantes ergo nos iubet vivere, et in hoc verecundarentur, monstrat
hoc eis debitum esse, operarios eos vocans, et quod datur mercedem
appellans: non enim quia apostolorum in sermonibus operatio erat,
aestimare debebant parvum esse beneficium quod praestabant; et ideo
dicit dignus est operarius cibo suo. Hoc autem dixit, non quidem
ostendens tanto pretio apostolicos dignos esse labores, sed apostolis
legem inducens, et tribuentibus suadens, quia quod ab ipsi datur,
debitum est. Augustinus de Pastor. Non ergo est venale
Evangelium, ut pro temporalibus praedicetur. Si enim sic vendunt,
magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo praedicatores sustentationem
necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Deo. Non enim a
populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate Evangelii
serviunt; sed tamquam stipendium datur, quo, ut possint laborare,
pascantur. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliter. Cum dixerit
dominus apostolis nolite possidere aurum, continuo subiecit dignus est
operarius cibo suo; unde satis ostendit cur eos possidere hoc ac ferre
noluerit: non quod necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed
quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus
Evangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus.
Apparet autem hic non praecepisse dominum ita tamquam evangelice vivere
aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant
Evangelium: alioquin contra hoc praeceptum fecit Paulus, qui victum
de manuum suarum laboribus transigebat. Sed apparet potestatem dedisse
apostolis, domum in qua starent, sibi ista debere. Cum autem a
domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est; cum
autem a domino potestas datur, licet cuique non uti, et tamquam de suo
iure recedere. Hoc ergo ordinans dominus, quod qui Evangelium
annuntiant, de Evangelio vivant, illa apostolis loquebatur, ut
securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec
magna nec minima; ideo posuit nec virgam, ostendens a fidelibus suis
omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. Hanc ergo
potestatem, virgae nomine significavit, cum dixit, secundum Marcum,
ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Sed et calceamenta cum
dicit Matthaeus in via non esse portanda, curam prohibuit, qua ideo
portanda cogitantur ne desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum
est, ne quisquam eorum praeter eam qua esset indutus, aliam portandam
putaret, sollicitus ne opus esset; cum ex potestate illa possit
accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis,
aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut
pes neque tectus sit desuper, neque nudus ad terram; idest, non
occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitantur. Et quia non
portari duas tunicas, sed expressius indui prohibet, monet non
dupliciter, sed simpliciter ambulare. Ita dominum omnia dixisse nullo
modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate; sed
Evangelistas alia istum, alia illum inseruisse scriptis suis.
Quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam
figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; et
videbit quam temere atque inerudite arbitretur: quia enim dominus monet
ut nesciat sinistra quid facit dextera, ipsas eleemosynas, et quicquid
hic aliud praecipit, figurate accipiendum putabit. Hieronymus. Haec
historice dixerimus; cetera secundum anagogem. Non licet magistris
aurum et argentum et pecuniam quae in zonis est possidere. Aurum saepe
legimus pro sensu, argentum pro sermone, aes pro voce: haec non licet
vobis ab aliis accipere, sed data a domino possidere; neque
haereticorum et philosophorum perversae doctrinae suscipere
disciplinas. Hilarius in Matth. Quia vero zona ministerii apparatus
est, et ad efficaciam operis praecinctio; per hoc quod aeris in zona
inhibetur possessio, ne quid in ministerio venale sit, admonemur.
Admonemur etiam nec peram habere in via, curam scilicet saecularis
substantiae relinquendam: quia omnis thesaurus in terra perniciosus est
cordi, illic futuro ubi condatur thesaurus. Dicit autem non duas
tunicas: sufficit enim nobis semel Christus indutus; neve post
intelligentiam veram, altera deinceps vel haeresis vel legis veste
induamur. Non calceamenta, quia in sancta terra, peccatorum spinis
atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus
statuti, admonemur non alium gressus nostri habere, quam quem
accipimus a Christo apparatum. Hieronymus. Vel docet dominus pedes
nostros mortiferis vinculis non alligari, sed sanctam terram
ingredientes esse nudos, neque habere virgam quae vertatur in
colubrum, neque in aliquo praesidio carnis inniti: quia huiusmodi
virga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris,
frangitur, et manum transforat incumbentis. Hilarius. Potestatis
autem externae iure non sumus indigni habentes virgam de radice Iesse.
|
|