|
Chrysostomus in Matth. Quia dixerat superius dominus: dignus est
operarius cibo suo, ne crederetur propter hoc omnium eis ianuam
aperire, multam diligentiam hic iubet facere de hospite eligendo: unde
dicitur in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate
quis in ea dignus sit. Hieronymus. Apostoli novam introeuntes urbem
scire non poterant quis qualis esset: ergo fama hospes eligendus est
populi et iudicio vicinorum; ne praedicatoris dignitas, suscipientis
infamia deturpetur. Chrysostomus in Matth. Qualiter ergo ipse
Christus apud publicanum manebat? Quia scilicet dignus effectus erat
ex conversione; hoc etiam non solum in gloriam eis proderat, sed in
cibationem. Si enim dignus est, omnino dabit cibum; et maxime cum
nihil amplius necessariis peteretur. Intende autem qualiter omnibus
eos denudans, omnia eis dedit, permittens in domibus eorum qui
docebantur, manere. Ita enim et ipsi a sollicitudinibus eruebantur,
et aliis suadebant quoniam propter eorum advenerant salutem solam, in
hoc quod nihil deferebant, et nihil amplius necessariis expetebant.
Et non ad omnes simpliciter introibant: non enim signis solum volebat
eos claros apparere, sed magis virtute. Nihil autem ita virtutem
designat, sicut non superfluis uti. Hieronymus. Hospes unus etiam
eligitur non tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est, sed
accipiens; hic enim dicitur quis in ea dignus sit, ut magis se noverit
accipere gratiam quam dare. Chrysostomus in Matth. Intende autem
quia nondum omnia eis tribuit; neque enim eis largitur ut sciant quis
sit dignus, sed iubet scrutari; non solum autem dignos iubet
quaerere, sed neque de domo in domum transmutari, cum subdit et ibi
manete donec exeatis: ut neque suscipientem contristent, neque ipsi
opinionem accipiant levitatis, aut gulae. Ambrosius super Lucam.
Non ergo otiose domus quam ingrediantur apostoli, eligenda
decernitur, ut mutandi hospitii causa non suppetat; non tamen eadem
cautio receptori mandatur, ne dum hospes eligitur, hospitalitas
minuatur. Sequitur intrantes autem domum, salutate eam, dicentes:
pax huic domui. Glossa. Quasi diceret: pacem hospiti precamini, ut
sopiatur omnis repugnantia contra veritatem. Hieronymus. In hoc
etiam occulte salutationem Hebraei ac Syri sermonis expressit; quod
enim Graece dicitur chere, et Latine ave, hoc Hebraico Syroque
sermone appellatur salemlach, sive samalach, idest pax tecum. Quod
autem praecipit tale est: introeuntes autem, pacem imprecamini
hospiti, et quantum in vobis est, discordiae bella sedate. Sin autem
orta fuerit contradictio, vos mercedem habebitis de illata pace; illi
qui habere noluerunt, bellum possidebunt: unde sequitur et si quidem
fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam; si autem non
fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Remigius. Quia scilicet
aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et caeleste verbum sequitur,
quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine
fructu non erit: quia ad eum pax revertitur, quando ei a domino pro
labore sui operis recompensatur. Chrysostomus in Matth. Instruit
ergo eos dominus quod non propter hoc expectent ab aliis praesalutari,
quia docebant; sed antecedere salutatione, alios honorando. Deinde
monstrat quod non sola salutatio, sed benedictio, per hoc quod dicit
si fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. Remigius.
Docuit ergo dominus discipulos suos offerre pacem in introitu domus ut
salutatione pacis eligeretur domus digna, vel hospes; ac si patienter
diceret: omnibus offerte pacem: quia aut accipiendo dignos, aut non
accipiendo indignos se manifestabunt: quamvis enim fama populi dignus
electus sit hospes, tamen salutandus est, ut magis sua dignitate
praedicatores vocentur, quam ultro se ingerere videantur. Haec autem
pax paucorum verborum ad totam explorationem dignae domus vel hospitis
potest referri. Hilarius in Matth. Salutant ergo apostoli domum cum
pacis affectu; sed ita ut potius pax dicta sit quam data. Porro autem
pacem propriam, quae viscera miserationis sunt, non oportere in eam
venire nisi sit digna; quae si digna reperta non fuerit, sacramentum
pacis caelestis intra propriam apostolorum conscientiam est
continendum. In eos autem qui caelestis regni praecepta respuerint,
egressu apostolorum et signo pulveris a pedibus excussi, aeterna
maledictio relinquatur; unde sequitur et quicumque non receperit vos,
neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de
civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Existenti enim in
loco cum loco videtur esse communio. Totum ergo quod est illius
domus, excusso pulvere pedum, relinquitur, nihilque sanitatis de
insistentium apostolorum vestigiis mutuatur. Hieronymus. Pulvis
etiam excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi
sint civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit.
Sive excutitur pulvis, ut si tolerabilius erit terrae Sodomorum quam
illi civitati quae non recipit Evangelium, nihil ab eis accipiant,
nec ad victum quidem necessaria, qui Evangelium spreverint.
Rabanus. Vel aliter. Pedes discipulorum ipsum opus incessumque
praedicationis signant. Pulvis vero quo asperguntur, terrenae levitas
est cogitationis, a qua etiam summi doctores immunes esse nequeunt,
cum pro auditoribus solliciti salubribus curis incessanter intendunt,
et quasi per itinera mundi, uno calcaneo terrae pulverem legunt. Qui
ergo spreverint doctrinam docentium, sibi labores et pericula
taediumque sollicitudinum ad testimonium suae damnationis inflectunt.
Qui vero receperint verbum, afflictiones curasque doctorum quas pro se
tolerabunt, in argumentum sibi vertunt humilitatis. Et ne levis culpa
videatur esse apostolos non recipere, subdit amen dico vobis:
tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii
quam illi civitati. Hieronymus. Quia Sodomitis et Gomorrhaeis non
fuit praedicatum; huic autem cum praedicatum sit, non recipit
Evangelium. Remigius. Vel quia Sodomitae et Gomorrhaei inter
vitia carnis et hospitales fuisse leguntur; quamvis non tales hospites
receperint sicut apostoli. Hieronymus. Si autem tolerabilius erit
terrae Sodomorum quam illi civitati quae non recipit Evangelium, ergo
inter peccatores supplicia diversa sunt. Remigius. Specialiter tamen
Sodomorum et Gomorrhaeorum mentionem facit, ut per hoc demonstret
quia illa peccata sunt Deo magis odibilia quae fiunt contra naturam,
pro quibus deletus est mundus aquis diluvii, quatuor civitates
subversae, et mundus quotidie diversis malis affligitur. Hilarius in
Matth. Mystice autem instruit nos dominus non immisceri eorum domibus
aut familiaritatibus qui Christum aut insectantur aut nesciunt; et in
quacumque civitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus,
idest, sicubi Ecclesia sit, et Christus habitator; neque quoquam
alibi transire, quia haec est domus digna et iustus hospes. Iudaeorum
autem plures erant futuri quorum tantus in favorem legis affectus
esset, ut quamvis per admirationem operum in Christum credidissent,
tamen in legis operibus morarentur; alii vero explorandae libertatis,
quae in Christo est, curiosi, transire se ad Evangelia ex lege
essent simulaturi; multi etiam in haeresim per intelligentiae
perversitatem traducerentur. Et quia istiusmodi omnes penes se esse
veritatem Catholicam mentiuntur, domo ipsa, idest Ecclesia, caute
utendum est.
|
|