|
Chrysostomus in Matth. Quia superius apostolorum removit
sollicitudinem, et signorum suorum ostensione eos armavit,
consequenter praedicit eis mala quae debebant eis contingere. Primo
quidem ut discerent praescientiae eius virtutem; secundo ut nullus
suspicaretur, quoniam propter imbecillitatem magistri haec eis
supervenirent mala; tertio ut ipsi sustinentes non obstupescerent, dum
inopinabiliter et praeter spem evenirent; quarto ut hoc audiente non
turbentur in tempore crucis; deinde ut discant quoniam nova haec
praelii lex est. Nudos enim mittit, a suscipientibus iubet cibari;
neque in hoc sistit, sed ulterius suam virtutem ostendit dicens ecce
ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. Ubi considerandum, quod
non simpliciter ad lupos, sed in medio luporum mittit, ut sic suam
virtutem magis demonstrent, cum oves lupos superaverint, etiam in
medio luporum existentes; et plurimos morsus accipientes ab eis, non
solum non consumuntur, sed et illos convertunt: multo autem mirabilius
est et maius, transmutare mentes eorum quam interficere eos. Inter
lupos autem ovium mansuetudinem eos docet ostendere. Gregorius in
Evang. Qui enim locum praedicatoris suscipit, mala inferre non
debet, sed tolerare; ut ex ipsa sua mansuetudine iram sumentium
mitiget, et peccatorum vulnera ipse in aliis afflictionibus vulneratus
sanet. Quoniam et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subditos
saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate: quatenus et
iura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat quos
foris castigat. Multi autem cum regiminis iura suscipiunt, ad
lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, domini
videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum
in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus
blandiuntur, intrinsecus saeviunt: de quibus dicitur: veniunt ad vos
in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Contra
quae nobis considerandum est, quia sicut oves inter lupos mittimur, ut
sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus.
Hieronymus. Lupos autem Scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt
clerici Iudaeorum. Hilarius in Matth. Lupos etiam significat omnes
hos qui vesano furore in apostolos desaevituri erant. Chrysostomus in
Matth. Malorum autem erat eis consolatio mittentis virtus: et ideo
ante omnia posuit dicens ecce ego mitto vos; quasi dicat: ne
turbemini, quoniam in medio luporum mittimini: possum enim facere ut
nihil mali sustineatis; non solum lupis non suppositi, sed leonibus
terribiliores effecti. Sed ita expedit fieri; hoc enim vos clariores
facit, et meam virtutem magis divulgat. Deinde ut aliquid etiam a
seipsis inferant, et non sine causa coronari aestimentur, subdit
estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Hieronymus. Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem
non faciant malum. Et serpentis astutia ponitur in exemplum: quia
toto corpore occultat caput, ut illud in quo vita est, protegat. Ita
et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est,
custodiamus; idest fidem integram et incorruptam servare studeamus.
Rabanus. Solet etiam serpens eligere strictas rimas, per quas
transiens veterem pellem exuat: similiter praedicator transiens per
angustam viam, veterem hominem omnino deponat. Remigius. Pulchre
etiam dominus praedicatores serpentis prudentiam monet habere: quia
primus homo per serpentem deceptus est; ac si diceret: quia hostis
callidus fuit ad decipiendum, vos prudentes sitis ad liberandum: ille
laudavit lignum, vos laudate crucis virtutem. Hilarius in Matth.
Ille animum primo mollioris sexus aggressus est, spe deinde illexit,
et communionem immortalitatis spopondit. Pari ergo opportunitate,
introspecta uniuscuiusque natura et voluntate, verborum adhibenda
prudentia est, spes futurorum bonorum revelanda; ut quod ille mentitus
est, nos praedicemus ex vero, secundum sponsionem Dei, Angelis
similes futuros esse qui credant. Chrysostomus in Matth. Sicut
autem prudentiam serpentis oportet habere, ut in principalibus non
laedamur, sic et simplicitatem columbae in non vindicando cum iniusta
patimur, neque per insidias alicui nocendo. Remigius. Ideo autem
dominus haec duo sociavit: quia simplicitas absque prudentia facile
decipi potest; et prudentia periculosa est, nisi simplicitate
temperetur, alicui non nocendo. Hieronymus. Simplicitas autem
columbarum ex spiritus sancti specie demonstratur: unde dicit
apostolus: malitia parvuli estote. Chrysostomus in Matth. Quid
autem durius his fiet iussionibus? Non enim sufficiens est pati mala;
sed neque turbari conceditur, quod est columbae: ira enim non per
iram, sed per mansuetudinem extinguitur. Rabanus. Quod autem lupi,
de quibus supra dixerat, sint homines, ostendit cum subdit cavete
autem ab hominibus. Glossa. Ideo autem necessarium est ut sitis
sicut serpentes, idest astuti: nam secundum suam consuetudinem tradent
vos primum in Conciliis, prohibendo ne praedicetis in nomine meo;
deinde incorrectos flagellabunt vos; tandem ad reges et praesides
ducemini. Hilarius in Matth. Qui extorquere silentium vestrum, aut
conniventiam tentant. Chrysostomus. Mirandum est autem qualiter hoc
audientes non statim abscesserint homines, qui stagnum illud nunquam
egressi fuerant, circa quod piscabantur: quod non virtutis eorum erat
solum, sed sapientiae doctoris. Unicuique enim malorum mitigationem
adiungit: unde et hic dicit propter me: non enim parva consolatio est
propter Christum pati: quoniam non ut perniciosi et nocivi haec
patiebantur. Et iterum addit in testimonium illis. Gregorius in
Evang. Qui scilicet persequendo, mortem intulerunt, vel qui videndo
non sunt mutati. Mors quippe sanctorum bonis est in adiutorium, malis
in testimonium: ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi
exemplum capiunt et vivunt. Chrysostomus in Matth. Hoc autem eos
consolabatur, non quia aliorum cupiebant poenam; sed ut confidentiam
habeant quoniam ubique eum habent praesentem et praescientem. Hilarius
in Matth. Non solum autem hoc testimonio excusatio ignoratae
divinitatis adimenda est persequentibus; sed etiam gentibus via
pandenda credendi in Christum, pertinaciter, inter saevientium
poenas, confessorum vocibus praedicatum: et hoc est quod subiungit et
gentibus.
|
|