|
Chrysostomus in Matth. Cum praemissis consolationibus non parvam et
aliam apponit: ut enim non dicerent: qualiter suadere poterimus
hominibus talibus persequentibus, persecutionibus existentibus? Iubet
eos de responsione confidere dicens cum autem tradent vos, nolite
cogitare quomodo aut quid loquamini. Remigius. Duo autem dicit:
quomodo aut quid; quorum unum refertur ad sapientiam, alterum ad oris
officium. Quia enim et ipse subministrabat verba quae loquerentur, et
sapientiam qua ea proferrent: non fuerat necesse sanctis
praedicatoribus cogitare quid loquerentur aut quomodo. Hieronymus.
Cum enim propter Christum ducamur ad iudices, voluntatem tantum
nostram pro Christo debemus offerre. Ceterum ipse Christus qui in
nobis habitat, loquitur pro se, et spiritus sancti in respondendo
gratia ministrabitur. Hilarius in Matth. Fides enim nostra omnibus
praeceptis divinae voluntatis intenta, ad responsionem scientiae
instruetur, in exemplo habens Abraham, cui postulanti ad hostiam
Isaac, non defuit aries ad victimam; et ideo sequitur non enim vos
estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.
Remigius. Et est sensus: vos acceditis ad certamen, sed ego sum qui
praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Hinc Paulus
ait: an experientiam quaeritis eius qui in me loquitur Christus?
Hieronymus. Per hoc autem ad prophetarum dignitatem eos reduxit, qui
scilicet Dei spiritu sunt locuti. Cum autem hic dicat ne solliciti
sitis quid loquamini, alibi dicitur: parati semper ad satisfactionem
omni poscenti vos rationem reddere de ea quae in vobis est spe. Cum
enim in medio amicorum certamen erit, iubemur esse solliciti, cum
autem est iudicium terribile, et plebes insanientes, et timor
undique, auxilium a Christo praebetur, ut confidenter loquantur, et
non obstupescant.
|
|