|
Glossa. Praemissa consolatione subdit graviora pericula: unde
dicitur tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et
insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Gregorius in
Evang. Minorem enim dolorem ingerunt mala quae ab extraneis, maiorem
quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus: quia cum
damno corporis mala nos cruciant caritatis amissae. Hieronymus. Hoc
autem in persecutionibus fieri crebro videmus: nec ullus est inter eos
fidus affectus quorum diversa est fides. Chrysostomus in Matth.
Deinde quod est multo horribilius apposuit, dicens et eritis odio
omnibus hominibus. Ut enim communes orbis terrarum hostes, ita eos
expellere tentabant. Hinc etiam rursus apponitur consolatio, cum
dicit propter nomen meum. Et cum hoc rursus aliud consolatorium
ponitur, cum subditur qui autem perseveraverit usque in finem, hic
salvus erit. Quoniam enim consueverunt multi in principio quidem esse
vehementes, postea vero dissolvi, propter hoc ait: quoniam finem
requiro. Quae enim utilitas est seminum in principio quidem
florescentium, postmodum autem tabescentium? Propter hoc autem
sufficientem perseverantiam expetit ab ipsis. Hieronymus. Non enim
coepisse sed perfecisse virtutis est. Remigius. Nec inchoantibus,
sed perseverantibus praemium tribuitur. Chrysostomus in Matth. Ne
autem aliquis dicat, quia omnia Christus in apostolos fecit, nihil
mirabile est tales illos esse effectos, nihil patientes onerosum,
propter hoc ait quod perseverantia eis est opus. Etsi enim ex primis
eruti fuerint periculis, aliis difficilioribus conservantur; et post
illa rursus alia succedent, et non stabunt quin insidias patiantur
donec vivunt: et hoc occulte insinuat, dicens qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit. Remigius. Idest qui praecepta fidei non
deseruerit, et in persecutionibus non defecerit, salvus erit: quia
pro persecutionibus terrenis percipiet praemia regni caelestis. Et
notandum, quia finis non semper signat consumptionem, sed aliquando
perfectionem, iuxta illud: finis legis Christus est. Unde etiam
potest esse sensus: qui perseveraverit usque in finem, idest in
Christo. Augustinus de Civ. Dei. In Christo namque
perseverare, est in fide eius permanere, quae per dilectionem
operatur.
|
|