|
Chrysostomus in Matth. Postquam praedixit terribilia quae post
crucem et resurrectionem et ascensionem, eis erant ventura, rursus
ducit eos ad mansuetiora; non enim iussit eos ad persecutionem audacter
ire, sed fugere: unde dicit cum autem persequentur vos in civitate
ista, fugite in aliam. Quia enim interim principium erat conversionis
eorum, condecente utitur sermone. Hieronymus. Hoc enim ad illud
tempus referendum est, cum ad praedicationem apostoli mittebantur,
quibus et proprie dictum est: in viam gentium ne abieritis; quod
persecutionem timere non debeant, sed declinare. Quod quidem videmus
in principio fecisse credentes, quando orta Hierosolymis
persecutione, dispersi sunt in universam Iudaeam, ut tribulationis
occasio fieret Evangelii seminarium. Augustinus contra Faustum.
Neque tamen salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus fugere
praecipit; et huius rei prior exemplum praebuit; sed instruebat
hominis infirmitatem, ne Deum tentare audeat quando habet quid
faciat, ut quod cavere oportet, evadat. Augustinus de Civ. Dei.
Potuit autem eos admonere ut sibi manus inferrent, ut non in manus
persequentium devenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut
hoc modo sui ex hac vita emigrarent, quibus migrantibus se mansionem
aeternam praeparaturum esse promisit: quaelibet exempla opponant gentes
quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere credentibus unum
verum Deum. Chrysostomus. Ne autem dicant: quid igitur si
persecutionem passi fugerimus, et rursus hinc nos abiecerint? Hunc
destruens timorem ait amen dico vobis, non consummabitis, idest non
pervenietis ad me, circumeuntes Palaestinam, donec vos assumam.
Rabanus. Vel praedicit quod non ante praedicationibus suis ad fidem
perducent omnes civitates Israel, quam resurrectio domini fuerit
perpetrata, et in toto orbe terrarum praedicandi Evangelium potestas
concessa. Hilarius in Matth. Vel aliter. Ex una in aliam fugam
suadet: quia praedicatio eius primum a Iudaea effugata transit ad
Graeciam; deinde diversis intra Graeciae urbes apostolorum
passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur. Sed ut
ostenderet gentes quidem apostolorum praedicationi credituras; verum ut
reliquum Israel crederet esse adventui suo debitum, ait non
consummabitis civitates Israel; idest, post plenitudinem gentium,
quod erit reliquum Israel ad implendum numerum sanctorum, futuro
claritatis Christi adventu est in Ecclesia convocandum. Augustinus
ad Honor. Faciant ergo servi Christi quod praecepit vel permisit:
sicut ipse fugit in Aegyptum, fugiant omnino de civitate in
civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus
quaeritur: ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur
Ecclesia; sed praebeant cibaria conservis, quos aliter vivere non
posse noverunt. Cum autem omnium, idest episcoporum, clericorum et
laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent non deserantur
ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant;
aut qui habent necessitatem remanendi, non relinquantur ab eis per quos
illorum ecclesiastica est supplenda necessitas: ut vel pariter vivant,
vel pariter sufferant quod eos paterfamilias volet pati. Remigius.
Praeterea sciendum est, quod sicut praeceptum perseverandi in
persecutionibus specialiter ad apostolos pertinet et ad eorum
successores viros fortes, sic licentia fugiendi satis convenit infirmis
in fide, quibus condescendit pius magister: ne si se ultro ad
martyrium obtulissent, fortassis positi in tormentis negarent: levius
enim erat fugere quam negare. Sed quamvis fugiendo perfectae fidei
constantiam in se non ostenderent, tamen magni meriti erant; quoniam
omnia pro Christo parati erant deserere, scilicet fugiendo. Nisi
autem illis licentiam fugiendi dedisset, dicerent eos aliqui alienos
esse a gloria regni caelestis. Hieronymus. Spiritualiter autem
possumus dicere cum persecuti vos fuerint in una civitate, hoc est, in
uno Scripturarum libro vel testimonio, non fugiamus ad alias
civitates, idest ad alia volumina: quamvis enim contentiosus fuerit
persecutor, ante praesidium salvatoris adveniet quam adversariis
victoria concedatur.
|
|