|
Chrysostomus in Matth. Quia futurum erat ut discipuli cum praemissis
persecutionibus etiam diffamati malam opinionem paterentur, quod multis
onerosius esse videbatur, hic eos consolatur a seipso, et ab his quae
de ipso sunt dicta; cui consolationi nulla poterat esse aequalis.
Hilarius in Matth. Dominus enim lumen aeternum, dux credentium, et
immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatium
ante praemisit, ut gloriae loco amplectamur, si domino nostro vel
passionibus adaequemur; unde dicit non est discipulus super magistrum,
nec servus super dominum suum. Chrysostomus in Matth.
Intelligendum, donec fuerit discipulus et servus: non est, inquam,
super magistrum et dominum, secundum honoris naturam. Nec mihi ea
quae raro contingunt hic obicias; sed ab his quae sunt in pluribus,
suscipe hunc sermonem. Remigius. Magistrum autem et dominum
semetipsum appellat; per servum et discipulum, suos vult intelligi
apostolos. Glossa. Quasi dicat: ne indignemini tolerare quae
tolero, quia dominus sum, faciens quod volo, et magister, docens
quod utile scio. Remigius. Et quia haec sententia minus videbatur
superioribus verbis congrua, quo tendant verba, manifestatur cum
subditur si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis
domesticos eius? Chrysostomus in Matth. Non dixit: servos, sed:
domesticos, ut multam ad eos familiaritatem ostenderet; sicut et alibi
dixit: non dicam vos servos sed amicos meos. Remigius. Quasi
dicat: vos ergo temporales honores et humanam gloriam non quaeratis,
dum me videtis per irrisiones et opprobria genus humanum redimere.
Chrysostomus in Matth. Non solum autem dixit: si domus dominum
conviciati sunt; sed ipsam speciem convicii, quoniam Beelzebub eum
vocaverunt. Hieronymus. Beelzebub idolum est Accaron, quod vocatur
in regum volumine idolum muscae: Beel, ipse est Bel, sive Baal;
zebub autem musca dicitur. Principem ergo Daemoniorum ex spurcissimi
idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur propter immunditiam,
quae exterminat suavitatem olei.
|
|