|
Rabanus. Postquam discipulos suos dominus ad praedicandum mittens,
praemissis verbis eos instruxit, ipse etiam quod docuerat verbis,
factis implevit, offerens primam praedicationem Iudaeis; et hoc est
quod dicitur et factum est cum consummasset Iesus. Dicit autem
transiit inde. Chrysostomus in Matth. Quia enim eos misit,
subtraxit seipsum dans locum eis et tempus facere quae iniunxerat: eo
enim praesente et curante, nullus ad discipulos vellet accedere.
Remigius. Pulchre autem de speciali doctrina, qua scilicet apostolos
instruxerat, ad generalem transit, in civitatibus praedicando; quia
in hoc de caelis ad terras descendit, ut omnes illuminaret: in quo
facto monentur etiam sancti praedicatores ut omnibus prodesse studeant.
|
|