|
Chrysostomus in Matth. Per ea quae dicta sunt, in desiderium sui
discipulos constituerat, ostendens ineffabilem suam virtutem; nunc
autem eos ad se vocat, dicens venite ad me, omnes qui laboratis et
onerati estis. Augustinus de Verb. Dom. Quare enim omnes
laboramus, nisi quia sumus homines mortales, lutea vasa portantes,
quae faciunt invicem angustias? Sed si angustiantur vasa carnis,
dilatentur spatia caritatis. Ad quid ergo dicit venite ad me, omnes
qui laboratis, nisi ut non laboretis? Hilarius in Matth. Legis
etiam difficultatibus laborantes et peccatis saeculi oneratos ad se
advocat. Hieronymus. Gravia enim esse onera peccati, et Zacharias
propheta testatur iniquitatem dicens sedere super talentum plumbi. Et
Psalmista complevit: iniquitates meae aggravatae sunt super me.
Gregorius Moralium. Asperum etiam iugum et durum servitutis pondus
est subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle
stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum
transeuntibus nolle transire. Dum enim contra votum cuncta fugiunt,
quae prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post ex pavore
amissionis premunt. Chrysostomus in Matth. Non autem dicit: venite
ille et ille; sed omnes qui in sollicitudinibus, qui in tristitiis,
qui in peccatis estis; non ut expetam noxas, sed ut solvam peccata.
Venite, non quoniam indigeo vestra gloria, sed quia volo vestram
salutem: unde dicit et ego reficiam vos; non dixit: salvabo solum;
sed, quod multo amplius erat, reficiam vos; idest, in omni quiete
constituam. Rabanus. Non solum exonerabo, sed interna refectione
saturabo. Remigius. Venite, dicit, non pedibus, sed moribus; non
corpore, sed fide. Iste namque est spiritualis accessus, quo quisque
Deo appropinquat; et ideo sequitur tollite iugum meum super vos.
Rabanus. Iugum Christi est Evangelium Christi, quod Iudaeos et
gentes in unitate fidei coniungit et sociat. Hoc autem super nos
iubemur sumere, idest in honore habere, ne forte subtus ponentes,
idest illud prave contemnentes, lutulentis pedibus vitiorum
conculcemus: unde subditur discite a me. Augustinus de Verb. Dom.
Non mundum fabricare, non in ipso mundo miracula facere; sed quia
mitis sum et humilis corde. Magnus esse vis? A minimo incipe.
Cogitas magnam fabricam constituere celsitudinis? De fundamento prius
cogita humilitatis. Et quanto quisque vult superponere maius
aedificium, tanto altius fodiat fundamentum. Quo autem perventurum
est cacumen nostri aedificii? Usque ad conspectum Dei. Rabanus.
Discendum ergo nobis est a salvatore nostro ut simus mites moribus et
humiles mentibus: neminem laedamus, neminem contemnamus, et virtutes
quas foris ostendimus in opere, intus teneamus in corde. Chrysostomus
in Matth. Et ideo incipiens divinas leges, ab humilitate incipit;
et maximum praemium ponit, dicens et invenietis requiem animabus
vestris. Hoc maximum est praemium: non enim alteri efficeris utilis
solum, sed teipsum requiescere facis; et ante futura hanc tibi dat
promissionem; in futuro autem perpetua gaudebis requie.
Chrysostomus. Et ne formidarent quia dixerat onus et iugum, subdit
iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Hilarius. Iugi autem
suavis et levis oneris blandimenta proponit, ut credentibus eius boni
scientiam praestet quod ipse solus novit in patre. Gregorius
Moralium. Quid grave mentis nostrae cervicibus imponit qui vitare
omne desiderium quod perturbat praecipit, qui declinare laboriosa mundi
huius itinera monet? Hilarius in Matth. Et quid iugo ipso suavius,
quid onere levius? Probatiorem fieri, scelere abstinere, bonum
velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi,
praesentibus non capi, nolle inferre alteri quod sibi perpeti sit
molestum. Rabanus. Sed quomodo iugum Christi suave, cum supra
dicatur: arcta est via quae ducit ad vitam? Sed quod angusto initio
incipitur, processu temporis ineffabili dilectionis dulcedine
dilatatur. Augustinus de Verb. Dom. Item qui iugum domini
intrepida cervice subierunt, tam difficilia pericula patiuntur, ut non
a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocari videantur. Sed
profecto aderat spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione
interiorem renovaret de die in diem; et gustata requie spirituali in
affluentia deliciarum Dei in spe futurae beatitudinis, omnia
praesentia deliniret aspera, et omnia gravia relevaret. Secari et uri
se homines patiuntur, ut dolores non aeterni, sed aliquanto
diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. Quibus
tempestatibus vel poenis importuni sunt mercatores, ut divitias
perituras acquirant? Sed qui has non amant, eadem gravia patiuntur;
qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia patiuntur. Omnia enim
saeva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor; quanto
ergo facilius ad veram beatitudinem caritas facit quod ad miseriam,
quantum potuit, cupiditas fecit? Hieronymus. Quomodo etiam levius
est lege Evangelium, cum in lege homicidium et adulterium, in
Evangelio ira concupiscentiaque puniantur; in lege enim multa
praecepta sunt, quae apostolus non posse compleri plenissime docet: in
lege opera requiruntur; in Evangelio voluntas quaeritur, quae etsi
effectum non habuerit, tamen praemium non amittit. Evangelium ea
praecipit quae possumus, ne scilicet concupiscamus: hoc in nostro
arbitrio est; lex cum voluntatem non puniat, punit effectum, ne
adulterium facias. Finge in persecutione aliquam virginem
prostitutam: haec apud Evangelium, quia voluntate non peccat, virgo
suscipitur; in lege quasi corrupta repudiatur.
|
|