|
Glossa. Posuerat supra Evangelista quomodo per miracula et doctrinam
Christi tam discipuli quam turbae instruebantur; nunc ostendit quomodo
haec instructio usque ad discipulos Ioannis perveniret, qui ad
Christum aemulationem habere videbantur: unde dicit Ioannes autem cum
audisset in vinculis opera Christi, mittens duos ex discipulis suis,
ait illi: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Gregorius in
Evang. Quaerendum autem nobis est: Ioannes propheta, et plusquam
propheta, qui venientem ad Baptismum dominum ostendit, dicens: ecce
agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, cur in carcere positus
mittens discipulos requirit tu es qui venturus es, an alium
expectamus? Tamquam si ignoraret quem ostenderat; et an ipse sit
nesciat quem ipse prophetando, baptizando, ostendendo, ipsum esse
clamaverat. Ambrosius super Lucam. Nonnulli autem hoc sic
intelligunt. Magnum quidem ita prophetam esse Ioannem, ut Christum
agnosceret, annuntiaret remissionem peccatorum futuram; sed tamen,
tamquam pium vatem, quem venturum crediderat, non credidisse
moriturum. Non igitur fide, sed pietate dubitavit. Dubitavit etiam
Petrus dicens: propitius tibi esto, domine: non fiat hoc.
Chrysostomus in Matth. Sed non utique hoc habet rationem. Ioannes
enim neque hoc ignorabat: sed hoc primum testatus est dicens: ecce
agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Agnum enim vocans, crucem
divulgat: nec aliter quam per crucem peccatum abstulit mundi.
Qualiter autem maior propheta est hic si neque quae prophetarum sunt
noscit? Etenim Isaias dicit: sicut ovis ad occisionem ductus est.
Gregorius in Evang. Sed aliter haec quaestio solvitur, si gestae
rei tempus pensatur. Ad Iordanis enim fluenta positus, quia ipse
redemptor mundi esset, asseruit; missus vero in carcerem, an ipse
veniat, requirit: non quia ipsum esse mundi redemptorem dubitat; sed
quaerit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat, per se etiam ad
Inferni claustra descendat. Hieronymus. Unde non ait: tu es qui
venisti? Sed tu es qui venturus es? Et est sensus: manda mihi,
quia ad Inferna descensurus sum, utrum te etiam Inferis debeam
nuntiare, an alium ad haec sacramenta missurus es? Chrysostomus in
Matth. Sed qualiter et hoc habet rationem? Cuius enim gratia non
dixit: tu es qui venturus es in Infernum? Sed simpliciter: qui
venturus es? Quamvis et derisibilius videatur quod propter hoc ei
dixerit, ut et illuc abiens praedicaret: praesens enim vita, gratiae
tempus est; post obitum autem iudicium est et poena: quare in nullo
opus erat praecursore illic. Sed aliter. Si infideles post mortem
credentes essent salvandi, nullus peribit aliquando: omnes enim
poenitebunt tunc, et adorabunt. Omne enim genu flectetur,
caelestium, terrestrium, et Infernorum. Glossa. Considerandum
autem est, quod non ideo Hieronymus et Gregorius dixerunt, quod
Ioannes adventum Christi in Infernum praenuntiaturus esset, quia
eius praedicatione aliqui non credentes converterentur ad fidem; sed ut
iustis in expectatione Christi manentibus ex vicino adventu
consolationem afferret. Hilarius in Matth. Certum est tamen quod
qui venturum ut praecursor nuntiavit, consistentem ut propheta
agnovit, adeuntem ut confessor veneratus est, eius abundanti scientiae
error non obrepsit. Nec sane credi potest, spiritus sancti gratiam in
carcere posito defuisse, cum apostolis virtutis suae lumen esset in
carcere positis ministraturus. Hieronymus. Non ergo quasi ignorans
interrogat, sed quomodo salvator interrogat ubi sit Lazarus positus;
ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem, ut
viderent mortuum resurgentem; sic et Ioannes interficiendus ab Herode
discipulos suos mittit ad Christum, ut per hanc occasionem videntes
signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro interrogante sibi
discerent. Quod autem haberent discipuli Ioannis aliquid mordacitatis
ex invidia adversus dominum, superior quoque interrogatio
demonstravit, cum dixerunt: quare nos et Pharisaei ieiunamus
frequenter, discipuli tui non ieiunant? Chrysostomus in Matth.
Donec igitur Ioannes erat cum ipsis, suadebat eis continue de
Christo: quia autem iam erat obiturus, amplius studium facit.
Etenim formidabat, ne relinquat in discipulis suis perniciosi dogmatis
conditionem, et maneant abiecti a Christo, cui et a principio omnes
suos afferre studuit. Si autem dixisset eis: abite ad ipsum, quia
melior me est, non utique persuasisset, sed aestimaretur humilia de se
sentiens hoc dicere; et sic magis essent ei affixi. Quid igitur
facit? Expectat ab eis audire quod Christus miracula facit. Neque
omnes misit; sed duos quosdam, quos noverat fortassis aliis
persuasibiliores existentes, ut insuspicabilis interrogatio fieret, et
ex rebus ipsis discerent distantiam inter eum et Iesum. Hilarius in
Matth. Ioannes igitur non suae, sed discipulorum ignorantiae
consulit: ut enim scirent non alium a se praedicatum, ad opera eius
intuenda discipulos suos misit, ut auctoritatem dictis suis illius
opera conferrent; nec Christus alius expectaretur quam cui testimonium
opera praestitissent. Chrysostomus in Matth. Idem Christus autem
mentem noscens Ioannis, non dixit: quoniam ego sum, quia per hoc
rursus obsisteret audientibus: excogitassent enim, etsi non
dixissent, quod Iudaei ad ipsum dixerunt: tu de teipso testimonium
perhibes. Et propter hoc a miraculis fecit eos discere,
insuspicabilem doctrinam faciens et manifestiorem. Testimonium enim
quod est a rebus, credibilius est testimonio quod est a verbis. Unde
confestim curavit caecos et claudos et alios multos, non ut doceret
Ioannem scientem, sed hos qui dubitabant: et ideo sequitur et
respondens Iesus ait illis: euntes renuntiate Ioanni quae audistis et
vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi
audiunt mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Hieronymus. Quod
praemissis non minus est. Pauperes autem evangelizatos intellige, vel
pauperes spiritu, vel certe opibus pauperes: ut nulla inter nobiles et
ignobiles, inter divites et egenos in praedicatione distantia sit:
haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando
omnis apud eum qui salvare potest aequalis est. Chrysostomus in
Matth. Quod autem ait: et beatus est qui non fuerit scandalizatus in
me, internuntios percutit: quia enim scandalizabantur in ipso,
dubitationem eorum non divulgans, et soli eorum conscientiae
derelinquens, redargutionem eorum latenter induxit. Hilarius.
Itaque cui rei Ioannes cavisset, ostendit dicens beatos eos in quibus
aliquid in se scandali non fuisset: quia metu eius, scilicet ne
scandalizarentur, discipulos suos Ioannes, ut Christum audirent,
misit. Gregorius in Evang. Vel aliter. Infidelium mens grave in
Christo scandalum pertulit, cum eum etiam post tot miracula morientem
vidit: unde Paulus dicit: nos praedicamus Christum crucifixum,
Iudaeis quidem scandalum. Quid ergo est dicere: beatus qui non
fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abiectionem mortis suae
humilitatemque signare? Ac si patenter dicat: mira quidem facio, sed
abiecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor,
cavendum valde est hominibus ne in me mortem despiciant qui signa
venerantur. Hilarius. Praebetur etiam mystice in his quae in Ioanne
gesta sunt, intelligentia amplior, ut propheta ipso conditionis suae
genere prophetizaret, quia in eo forma legis lata est: Christum enim
lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum
caelorum spopondit; et Ioannes totum hoc opus legis explevit.
Igitur, cessante iam lege (quae peccatis plebis inclusa, ne
Christus posset intelligi, quasi vinculis et quasi carcere
continebatur), ad Evangelia contuenda lex mittit, ut infidelitas
fidem dictorum contempletur in factis. Ambrosius super Lucam. Et
fortasse isti discipuli quos misit, sunt duo populi: unus qui ex
Iudaeis credidit, alter qui ex gentibus.
|
|