|
Chrysostomus in Matth. Quantum ad discipulos Ioannis, satis actum
erat: certificati enim de Christo per signa quae viderant,
recesserunt. Sed oportebat etiam turbas sanari, quae ex
interrogatione discipulorum Ioannis multa inconvenientia
subintellexerint, ignorantes mittentis consilium. Poterant utique
dicere: qui tanta testatus est de Christo, aliter persuasus est nunc
et dubitat utrum sit ipse. Numquid ergo altercans ad Iesum hoc
dicit? Numquid timidior a carcere factus? Numquid vane et inaniter
priora dixit? Hilarius in Matth. Ac ne illud quod immediate
praemiserat, referri posset ad Ioannem, tamquam scandalizatus esset
de Christo, subditur illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad
turbas de Ioanne. Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem
abeuntibus eis, ut non videatur homini adulari. Corrigens autem et
plebem, non ducit in medium suspicionem eorum, sed solutionem
cogitationum eorum inducit, quae eos in dubitationem mittebant,
demonstrans se nosse occulta. Neque enim dixit sicut Iudaeis: quis
cogitatis mala? Etsi mala cogitaverint; non tamen ex malitia, sed ex
ignorantia; unde non loquitur eis dure, sed respondet pro Ioanne,
ostendens quod non excidit a priore opinione. Hoc autem docet, non
solum proprio verbo, sed eorum testimonio; non tantum per ea quae
dixerunt, sed per ea quae egerunt: ideoque ait quid existis in
desertum videre? Ac si diceret: propter quid civitates dimittentes
convenistis in desertum? Non enim plebs tanta cum tanto desiderio in
eremum venisset, nisi magnum quemdam et mirabilem et petra solidiorem
se videre existimans. Glossa. Non autem tunc exierant in desertum ad
hoc ut viderent Ioannem: nec enim erat tunc in deserto, sed in
carcere: sed praeteritum refert, quia frequenter exierat populus in
desertum videre Ioannem, cum adhuc esset in deserto. Chrysostomus in
Matth. Et vide quia, omnem aliam malitiam praetermittens, removet a
Ioanne levitatem, de qua turbae dubitabant, dicens arundinem vento
agitatam? Gregorius in Evang. Quod videlicet non asserendo, sed
negando intulit. Arundinem quippe, mox ut aura contingit, in partem
flectit; per quam carnalis animus designatur, qui mox ut favore et
detractione tangitur, in partem quamlibet declinatur. Arundo ergo
vento agitata Ioannes non erat, quem a status sui rectitudine nulla
rerum varietas inflectebat. Ac si dominus diceret Hieronymus:
numquid ob hoc existis in desertum ut videretis hominem calamo similem,
qui omni vento circumfertur, et levitate mentis de eo ambigeret quem
antea praedicaret? An forsitan stimulis invidiae contra me cogitur,
et praedicatio eius vanam sectatur gloriam, ut ex ea quaerat lucra?
Cur divitias cupiat? Ut affluat dapibus? Locustis vescitur et melle
silvestri. An ut mollibus vestiatur? Pili camelorum sunt tegmen
eius; et ideo subdit sed quid existis videre? Hominem mollibus
vestitum? Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Quod non sit
Ioannes similis calamo mobili per vestrum studium significastis,
scilicet in desertum exeuntes. Non tamen potest aliquis dicere, quod
Ioannes quidem constans erat, sed postea lasciviae serviens factus est
mobilis: sicut enim aliquis est iracundus natura, alius per
infirmitatem longam, ita aliqui sunt mobiles per naturam, alii vero
lasciviae serviendo mobiles fiunt. Ioannes autem neque natura mobilis
erat; propter quod dixerat num existis videre arundinem vento
agitatam? Neque lasciviae dans se ipsum, perdidit quam habebat
excellentiam: quod enim non servierit lasciviae, monstrat stola,
solitudo et carcer. Si enim vellet mollibus vestiri, non eremum
inhabitasset, sed regum palatia: unde sequitur ecce qui mollibus
vestiuntur, in domibus regum sunt. Hieronymus. Ex hoc ostenditur
rigidam vitam et austeram praedicationem vitare debere aulas regum, et
mollium hominum palatia declinare. Gregorius in Evang. Nemo autem
existimet in luxu atque studio pretiosarum vestium peccata deesse: quia
si hoc culpa non esset, nullo modo Ioannem dominus de vestimenti sui
asperitate laudasset. Et nequaquam Petrus feminas a pretiosarum
vestium appetitu compesceret, dicens: non in veste pretiosa.
Augustinus de Doctr. Christ. Cum in omnibus talibus non usus
rerum, sed libido utentis in culpa est. Quisquis enim rebus
restrictius utitur quam se habent mores eorum cum quibus vivit, aut
temperans, aut superstitiosus est. Quisquis vero sic utitur, ut
metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat, aut aliquid
significat, aut flagitiosus est. Chrysostomus in Matth. A loco
autem et vestimentis, et a concursu hominum, eius moribus designatis,
inducit iam et prophetam eum esse, dicens sed quid existis videre?
Prophetam? Dico vobis etiam plus quam prophetam. Gregorius in
Evang. Prophetae enim ministerium est ventura praedicere, non etiam
demonstrare. Ioannes ergo plusquam propheta est: quia eum quem
praecurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat. Hieronymus.
In quo etiam ceteris prophetis maior est, et quia ad privilegium
prophetale etiam Baptismi accessit praemium, ut suum dominum
baptizaret. Chrysostomus. Deinde monstrat secundum quid est maior,
dicens hic est enim de quo scriptum est: ecce mitto Angelum meum ante
faciem tuam. Hieronymus. Ut enim meritorum Ioannis augmentum
faceret, de Malachia testimonium infert, in quo etiam Angelus
praedicatur. Angelum autem hic dici Ioannem non putemus naturae
societate, sed officii dignitate; idest nuntium qui venturum dominum
nuntiavit. Gregorius in Evang. Qui enim Graece Angelus, hic
Latine nuntius dicitur. Recte ergo qui nuntiare supernum nuntium
venerat, Angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine, quam
explet in operatione. Chrysostomus. Monstrat igitur secundum quid
est maior Ioannes prophetis, secundum id scilicet quod est prope
Christum: et ideo dicit mitto ante faciem tuam, hoc est prope te:
sicut enim qui prope currum regis incedunt, aliis sunt clariores, ita
et Ioannes prope Christi praesentiam. Glossa. Deinde alii
prophetae missi sunt ut adventum Christi annuntiarent; iste autem, ut
praepararet viam ipsius: unde sequitur qui praeparabit viam tuam ante
te: idest, pervia reddet tibi corda auditorum, poenitentiam
praedicando et baptizando. Hilarius in Matth. Mystice autem
desertum spiritu sancto vacuum est sentiendum, in quo habitatio Dei
nulla sit; in arundine homo talis ostenditur de gloria saeculi vitae
suae inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus, exterior
placens, et nullus interior, ad omnem ventorum motum, idest,
immundorum spirituum flatum, movendus, neque ad consistendi firmitatem
valens, et animae medullis inanis. Veste autem, corpus quo induitur
anima signatur, quod luxu ac lasciviis mollescit. In regibus
transgressorum Angelorum nuncupatio est: hi enim saeculi sunt
potentes, mundique dominantes. Ergo vestiti mollibus in domibus regum
sunt; idest illos quibus per luxum fluida et dissoluta sunt corpora,
patet esse Daemonum habitationem. Gregorius in Evang. Ioannes
etiam mollibus vestitus non fuit, quia vitam peccantium non
blandimentis fovit, sed rigore asperae invectionis increpavit,
dicens: genimina viperarum, et cetera.
|
|