|
Chrysostomus in Matth. Praemissa commendatione Ioannis ex prophetae
testimonio, non hic stetit, sed iam sententiam propriam de ipso
inducit, dicens amen dico vobis, non surrexit maior inter natos
mulierum Ioanne Baptista. Rabanus. Ac si diceret: quid dicere per
singula de commendatione Ioannis? Amen dico vobis, inter natos
mulierum, et cetera. Inter natos, inquit, mulierum, non virginum:
mulieres enim proprie corruptae vocantur. Si autem Maria aliquando
mulier in Evangelio nuncupatur, sciendum est, interpretem, mulierem
pro femina posuisse, sicut ibi: mulier, ecce filius tuus.
Hieronymus. His ergo praefertur hominibus qui de mulieribus nati sunt
et de concubitu viri, et non ei qui natus est ex virgine et spiritu
sancto; quamvis in eo quod dicit non surrexit inter natos mulierum
maior Ioanne Baptista, non ceteris prophetis et patriarchis
cunctisque hominibus Ioannem praetulit, sed Ioanni ceteros
exaequavit: non enim statim sequitur ut si alii maiores eo non sunt,
ille maior aliorum sit. Chrysostomus super Matth. Sed tanta cum sit
iustitiae altitudo ut in illa nemo possit esse perfectus nisi solus
Deus, puto quia omnes sancti quantum ad subtilitatem divini iudicii
invicem sibi inferiores sunt aut priores. Ex quo intelligimus quoniam
qui maiorem se non habet, maior omnibus est. Chrysostomus in Matth.
Ne autem rursus superabundantia laudum pariat aliquod inconveniens
Iudaeis Ioannem praeferentibus Christo, convenienter hoc removet
dicens qui autem minor est in regno caelorum hic maior est illo.
Augustinus contra Advers. legis et Prophet. Argumentatur autem ex
hoc haereticus ita, velut ratiocinando, tamquam Ioannes non pertineat
ad regnum caelorum, et ob hoc multo minus ceteri prophetae illius
populi, quibus maior est Ioannes. Haec autem verba domini duobus
modis possunt intelligi: aut enim regnum caelorum appellavit hoc quod
nondum accepimus, de quo in fine dicturus est: venite, benedicti
patris mei, percipite regnum; et quia ibi sunt Angeli, quilibet in
eis minor maior est quolibet iusto portante corpus quod corrumpitur.
Aut si regnum caelorum intelligi voluit Ecclesiam, cuius filii sunt
ab institutione generis humani usque nunc omnes iusti, dominus seipsum
signavit: qui nascendi tempore minor erat Ioanne, maior autem
divinitatis aeternitate et dominica potestate. Proinde secundum
priorem expositionem, ita distinguitur: qui minor est in regno
caelorum, ac deinde subinfertur maior est illo. Secundum hanc autem
posteriorem, ita: qui autem minor est, ac deinde subinfertur in regno
caelorum maior est illo. Chrysostomus in Matth. Dicit autem in
regno caelorum, idest in spiritualibus, et universis quae sunt
secundum caelum. Quidam autem dicunt quoniam de apostolis hoc dixit
Christus. Hieronymus. Nos autem simpliciter intelligamus, quia
omnis sanctus qui iam cum domino est, sit maior illo qui adhuc
consistit in praelio: aliud est enim victoriae coronam possidere,
aliud adhuc in acie dimicare.
|
|