|
Glossa. Quia dixerat superius: qui minor est in regno caelorum, est
maior Ioanne, ne videretur Ioannes a regno caelorum esse alienus,
hoc removet subdens a die autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum
caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Gregorius in
Evang. Per regnum caelorum supernum solium signatur, quo cum
peccatores quolibet facinore polluti ad poenitentiam redeunt, et
semetipsos corrigunt, quasi praedatores in locum alienum intrant et
violenter regnum caelorum rapiunt. Hieronymus. Si autem primus
Ioannes Baptista poenitentiam populis nuntiavit dicens: poenitentiam
agite, appropinquabit enim regnum caelorum, convenienter a diebus
illius regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Grandis
est enim violentia, in terra nos esse generatos, et caelorum sedem
quaerere, et possidere per virtutem quae non tenuimus per naturam.
Hilarius in Matth. Vel aliter. Dominus apostolos ire ad oves
perditas Israel iusserat; sed omnis haec praedicatio profectum
publicanis et peccatoribus afferebat. Itaque vim regnum patitur, et
violenti diripiunt: quia gloria Israel patribus debita. Prophetis
nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.
Chrysostomus in Matth. Vel rapiunt regnum Dei per fidem Christi
omnes qui cum festinatione veniunt: unde dicit a diebus autem Ioannis
usque nunc; et ita impellit et festinare facit ad fidem suam, simul
autem et his quae antea dicta sunt a Ioanne opitulatur. Si enim usque
ad Ioannem omnia completa sunt, ipse est qui venturus est: unde
subdit omnes enim prophetae et lex usque ad Ioannem prophetaverunt.
Hieronymus. Non quod post Ioannem excludat prophetas; legimus enim
in actibus apostolorum et Agabum prophetizasse et quatuor virgines
filias Philippi; sed quod lex et prophetae quos scriptos legimus,
quicquid prophetizaverunt, de domino vaticinati sunt. Quando ergo
dicitur usque ad Ioannem prophetaverunt, Christi tempus ostenditur;
et quem illi dixerunt esse venturum, Ioannes venisse ostendit.
Chrysostomus. Deinde aliam coniecturam sui adventus ponit, dicens et
si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. Dicit dominus
in Malachia: mittam vobis Eliam Thesbitem; et de isto dicit ecce
ego mitto Angelum meum ante faciem tuam. Hieronymus. Elias ergo
Ioannes dicitur, non secundum stultos philosophos, et quosdam
haereticos, qui metempsychosin, idest animae ex uno in aliud corpus
migrationem introducunt; sed quod, iuxta aliud testimonium
Evangelii, venerit in spiritu et virtute Eliae, et eamdem spiritus
sancti vel gratiam habuerit vel mensuram. Sed et vitae austeritas
rigorque mentis Eliae et Ioannis pares sunt: uterque in eremo,
uterque zona pellicea cingebatur: ille, quoniam regem Achab et
Iezabel impietatis arguit, fugere compulsus est; iste, quia Herodis
et Herodiadis illicitas arguit nuptias, capite truncatur.
Chrysostomus in Matth. Et bene dixit si vultis recipere, libertatem
ostendens, et voluntariam expetens mentem. Est enim ille hic, et hic
ille: quia praecursores facti sunt utrique. Hieronymus. Hoc autem
quod dictum est, ipse est Elias, mysticum esse, et egere
intelligentia, sequens domini sermo demonstrat, dicens qui habet aures
audiendi audiat. Remigius. Ac si diceret: qui habet aures cordis
audiendi, idest intelligendi, intelligat: quia non dixit Ioannem
Eliam esse in persona, sed in spiritu.
|
|