|
Hilarius in Matth. Totus hic sermo infidelitatis opprobrium est, et
de affectu superioris querimoniae descendit: quia insolens plebs per
diversa sermonum genera docta non fuerit. Chrysostomus in Matth.
Unde et interrogatione utitur, monstrans quoniam nihil quod deberet
fieri ad salutem eorum, derelictum est, dicens cui autem similem
aestimabo generationem istam? Glossa. Quasi dicat: tantus est
Ioannes; sed vos nec sibi nec mihi voluistis credere: et ideo cui vos
similes aestimabo? Per generationem accipit communiter et Iudaeos,
et se cum Ioanne. Remigius. Mox autem sibi ipsi respondet,
subiungens similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes
coaequalibus dicunt: cecinimus vobis, et non saltastis;
lamentavimus, et non planxistis. Hilarius in Matth. In pueris
prophetae signantur, qui in simplicitate sensus, ut pueri,
praedicaverunt, et in medio synagogae tamquam in publico fori conventu
coarguunt, quod cantantibus sibi officio corporis non obsecundaverint,
et quod dictis suis non paruerint: ad cantantium enim modum saltantium
motus aptatur. Prophetae enim ad confessionem psallendi Deo
provocaverunt, ut cantico Moysi tenetur, ut Isaiae, ut David.
Hieronymus. Dicunt ergo cecinimus vobis et non saltastis: idest,
provocavimus vos ut ad nostrum canticum bona opera faceretis, et
noluistis. Lamentati sumus, et vos ad poenitentiam provocavimus; et
nec hoc quidem facere voluistis, spernentes utramque praedicationem,
tam exhortationis ad virtutes, quam poenitentiae post peccata.
Remigius. Quid est autem quod dicit coaequalibus? Numquid infideles
Iudaei coaequales erant sanctis prophetis? Sed hoc dicit, quoniam de
una stirpe orti fuerunt. Hieronymus. Pueri etiam sunt de quibus
Isaias loquitur: ecce ego et pueri mei quos dedit mihi dominus. Isti
ergo pueri sedent in foro, ubi multa venalia sunt, et dicunt
Chrysostomus in Matth.: cecinimus vobis, et non saltastis; hoc
est, remissam vitam ostendi, et non persuasi estis; lamentavimus, et
non planxistis: hoc est, Ioannes duram sustinuit vitam, et non
attendistis. Non autem dicit ille illud et ego hoc, sed communiter:
quia una intentio utriusque erat; unde sequitur venit enim Ioannes
neque manducans neque bibens; et dicunt: Daemonium habet. Venit
filius hominis, et cetera. Augustinus contra Faustum. Vellem autem
ut mihi Manichaei dicerent quid manducabat et quid bibebat Christus,
qui in comparatione Ioannis non manducantis neque bibentis, hic se
dixit manducantem ac bibentem. Non enim dictum est quod Ioannes
omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet: bibebat
ergo aquam. Cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locustae,
et mel silvestre. Unde ergo dictus est non manducans neque bibens,
nisi quia illo victu quo Iudaei utebantur, non utebatur? Hoc ergo
dominus nisi uteretur, non in eius comparatione manducans bibensque
diceretur. Mirum autem si non manducans dicitur qui locustas et mel
comedit, et manducans dicitur qui pane et olere contentus est.
Chrysostomus. Dicit ergo venit Iesus; ac si dicat: per contrariam
viam venimus ego et Ioannes et idem fecimus: sicut si venatores per
duas contrarias vias aliquod animal insequantur, ut in alterum
incidat. Universum autem hominum genus ieiunium et duram viam
admiratur; et propter hoc dispensatum est a prima aetate ita nutriri
Ioannem, ut per hoc digna fide essent quae dicerentur ab ipso.
Incessit siquidem dominus per hanc viam quando quadraginta diebus
ieiunavit; sed tamen et aliter docuit quod sibi esset credendum; multo
enim maius erat quod testaretur pro eo Ioannes qui per hanc viam
incesserat, quam quod ipse per hanc viam incederet. Aliter Ioannes
nihil plus ostendit praeter vitam et iustitiam; Christus autem et a
miraculis testimonium habebat. Dimittens ergo Ioannem ieiunio
fulgere, ipse contrariam incessit viam, ad mensam intrans
publicanorum, et manducans et bibens. Hieronymus. Si ergo ieiunium
vobis placet, cur Ioannes displicuit? Si saturitas, cur filius
hominis? Quorum alterum Daemonium habentem, alterum voracem et
ebrium nuncupastis. Chrysostomus. Qualem igitur iam excusationem
accipient? Propter hoc subdit et iustificata est sapientia a filiis
suis: hoc est, etsi vos persuasi non estis, sed me iam incusare non
habetis: quod et de patre ait propheta: ut iustificeris in sermonibus
tuis: etsi enim nihil in vobis expleatur a procuratione Dei, quae est
circa vos; omnia quae sunt ex parte sua, complet, ut inverecundis
neque umbram relinquat ingratae dubitationis. Hieronymus.
Iustificata est ergo sapientia a filiis suis; idest, Dei dispensatio
atque doctrina, vel ipse Christus, qui est Dei virtus et Dei
sapientia, iuste fecisse, ab apostolis suis filiis comprobatus est.
Hilarius in Matth. Est autem ipsa sapientia non ex effectu, sed ex
natura. Plures enim dictum apostolicum, quod ait: Christum Dei
sapientiam et Dei virtutem, his modis solent eludere, quod in eo ex
virgine creando efficax Dei sapientia et virtus extiterit. Sed ne
tale posset intelligi, ipsum se sapientiam nuncupavit, eam in se, non
quae sunt eius ostendens. Non enim idem opus virtutis et virtus; et
efficiens discernitur ab effectu. Augustinus de quaest. Evang. Vel
iustificata est sapientia a filiis suis: quia sancti apostoli
intellexerunt regnum Dei non esse in esca et potu, sed in
aequanimitate tolerandi; quos nec copia sublevat, nec deprimit
egestas; unde et Paulus dicebat: scio abundare et penuriam pati.
Hieronymus. In quibusdam libris legitur iustificata est sapientia ab
operibus suis: sapientia namque non quaerit vocis testimonium, sed
operum. Chrysostomus in Matth. Si autem exempla vilia sunt de
pueris, non mireris: ad imbecillitatem enim audientium loquebatur:
sicut Ezechiel multa dicit exempla Iudaeis convenientia, Dei
magnitudine indigna. Hilarius. Mystice autem Iudaeos nec Ioannis
praedicatio inflexit, quibus et lex gravis visa est, potibus cibisque
praescriptis, et difficilis et molesta peccatum in se, quod Daemonium
nuncupat, habens: quia per observantiae difficultatem necesse eis
esset in lege peccare: rursusque in Christo Evangelii praedicatio
vitae libertate non placuit, per quam difficultates legis et onera
laxata sunt, et ad eam publicani peccatoresque crediderunt. Atque ita
tot et tantis admonitionum generibus frustra habitis, nec per gratiam
iustificantur, et a lege sunt abdicati: et iustificata est sapientia a
filiis suis, ab his scilicet qui regnum caelorum fidei iustificatione
diripiunt, confitentes iustum sapientiae opus, quod munus suum ad
fideles a contumacibus transtulerit.
|
|