|
Glossa. Hucusque Iudaeos communiter increpaverat; nunc autem quasi
nominatim quasdam civitates increpat, quibus specialiter
praedicaverat, nec tamen converti volebant: unde dicitur tunc coepit
exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius,
quia non egissent poenitentiam. Hieronymus. Exprobratio enim
civitatum Corozaim et Bethsaidae et Capharnaum, capituli huius
titulo panditur, quod ideo exprobraverit eis, quia post factas
virtutes et signa quamplurima, non egerint poenitentiam: unde subdit
vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida. Chrysostomus in Matth.
Ut autem non dicas a natura ipsos esse malos, ponit nomen civitatis,
scilicet Bethsaida, a qua quandoque processerunt apostoli; etenim
Philippus et duo binarii principalium apostolorum hinc fuerunt:
scilicet Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes. Hieronymus. Sed
per hoc quod dicit vae, hae urbes Galilaeae a salvatore planguntur,
quod post tanta signa atque virtutes non egerint poenitentiam.
Rabanus. Corozaim autem, quae interpretatur mysterium meum, et
Bethsaida, quae domus fructuum, vel domus venatorum dicitur,
civitates sunt Galilaeae sitae in littore maris Galilaeae. Plangit
ergo dominus civitates quae quondam mysterium Dei tenuerunt, et
virtutum iam fructum gignere debuerunt, et in quas spiritales venatores
sunt missi. Hieronymus. Et praeferuntur eis Tyrus et Sidon urbes
idololatriae et vitiis deditae; et ideo sequitur quia si in Tyro et
Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in
Cilicio et cinere poenitentiam egissent. Gregorius Moralium. In
Cilicio quidem asperitas, quae punctio peccatorum, in cinere autem
pulvis ostenditur mortuorum: et idcirco utrumque hoc adhiberi ad
poenitentiam solet, ut in punctione Cilicii cognoscamus quid per
culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per iudicium
facti sumus. Rabanus. Tyrus autem et Sidon sunt urbes Phoenicis.
Interpretatur autem Tyrus angustia, et Sidon venatio; et significat
gentes quas venator Diabolus in angustia peccatorum comprehendit, sed
salvator Iesus per Evangelium absolvit. Hieronymus. Quaerimus
autem ubi scriptum sit quod in Corozaim et Bethsaida dominus signa
fecerit. Supra legimus: et circuibat civitates omnes et vicos,
curans omnem infirmitatem, et reliqua; inter ceteras ergo urbes et
viculos existimandum est in Corozaim et in Bethsaida dominum signa
fecisse. Augustinus de bono Persev. Non ergo verum est quod his
temporibus et his locis Evangelium eius praedicatum non est, in quibus
tales omnes futuros esse praesciebat, quales multi in eius corporali
praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere
voluerunt. Ecce enim dominus attestatur quod Tyrii et Sidonii acturi
essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent
divinarum signa virtutum. Porro si etiam secundum facta quae facturi
essent si viverent, mortui iudicantur; profecto quia fideles futuri
erant isti, si eis cum tantis miraculis Evangelium fuisset
praedicatum, non sunt utique puniendi, et tamen in die iudicii
punientur: sequitur enim verumtamen dico vobis, et cetera. Severius
ergo punientur illi, isti remissius. Hieronymus. Quod ideo est,
quia Tyrus et Sidon naturalem tantum legem calcaverant: istae vero
civitates post transgressionem naturalis legis et scriptae, etiam signa
quae apud eos facta sunt, parvi duxerunt. Rabanus. Impletum autem
hodie videmus dictum salvatoris: quia scilicet Corozaim et Bethsaida
praesente domino credere noluerunt; Tyrus autem et Sidon, postea
evangelizantibus discipulis crediderunt. Remigius. Capharnaum autem
metropolis erat Galilaeae, et insignis civitas illius provinciae: et
ideo dominus specialiter mentionem illius facit, dicens et tu,
Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad Infernum
descendes. Hieronymus. In altero exemplari reperimus: et tu,
Capharnaum, quae usque ad caelum exaltata es, usque ad Inferna
descendes; et est duplex intelligentia. Vel ideo ad Inferna
descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti;
vel ideo quia exaltata usque in caelum meo hospitio, et meis signis
atque virtutibus tantum habens privilegium, maioribus plecteris
suppliciis, quod his quoque credere noluisti. Remigius. Non solum
autem Tyri et Sidonis, sed ipsa Sodomorum et Gomorrhaeorum fuerunt
levia peccata per comparationem: et ideo sequitur quia si in Sodomis
factae essent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque
in hunc diem. Chrysostomus in Matth. In quo augetur eorum
accusatio: etenim maxima malitiae demonstratio est, cum non solum his
qui tunc erant, sed his qui unquam fuerant mali, apparent deteriores.
Hieronymus. In Capharnaum autem, quae interpretatur villa
pulcherrima, condemnatur Ierusalem, cum dicitur per Ezechielem:
iustificata est Sodoma ex te. Remigius. Ideo autem dominus, qui
omnia novit, in hoc loco verbum dubitativum posuit, scilicet forte,
ut demonstraret quia liberum arbitrium concessum est hominibus.
Sequitur verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit
in die iudicii quam vobis. Et sciendum est, quod nomine civitatis vel
terrae, non aedificia vel domorum parietes dominus increpat, sed
homines in eis commorantes; secundum speciem tropi, quae est
metonymia, in qua per hoc quod continet id quod continetur ostenditur.
Per hoc autem quod dicit remissius erit in die iudicii, aperte
demonstrat quia diversa sunt supplicia in Inferno, sicut et diversae
sunt mansiones in regno caelorum. Hieronymus. Quaerat autem prudens
lector, et dicat: si Tyrus et Sidon et Sodoma potuerunt agere
poenitentiam ad praedicationem salvatoris, signorumque miracula, non
sunt in culpa, quia non crediderunt; sed vitii silentium in eo est qui
acturis poenitentiam noluit praedicare. Ad quod facilis et aperta est
responsio: ignorare nos iudicia Dei, et singularium eius
dispensationum sacramenta nescire. Propositum fuerat domino Iudaeae
fines non excedere, ne iustam Pharisaeis et sacerdotibus occasionem
persecutionis daret: unde et apostolis praecepit: in viam gentium ne
abieritis. Corozaim et Bethsaida damnantur, quod praesente domino
credere noluerunt; Tyrus et Sidon iustificantur, quod apostolis
illius crediderunt. Non quaeras tempora, cum credentium intuearis
salutem. Remigius. Solvitur autem et aliter. Fortassis erant
plurimi in Corozaim et Bethsaida qui credituri erant; et erant multi
in Tyro et Sidone qui non erant credituri; et ideo non erant digni
Evangelio. Dominus ergo ideo habitatoribus Corozaim et Bethsaidae
praedicavit, ut illi qui credituri erant, crederent; et habitatoribus
Tyri et Sidonis praedicare noluit, ne forte illi qui non erant
credituri, contemptu Evangelii deteriores facti atrocius punirentur.
Augustinus de bono Persev. Quidam autem disputator Catholicus non
ignobilis hunc Evangelii locum sic exposuit ut diceret, praescisse
dominum Tyrios et Sidonios a fide fuisse postea recessuros, cum
factis apud se miraculis credidissent; et misericordia potius non eum
illic ista fecisse, quoniam graviori poenae obnoxii fierent, si fidem
quam tenuerant reliquissent, quam si eam nullo tempore tenuissent.
Vel aliter. Praescivit profecto Deus beneficia sua, quibus nos
liberare dignatur. Haec autem est praedestinatio sanctorum,
praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus
certissime liberantur quicumque liberantur. Ceteri autem non nisi in
massa perditionis iusto divino iudicio relinquuntur, ubi Tyrii relicti
sunt et Sidonii, qui etiam credere poterant, si multa Christi signa
vidissent; sed quoniam ut crederent non eis erat datum, et unde
crederent est negatum. Ex quo apparet habere quosdam in ipso ingenio
divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad fidem, si
congrua suis mentibus vel audiant verba vel signa conspiciant: et tamen
si Dei altiore iudicio a perditionis massa non sunt gratiae
praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina vel
facta, per quae possent credere, si audirent utique talia vel
viderent. In eadem perditionis massa relicti sunt etiam Iudaei, qui
non potuerunt credere factis in conspectu suo tam magnis clarisque
virtutibus. Cur enim non poterant credere, non tacuit Evangelium
dicens: dum autem tanta signa fecisset coram eis, non poterant
credere, quia dixit Isaias: excaecavi oculos illorum, et induravi
cor eorum. Non erant ergo sic excaecati oculi nec sic induratum cor
Tyriorum et Sidoniorum: quia credidissent, si qualia viderunt isti,
signa vidissent. Sed nec illis profuit quod poterant credere quia
praedestinati non erant, nec istis obfuisset quod non poterant
credere, si ita praedestinati essent ut eos caecos dominus
illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre. Augustinus de
Cons. Evang. Hoc autem quod hic dicitur, etiam Lucas commemorat,
continuatim cuidam sermoni domini etiam hoc ex ipsius ore coniungens;
unde magis videtur ipse hoc ordine illa commemorare quo a domino dicta
sunt; Matthaeus autem suae recordationis ordinem tenuisse. Aut illud
quod Matthaeus ait tunc coepit exprobrare civitatibus, sic accipiendum
putant ut punctum ipsum temporis voluisse credatur exprimere, in hoc
quod est tunc; non autem ipsum tempus aliquanto latius quo hic multa
gerebantur et dicebantur. Quisque ergo hoc credit, credat hoc esse
bis dictum. Cum enim apud unum Evangelistam inveniantur quaedam quae
bis dixerat dominus, sicut apud Lucam de non tollenda pera in via;
quid mirum si aliquid aliud bis dictum sigillatim a singulis dicitur
eodem ordine quo dictum est? Et ideo diversus ordo apparet in
singulis: quia et tunc quando ille, et tunc quando iste commemorat,
dictum est.
|
|